Tertio, communi opinioni refragatur ratio, quae dictat, praeceptum factum alicui in eius tantum vtilitatem, consilium esse proprius quam praeceptum. l. cum pater. §. mando. ff. de legat. 2. l. 2. §. vlti. ff. mandati. Paul. Castrensis hoc notat in l. legis virtus. ff. de legibus. Quibus tandem rationibus haec pars verior apparet, vt statuto, vel his, quae sint in fauorem alicuius statuta, possit is renunciare, etiamsi habeant clausulam decreti, vt aiunt, irritantis. Cui sententiae suffragatur tex. in capi. statutum. §. in nullo. & §. vlti. de rescript. in 6. vbi licet ea constitutio decreti huius clausulam habeat, attamen consensu illorum, quorum fauorem respicit, permittitur eius derogatio, aut illius formae remissio. Sic denique hanc opinionem, quod quis possit renunciare clausulae decreti irritantis in eius fauorem appositae, tenuerunt Aretin. in dict. l. nemo potest. colu. 4. Felin. in cap. cum dilecta. num. 7. de rescrip. Deci. in cap. cum accessissent. num. 3. de const. idem in ca. olim. de exception. idem in l. posthumo. num. 9. & ibi Curti. Iunior. numero 46. C. de bono. poss. contra tabul. Ludouic. Gomezi. in c. 1. de rescript. in 6. num. 59. Quibus accedit gloss. in dict. cap. statutum. §. 1. in verb. committatur. ea in parte, qua sentit secus esse, si in fauorem partium illud esset statutum: possent enim ei fauori renunciare, tametsi ea constitutio clausulam istam decreti irritantis habeat. Vnde Petrus Anchar. in dict. c. statutum. in fine eandem opinionem, quam hic contra communem probamus, expressim tenet. Et itidem Andr. Tiraquel. in l. si vnquam. in verb. reuertatur. C. de reuocand. donat. numero 282. optima gloss. quam sequuntur Abb. & Felin. ibi in cap. cum olim. de offi. dele. in verb. protinus. quae probat, posse iudicem ex tacito consensu partium mandati formam excedere. Non obest text. in dict. capit. dilecto. de praeb. nam eo ipso, quod Papa confirmat statutum de certo numero Canonicorum & praebendarum: atque addit clausulam istam decreti irritantis, videtur facilitati Canonicorum, qua vti solent in augendo numero, occurrere, & Ecclesiae vtilitati consulere, atque ideo in Ecclesie vtilitatem clausulam praescriptam addidisse, vt explicant Abb. in d. c. dilecto. & Decius in dicto capit. cum accessissent. num. 3. de constitutio.