Prima igitur conclusio sit: Actus vel contractus bonis moribus contrarius, minime confirmatur iuramento. [art. 1] Haec probatur in reg. non est obligatorium. de reg. iur. in 6. Non est, inquit regula, obligatorium contra bonos mores praestitum iuramentum. atque ita hanc conclusionem proposuit Bar. in d. l. si quis pro eo. nu. 6. Quam tamen quidam conantur hunc in modum intelligere, vt de contractu vel actu contrario bonis moribus naturalibus vel Canonicis accipienda sit: non autem de actu contrario bonis moribus ciuilibus, quasi velint hi Doctores actum contrarium Iuri Naturali vel Canonico, non posse iuramento confirmari, nec posse iuramentum quenquam obligare ad agendum id, quod Iure Naturali vel Canonico vetitum sit: actum vero aduersum iuri tantum Ciuili posse iuramento confirmari: quam quidem interpretationem probant Panormi. nu. 5. & Imol. nu. 33. in cap. cum contingat. de iureiur. Corneus in Authent. Sacramenta puberum. C. si aduers. vendit. numero 28. Bald. & Paul. Castr. in l. pacta, quae contra. C. de pactis. Abbas in cap. si vero. de iureiur. Quorum opinio communis est, & probatur, quia quaelibet lex Ciuilis aliquem actum prohibens, habet fundamentum in bonis moribus: atque ideo actus is erit contrarius bonis moribus ciuilibus: & tamen dubium non est, iuramento confirmari actum lege ciuili prohibitum, saltem plerunque & frequentissime: sicuti paulo post latius tractabitur.