Quintò, vt propositæ quæstioni satisfaciamus, apparet vtroq; iure ob virtutẽ & religionem iuramenti, promissionem iuratam facti alieni secundum sententiam communem in hoc sensu intelligendam fore, vt à promissore exhibenda sit hac in re possibilis apud eum cura & diligentia, quod alter faciat: atq; ideò respondendum erit in hoc casu, promissorem liberum esse à pœna & interesse, si fecerit quicquid potuerit, vt alter faceret. quod communi omnium sententia receptum est. Et probatur in d. c. breui. de iureiur.