Duodecima huius c. interpretatio ex eo constat, quod ad illa pertinent verba dote contenta. [art. 6] Nam quidam existimarunt, non aliter esse pactum istud admittendum, etiamsi iuratum sit, quam si filia renuncians paternae haereditati dotem acceperit ad matrimonium, quod eo tempore contrahit, esset enim renunciatio ista iniquissima ex parte eius, cui fit, atque omnino impia, quippe quae filiam excludat omnino a paternis bonis, & eius haereditate. Sic sane Anchar. hic opinatur ad huius cap. intellectum, vt ita decisio admittatur, necessarium esse, quod filia dotem aliquam acceperit tempore pactionis iuratae. idem notat. Salyc. in l. pactum quod dotali. C. de pact. pen. col. quorum opinio verior est, secundum Dec. in l. pactum quod dotali. C. de collati. num. 7. Contrariam sententiam probare conantur, & sequuntur Imola, in d. l. qui superstitis. colum. prima. ff. de acquirend. haered. Domin. hic colum. 3. ver. quid si filia. Georgius Natanus latius 5. limitatione. atque idem Alexand. in d. l. stipulatio hoc modo concepta. num. 9. ff. de verb. obliga. Horum opinio communis est, vt fatetur Aug. Boerius in c. in presentia. de proba. nu. 177. etiam si de ea dubitet. Quibus suffragatur, quod licet pactum istud Iure Ciuili sit improbatum, iure tamen Pontificio non alia ratione confirmatur religione iuramenti, quam quod id seruari a iurante possit sine aliquo dispendio salutis spiritualis. Quae quidem ratio etiam tunc locum habet, cum filia haereditati paternae renunciat gratis, nulla recepta dote, illud vero erit considerandum, admissa hac posteriori sententia: an aequa, iustaque sit haec pactio, quo ad ipsum patrem. Nam si ea ex parte iniquitatem habet, danda erit iusta ex causa absolutio, sicuti datur ex causa metus, doli veri, vel presumpti, contingentis ex proposito, vel re ipsa. Qua de re statim in verb. non vi, nec dolo prestito, latius agemus. Etenim si filia diues admodum ex bonis maternis, aut aliunde, hereditati paternae renunciauerit, nulla dote recepta, & iuramento prestito, vt patris haereditas diuidatur inter fratres pauperes: profecto pia est hec renunciatio, nec aliquam iniquitatem habet, nec ratione grauissime lesionis rescindi potest, cum nulla vere in hac specie contigerit lesio, nec possit dolus presumi propter grauissimam laesionem, & manifeste constet, filiam renunciantem haereditati paternae de hac grauissima laesione cogitasse, eamque titulo liberalitatis remittere voluisse.