Non me latet, hanc opinionem dubiam esse, & tamen eam equissimam existimo: ne causa nobilitatis ipsi nobiles luxui, ludis, & comessationibus dediti absque vllo delectu res alienas, praesertim pecunias mutuo acceptas temere consumant. Quod si ex renunciatione alicuius priuilegij derogaretur nobilitati in vniuersum: tunc non foret renunciatio ista admittenda, nempe quo ad aliquod ignominiosum supplicium nobili inferendum, quod maxime obseruandum erit in his, & similibus renunciationibus.