Octauo, huius capit. constitutio procedit [art. 4] in filia non tantum certa, quod Ius ciuile pactum istud improbauerit: sed & in ea, quae minime fuerit certior facta hac in specie decisionis iuris Ciuilis, & ignorauerit, pactum hoc Iure ciuili prohibitum esse. Nihil etenim id refert, cum iurisiurandi virtus hoc in casu & in similibus minime deficiat ob ignorantiam istam, quae non impedit consensum iurantis, atque ita adnotarunt Guido Papae. quaestio. 227. & Gulielmus Benedictus in capi. Raynutius. de testament. in verbo, duas habens filias. numero 294. qua ratione profecto admodum esset absurdum, quod mulier rem dotalem alienans iuramento praestito, obtineret reuocationem huius contractus ita iurati, ex eo, quod probaret, se ignorasse tempore contractus a lege ciuili prohibitam esse dotalis rei alienationem. Igitur octauus hic intellectus praeter quam quod aequissimam rationem habeat, maxime conuenit ad effectum huius constitutionis.