Tertio, nihilominus, quod iure Ciuili pactum nudum actionem producat, probatur hac argumentatione. Pactum nudum praesumitur animo donandi conceptum, & itidem donationis causa. l. Campanus. ff. de operis libert. vbi constat, quod qui sciens, se non teneri, promittit centum alteri, donasse videatur. Sicuti ex eo loco adnotarunt Abb. in capitul. si cautio 3. columna, de fide instrumen. glos. in l. 2. §. circa. ff. de doli exceptio. Ias. in §. si minus. numero 8. de action. idem Iason. in l. iurisgentium. §. sed cum nulla. ff. de pactis. numero 28. donatio autem hodie fieri potest pacto nudo. l. si quis argentum. §. vltim. C. de donat. Ergo quodlibet pactum nudum iure Ciuili producit actionem. Huic argumentationi respondetur, donationem tunc praesumi ex promissione scienter facta, quando ea fit per solennem stipulationem, secundum Paul. de Castro. in dicto §. sed cum nulla. vbi Iaso. refert alios idem tenentes: non autem, vbi facta fuerit per pactum nudum. Et praeterea d. l. si quis argentum. obtinet in donatione vera, non in praesumpta, qualis est ista, ne dentur duo specialia in vna, & eadem re, aduersus l. 1. C. de dotis promiss. Sic denique fit, vt iuris sit constitutissimum, lege Ciuili actionem pacto nudo negari: idque fieri potuit, cum actiones Iure Ciuili fuerint inductae. l. 2. §. ex actis. ff. de origine iur.