Primum equidem obseruandum erit, an ea constitutio [art. 9] sit necessaria in alienatione rerum paraphernarum, ita quidem, vt res paraphernae possint alienari per vxorem absque iuramento. Et Ioannes Faber in princip. Institu. quibus aliena. licet vel non. numero 11. tenet, prohibitionem alienationis fundi dotalis minime obtinere in rebus paraphernis, quarum alienatio prohibita iure non est. idem respondit Angel. in l. iubemus. C. ad Velleianum. citatur a Fabro Innocen. in cap. ex parte. de consuetudin. ad finem, quasi is sit huius opinionis autor: & tamen Innocent. solum tractat, an teneat alienatio rerum paraphernarum facta per maritum: ac distinguit, an sit translatum dominium in ipsum maritum, an non, vt priori casu teneat alienatio: posteriori vero sit nulla. Sed in fauorem opinionis Ioan. Fabri sunt duo consideranda. Primum, quantum differant in priuilegijs res paraphernae a rebus dotalibus, cum res paraphernae etiamsi habeant priuilegium hypothecae, non tamen habent priuilegium praelationis, quemadmodum ipse adnotaui libr. 1. Variar. Resolut. cap. 7. in princ. post gloss. in l. si ego. in verb. sed condici. ff. de iure doti. secundum quod huic sententiae plurimum patrocinatur, deducitur ab ea conclusione, quae dictat, constante matrimonio procedere praescriptionem contra vxorem in rebus paraphernis, licet ea non procedat in rebus dotalibus, sicuti distinximus eodem lib. 1. Var. Res. cap. 8. nu. 8.