TERTIA HVIVS
RELECTIONIS
PARS.
Bonifacius Octauus.
QVamuis pactum patri factum à filia dum
nuptui tradebatur, vt dote contenta nullum ad bona paterna regressum haberet,
improbet lex Ciuilis: si tamen iuramento, non
vi, nec dolo præstito firmatum fuerit, ab eadem
omnino seruari debebit. Cùm non vergat in æternæ salutis dispendium: nec redundet in alterius
detrimentum.
EX TERTIAE PARTIS
INITIO.
SVMMARIVM.
-
1 Pactum quo filia dote contenta renunciat paterternæ hæreditati, quibus rationibus improbetur?
-
2 Pactum dotale, quo pater pollicetur, æquis portionibus filios instituturum, iuramento confirmatur, & inibi an possit liberè hoc pactum
reuocari? & num. 8.
-
3 Promissio de renuncianda paterna hæreditate
cum iuramento eidem præstito, quid operetur?
-
4 Pactum à filia factum, quo paternæ hæreditati renunciat ipsi patri absenti, an valeat̃valeatur?
-
5 Pactum hoc an possit fieri fratribus?
-
6 Fratres, quibus, aut quorum causa filia dotata
renunciat paternæ hæreditati, an debeant esse
præsentes?
-
7 Latè discutitur, an pactum istud deficiat ex eo,
quòd pater consensum ei præstitum reuocauerit?
-
8 Filia dotata renuncians cum iuramento paternæ hæreditati, poterit petere portionem sibi à
patre in testamento relictam.
SCIO equidem multa ex iuris Ciuilis commentarijs, varijsq́ue IuriscōsultorumIurisconsultorum, doctissimorumq́;doctissimorumque
virorum responsis in huius capitis interpretationem latè atque
eruditè adduci posse, quorum aliquot híc breui quadam enarratione exponemus, quò huius
responsi decisio apertiùs explicetur, omittentes alia, quæ non omnino huic propositæ materiæ necessaria sunt.
Primùm enim præmittenda est Cæsarea constitutio in l. pactum dotali. C. de collatio. qua
† pactum istud, quòd filia dote contenta nullum ad bona paterna regressum habeat, maximè improbatur. Est & altera iuris Ciuilis constitutio in l. pactum quod dotali. C. de pactis.
quæ reprobat dotale pactum in id factum, vt si
pater vita fungeretur ex æqua portione ea, quæ
nubebat, cùm fratre hæres patri suo esset. Harum constitutionum quælibet est in specie consideranda, vt radicitus percipiamus, an iuramentum has conuentiones, iure Ciuili prohibitas, confirmet. Et sanè prioris decisionis ratio ea est, vt communiter Doctores opinantur, quòd non possit renunciare quis hæreditati futuræ, ne facilimè ius futurum modico
præsenti accepto remittatur. Sed ratio ista deficit, quia iuri futuro renunciare quis potest.
l. 1. C. de pact. Quo in loco communi omnium sententia hoc ipsum probatur: consensu
quidem illius, de cuius successione agitur. l. vltim. C. de pact. traditur in l. qui superstitis. ff.
de acquir. hæredit. vbi futuræ successionis renunciatio minimè admittitur absque consensu illius, de cuius hæreditate tractatur: vnde
cùm in specie & casu d. l. pactum dotali. consensus accedat patris, cuius hæreditati & successioni per pactum renunciatur, manifestum
fit, non posse iure responderi, eam pactionem
|
nullam esse ex eo, quòd sit renunciatio futuræ
successionis, & hæreditatis: cùm hæc tantùm reprobetur eo casu, quo fit de hæreditate viuentis
absque eius consensu. Nec item ea ex causa fit
huius pacti reprobatio: quia id sit bonis moribus contrarium, aut detur votum, vel occasio
captandæ mortis, siquidem pactio ista consensu illius, de cuius hæreditate tractatur, contraria bonis moribus non est: sicuti constat in d. l.
vltim. C. de pact. nec per pactum de non succedendo datur occasio captandæ mortis. Præsertim quia hæc
qualiscunq;qualiscunque occasio, quæ per has
pactiones præstari malis hominibus potest,
mortis alienæ optandæ, & denique captandæ,
non est sufficiens, vt omnes pactiones, quæ de
viuentis hæreditate fiunt, eius consensu præstito, improbentur: quemadmodum nos explicuimus in Rubric. de testament. 2. part. numero 15.
Igitur multis ex causis pactionem istam reprobam esse Cæsares existimarunt: potissimùm quidem eo, quòd fiat à filiabus aut filijs,
ad parentum exhortationem, quibus facilimè
non ex libero consensu, sed propter paternam
reuerentiam filij refragari non ausi, eorum futuræ successioni renunciant. Huic rationi accedit, quòd filius, etiam consentiente patre, non
renunciat, nec renunciare validè potest regulariter legitimæ portioni, quæ sibi ex bonis parentum debita est, quod ipse tradidi capit. Raynaldus. de testament. §. 2. numero 2. & præterea, vt Papinianus respondit, filij potius sunt meritis ad paterna obsequia prouocandi, quàm
pactionibus adstringendi. textus in l. si quando. §. 1. C. de inofficio. testament. cuius intellectum nos expendimus in capit. Raynutius. de
testament. §. 1. numero 7. quibus equidem exactè perpensis apparet, pactum istud, de quo in
hoc capite agitur, minimè esse bonis moribus
contrarium: bonis inquam moribus, de quibus agit regul. non est obligatorium. de regul.
iur. in 6. iuxta eam interpretationem, quæ tradita fuit in secunda huius Relectionis parte, in
princip. quicquid Bartol. scripserit in dict. l. pactum quod dotali. C. de pact. 2. lectione: existimans, pactionem hanc non posse iustè confirmari iuramento, quia contraria sit bonis moribus. Deinde constat, pactum de futura hæreditate viuentis quidem absq;absque eius consensu factum, nequaquam iuramento confirmari, quia
id est bonis moribus contrarium. l. vltim. C. de
pactis. glo. communiter recepta in d. l. qui superstitis. Doct. in d. l. vlt. Fortun. in tract. de vltimo fine, illat. 20. col. 3. & plures alij, quorum
meminit Andr. Tiraq. in l. si vnquam. in princ.
de reuoc. donat. num. 153. turpe siquidem est,
quenquam adeò solicitum esse de hæreditate
viuentis, vt absque eius consensu pactum ea de
causa fecerit.
Altera verò constitutio, quæ traditur in d. l.
pactum quod dotali. C. de pact. iuxta eius literam ea ratione procedit,
† quòd per id pactum
libera tollatur testandi facultas: atque ideo contrarium bonis moribus sit. Quamobrem Bald.
in capit. 1. §. moribus. si de feudo fuerit controuersia inter domi. & agna. vas. dum voluit pactum illud de succedendo, cuius in dict. l. pactum quod dotali. mentio fit, quo ad futuram
hæreditatem iuramento confirmari: ferè omnium consensu reprobatur, maximè ab Alex.
in l. stipulatio hoc modo concepta. & alijs inibi, atque in d. l. pactum quod dotali. Ego verò
non ambigo, imò fateor planè, pactum istud
absque consensu eius, cui succedendum est, minimè confirmari iuramento, quia contrarium
sit bonis moribus: at si pactum fiat eo modo,
quo in d. l. pactum. traditur, nempe per ipsum,
cui succedendum est, opinor id iuramento confirmari: ea quidem ratione, qua confirmatur iuramento pactum, cuius in hoc capite mentio
fit. Nec me in contrariam mouerit sententiam,
quòd tollatur libera
testāditestandi facultas. Nam huic
rationi respondi in Rubric. de testam. 2. parte.
asseuerans, non esse bonis moribus contrarium, quòd ex consensu proprio tollatur libera
testandi facultas. Sic sanè opinionem Baldi, eo
casu, quo consensus eius, de cuius successione
agitur, accesserit, verissimam esse opinantur.
Dec. in d. l. pactum quod dotali. C. de pact. colum. 1. idem Deci. consilio 184. & Fortun. in d.
illat. 20. vnde iure Cæsareo licet prohibitum sit
pactum dotale, quo pater promiserit se pares
in testamento filios omnes in bonis constituturum, neminemq́ue ex eis, aut in vita, aut in
morte melioraturum, iuramento tamen confirmatur. Addit sanè Dec. patrem huic pactioni etiam iuratæ consentientem posse hunc consensum reuocare, per l. vltim. C. de pact. in quo
mihi non omnino placet Decij opinio: nam si
pactum fiat cum ipso patre,
isq́;isque ita, vt diximus,
promiserit, & iurauerit, profectò non poterit
contractum istum, aut dotalem
cōuentionemconuentionem
reuocare. Quod, ni fallor, iuris est apertissimi.
At si pactum fiat inter filios patre consentiente, ipsiq́ue filij iurauerint, idem erit. Nam etiam
si pater consensum illum iam præstitum huic
pactioni reuocauerit, nihilominus paciscentes
tenebuntur iuratam conuentionem omnino
seruare, ob eandem rationem. Quamuis Bald.
in capitul. ad nostram. in 2. colum. 2. de iureiur.
in versicul. item quia inuito patre. & Alexand.
in dict. l. stipulatio hoc modo concepta. Francisc. Purpur. in d. l. vltim. C. de pact. numer. 185.
post Deci. in dict. l. si pactum quod dotali. contrarium in hoc teneant, de quo iterum in 4. intellectu agendum est. Nec enim pactum istud
semel factum consentiente patre bonis moribus est contrarium, atque ideò iuramento confirmari potuit, semelq́ue confirmatum retractari non potest. Iure Regio ex l. 22. Tauri obtentum est, hanc pactionem absque iuramento
à parentibus fieri posse, eamq́ue omnino irre|
uocabilem esse, modò fiat de hac pactione &
promissione scriptura publica, licet non fuerit
causa dotis, aut matrimonij facta isthæc promissio. Ex his tandem apparet, huius capitis responsum non tantùm obtinere in pacto dotali de
non succedendo, sed etiam in pacto dotali de
succedendo, cuius meminit text. in d. l. pactum
quod dotali. C. de pact. atque ita glo. hîc in ver.
improbet, dum paria esse censet pactum dotale de succedendo, & pactum itidem dotale de
non succedendo: hunc intellectum adnotare
videtur, qui primus erit ad huius capitis examinationem.
Secundus intellectus eidem dictioni,
pactũpactum,
meritò accommodabitur, vt idem sit dicendum in promissione,
† de renuncianda paterna hæreditate: nam hæc si iurata sit in specie huius text. valet, imò eo ipso facta censetur renunciatio. Huius verò interpretationis potissima
probatio deducitur argumento eiusdem rationis, quæ & in hoc casu eadem est, quæ huic capiti iure aptari potest. Sic denique hanc conclusionem tenuerunt Bald. in l. pactum dotali. C.
de collat. quæst. 18. Rom. in sing. 183. de quo tractat latè Nicol. Boër. decis. 3. asseuerans iuxta
hunc sensum secus esse dicendum, si promissio
de renuncianda hæreditate iurata non sit: nam
ea quidem non valet, atque ita aresto publico
definitum fuisse. Id verò, quod diximus, promissionem iuratam de renuncianda hæreditate pro renunciatione habendam fore, ac ipsam
renunciationem ex hoc factam censeri, multis
probari poterat: & præsertim, quia circuitus vitandi sunt. l. cùm fundus. §. seruum tuum. ff. si
cert. peta. l. dominus testamento. ff. de condic.
indeb. notatur in Clem. auditor. de rescript.
text. optimus in l. si intra. ff. de pact. vbi probatur, quòd promissio liberandi, exceptionem
parit aduersus agentem, at si liberatio iam facta fuisset, idem dictat text. vbi Bald. in l. si creditoris. C. de fideicom. l. si non sortem. §. adeò.
ff. de condict. indeb. quibus satis accedit quod
Ioan. Andr. adnotauit in Specul. rub. de oblig.
& solut. colum. 1. scribens, quòd si quis promiserit intra certum diem se obligaturum ad dandum mihi decem, poterit statim cedente die sine alia obligatione conueniri ad illa decem.
Sequuntur hanc opinionem Alex. Socin. & Ias.
in d. §. seruum tuum. 1. notab. Idem Ias. in d. l.
dominus testamento. Et est communis opinio,
vt fatentur eam sequuti Matth. Afflict. decis. 16.
Anton. Rub. consil. 29. columna secunda. Andr.
Tiraquel. libro 2. de retracta. in fine. numero
26.
Tertius intellectus in hoc equidem tendit,
vt adnotemus, pactum istud valere si fiat
† patri præsenti, quasi secus dicendum sit, si absenti factum fuerit, ea ratione, quòd absenti non
possit acquiri obligatio, quæ ex hoc pacto, &
similibus deducitur. l. absenti. ff. de donatio. l.
si quis. in 1. C. eodem titul. l. si ego. ff. si cert. petatur. l. in omnibus. circa finem. ff. de action. &
oblig. sufficiet tamen ipsius patris absentis ratihabitio, aut acceptatio, si notarius pro patre
absente fuerit stipulatus: quemadmodum notat Socin. consilio 74. libro 3. Salic. in l. vltima.
C. de pact. colum. penult. & ibi Purpur. numer.
45. & hoc sanè, vt patri absenti actio quæratur
vtilis sine cessione. Etenim ad hoc, vt pactum
teneat, nec reuocari à filia renunciante possit,
satis erit, quòd notarius nomine patris absentis fuerit stipulatus: sicuti nos tradidimus latè
libro 1. Variarum resolut. capitul. 14. Et in rub.
de testam. 3. parte. num. 13. Forsan tamen ex lege Regia. quæst. 3. est titul. 8. lib. 3. ordinat. non
erit necessaria notarij nomine absentis stipulatio: quod & satis deduci poterit ab his, quæ in
dicto capitul. 14. scripsimus. Denique non deerunt qui opinentur iuramenti religionem sufficere, vt etiam absente patre hæc renunciatio
valida sit, vt tandem
iuramẽtumiuramentum pactum istud,
vel renunciationem absenti patri factam efficacem constituat: id verò controuerti poterit ex
his, quæ in huius Relectionis secunda parte diximus de promissione nuda, & de ea, quæ absenti, præstito tamen iuramento, facta fuit. Adhuc tamen videbitur
quibusdāquibusdam, oportere quòd
pater sit præsens in hac specie, vt ipsius patris
consensus accedat, certusq́ue sit, sine quo pactio ista iniquissima censetur, alioqui etiam notario stipulante posse filiam priusquam pater
ratũratum habeat
renunciationẽrenunciationem reuocare, cùm ea præcisè exigat patris consensum ad eius iustitiam.
Quartus intellectus in ea versabitur quæstione, vtrum
† pactum istud eundem habeat effectum, si non patri à filia, sed fratribus à sorore
factum fuerit. Etenim Anchar. Imol. Domi. &
Georg. hîc in prima limitatione asseuerant, pactum hoc à sorore nuptiarum tempore fratribus factum omnino improbum esse, nec valere, etiamsi iuramentum eidem accesserit. Siquidem manifesta turpitudo est, ita pacisci de
viuentis hæreditate absque eius consensu. l. vlt.
C. de pactis. idem notant Alexand. consilio 155.
libro 7. colum. vlt. Cuman. idem Alexan. & Ias.
4. colum. in l. stipulatio hoc modo concepta. ff.
de verborum obligat. Anchar. consilio 39. Aretin. in l. qui superstitis. ff. de acquir. hæred. Fulgos. consil. 73. Guido Papæ consilio 162. Roder.
Xuarez. in l. quoniam in prioribus. 5. limitatione, ad l. Regiam. C. de inoffic. testam. Cæpola consil. ciuili. 17. Socin. consil. 74. in 3. lib. col.
2. Purpuran. in dict. l. vltim. num. 41. & nu. 185. &
licet Rom. in d. l. qui superstitis. ac Matthæ. Afflict. in rubr. de feudo dato in vicem legis commiss. c. si quis inuestierit. num. 33. tenuerint, pactum hoc, cuius hîc mentio fit, fieri posse fratribus: attamen prior sententia dubio procul verior est ex eo, quòd maximam habeat hæc pactio turpitudinem, si
absq;absque patris consensu fiat:
ideoq́ue si præmisso & præstito patris consensu
pactum hoc cum fratribus
factũfactum fuerit, validum
|
quidem erit, & tunc obtinebit opinio Rom. &
aliorum, qui eum sequuntur: quod deducitur
ex dict. l. vlt. C. de pactis. Igitur dicendum est ad
huius c. interpretationem ibi, Patri, idem esse si
pactum fratribus fiat patre consentiente.
Duo tamen sunt hoc in loco examinanda,
vt hic intellectus apertius explicetur. Primùm,
an sit
† necessarium, quòd hi fratres & sorores
renunciantis, sint præsentes tempore renunciationis, & pacti? Nam quòd fratres & sorores
debeant esse præsentes: alioqui pactum etiam
iuratum nullum sit, notant Alexand. in d. l. stipulatio hoc modo concepta. col. 5. Deci. in d. l.
pactum quod dotali. 6. limitat. C. de collat. Aymon in consil. 127. nu. 5. Calcan. in consilio 33.
colum. penul. Carol. Molin. in additionibus ad
Alexand. consilio 155. libr. 7. colum. vltim. Ego
verò aliter existimo, quæstionem istam intelligendam fore. Fit etenim pactum istud cum fratribus aut sororibus patris accedente consensu: tunc equidem oportet, atque necessarium
est, quòd ipsi fratres & sorores sint præsentes:
alioqui in ea specie locus erit iuris
vtriusq;vtriusque decisionibus, quæ de conuentionibus cum absentibus, aut in vtilitatem absentium factis statuta sunt, de quibus paulò antè obiter tractauimus, & latius in dict. c. 14. libr. 1. Variar. Resolut. atque idem erit si filia pactum fecerit patri,
quo eius hæreditati futuræ renunciat expressim in fauorem alicuius ex fratribus, aut sororibus: illius namque præsentia requiritur, cuius vtilitas hoc in pacto tractatur: quod omnino considerandum est, vt hinc appareat his in
casibus veram esse opinionem Alex. & aliorum,
quos modò in hoc versic. retulimus. Sed si pactum à filia patri fiat absolutè, quo renunciat
eius hæreditati in fauorem fratrum omnium
& sororum, vt pater liberè ea exclusa possit inter reliquos filios testari, vtq́ue ea ab intestato
exclusa sit ab hæreditate paterna: tunc, nisi & in
hoc ipse fallor, non est necessarium, quòd fratres aut sorores renunciantis, præsentes sint
huic pacto, & renunciationi: non enim fit pactio à filia cum fratribus, sed cum patre, nec verè quicquam fratribus ex hoc acquiritur, sed
tantùm libertas testandi patri datur, & omittitur pars, quę ex eius patrimonio filiæ iure competebat:
HācHanc distinctionem colligo ex his, quæ
notat Francis. Purpurat. in dict. l. vlt. C. de pactis. numer. 41.
Secundò, ad huius quarti intellectus planiorem sensum est obseruandum.
pactũpactum † istud
iuratum, quo filia tempore nuptiarum paternæ hæreditati patri renunciat, tunc deficere,
nec vim aliquam habere: cùm pater reuocauerit consensum, quem huic pactioni præstiterat,
quasi pactum hoc non amplius validum sit,
quàm donec pater in consensu præstito, & eadem voluntate perseuerauerit, argumento tex.
ad hoc singularis in dict. l. vlt. de pactis. C. vbi
pactum de hæreditate viuentis valet ex ipsius consensu, quem ad mortem vsque poterit is reuocare, cuius responsio auctoritate ita hunc
tex. & ad eius conclusionem interpretatur Bal.
in cap. ad nostram. in 2. colum. 2. de iureiurand.
quem sequuntur Georgius Nathan. hic in 1. limitatione, nume. 13. Felin. in c. 1. de iureiur. col.
3. Guliel. Benedict. in capit. Raynutius. in verb.
duas habens filias. de testamen. numero 288. Alex. in d. l. stipulatio hoc modo concepta. Deci.
in d. l. pactum quod dotali. in Francis. Purpura.
in dict. l. vltim. C. de pact. numer. 187. & Roder.
Xuares in l. quoniam in prioribus. 5. limit. ad l.
Regiam. C. de inoffic. testa. Carol. Molin. in Alexand. consil. 156. colum. vlt. lib. 7. Sed Iason in
d. l. vlt. C. de pact. num. 13. asserit Bald. in hoc errasse: cùm ipse debuisset distinguere pactum,
quo futuræ patris hæreditati renunciatur ab eo
pacto, quod fit super viuentis hæreditate, de ea
certo modo diuidenda. in primo, inquit, pacto
non est necessarius consensus patris, nec illius,
cuius hæreditati renunciatur. In secundo verò
necessarius est consensus illius, de cuius hæreditate diuidenda pactio fit. dict. l. vltim. atque
ideò censet Iason in renunciatione, quæ fit hæreditatis futuræ, de qua hoc in capite tractatur.
parum referre quòd consensus patris postmodum reuocetur, aut deficiat: cùm is non sit necessarius, nec in hac pactione locus sit constitutioni vltimæ. C. de pactis. vnde validum est
pactum, cuius hoc in capite mentio fit, & de
quo in hoc quarto intellectu tractamus, etiam si patris consensus non duret ad mortem
vsque.
Cæterùm Roderic. Xuares in d. limi. 5. Baldi sententiam defendere conatus, existimat Iasonem in hoc errasse: etenim, vt is verè censet,
patris consensus requiritur, cùm à filia pactum
fit ipsis cum fratribus aut sororibus, quo hæreditati paternæ renunciatur: sicuti paulò antè
diximus, & sanè quicquid Ias. dixerit, pactum
hoc de non succedendo verè de futura viuentis
hæreditate fit, atque ideò absque eius consensu turpitudinem habet, quam & illud, quo solet de diuidenda hæreditate viuentis tractari.
Denique nihil aliud pactio de non succedendo
continere videtur, si effectum consideremus,
quàm certum quendam modum, quo futura
viuentis hæreditas distribuenda sit: nempe, renunciante ipso ab eius portione iure sibi competenti excluso. Quibus quidem fit, vt meritò
Baldi opinio defendi possit à Iaso. impugnationibus. Nihilominus, quia nos in primo intellectu à Baldi sententia aliqua ex parte discessimus, oportebit aliquot casus expressim ac distinctè constituere, in quibus agendum sit, an
admitti debeat opinio Baldi.
Primus casus proponitur, cùm simpliciter
filia renunciat futuræ paternæ hæreditati, pactum quidem ipsi patri faciens, vt nullum ad eius bona regressum habeat. Et tunc censeo admittendam fore Baldi opinionem, quæ com|
munis est, vt si pater simpliciter pactum hoc remiserit, & consensum reuocauerit, filia possit
pro æquis portionibus iure alioqui debitis etiam intestato patri succedere, ac si pactum minimè fecisset.
Secundò præmissa eadem pactione,
† qua
patri filia renunciat futuræ hæreditati: atque
in effectu, iuxta iuramentum præstitum patrem liberat, & eximit ab obligatione legali,
qua tenebatur filiæ legitimam portionem titulo institutionis relinquere: si pater non obstante hoc pacto in testamento filiam vocaret
ad aliquam hæreditatis partem, nihilominus
eam percipere poterit, & est admittenda ex
testamento: nec potest à fratribus pactum hoc
eidem obijci. Potuit etenim pater pacto huic
tacitè vel expressè renunciare, ac remittere libertatem ex eo pacto sibi acquisitam, vt nihil
teneretur filiæ in morte relinquere. Huius opinionis auctor est Barto. in dict. l. stipulatio hoc
modo concepta. Et ibi Rom. ff. de verbor. obligat. Bal. in l. pactum quod dotali. q. 6. C. de coll.
& Matthæ. Afflict. in c. si quis inuestierit. nu. 24.
de feudo dato in vicem legis commis. quorum
opinio ex his, quæ Iuniores tradidere in dict. l.
pactum. & in d. l. stipulatio hoc modo concepta. frequentiori Doctorum calculo recepta
videtur.
Tertius casus in hac controuersia constituendus est, cùm filia pactum patri fecerit renuncians futuræ eius hæreditati, idq́ue iuramento
confirmauerit in fauorem alicuius ex fratribus, aut sororibus, aut denique in fauorem aliorum fratrum & sororum. Et profectò dubitari poterit, an pater possit à prædicto pacto
discedere, consensumq́ue ei præstitum reuocare? & quidem Baldus, quiq́ue eum sequuntur,
adhuc in hoc casu tenent, patrem posse tacitè,
& expressè pactum hoc remittere, eiusq́;eiusque consensum reuocare. Et hi pręcipuè mouentur auctoritate text. in dict. l. vlti. C. de pactis. Quibus
ipse addiderim, pactum hoc ex eo à patre remitti posse, quòd cum ipso patre gestum fuerit, & præcipuè vtilitatem eius respiciat. Deinde quamuis in fauorem alicuius ex fratribus id
pactum verè factum sit, pater qui pactus est, poterit reuocare eam pactionem in vtilitatem, &
commodum alterius ab ipso conuentam, secundum Bartol. sententiam in l. qui Romæ. §.
Flauius. ff. de verbo. oblig. quam latissimè examinaui lib. 1. Variar. Resolutio. capit. 14. Idcircò fortassis inibi tradita huic quæstioni conuenientia, efficient apertiorem huius casus diffinitionem.
Quartus casus erit omninò examinandus:
nempe, cùm filia iuramento præstito pactum
fecerit cum ipsismet fratrib. consentiente patre, quo renunciat futuræ paternæ hæreditati:
hoc siquidem casu ipse dubito, sitne vera sententia Baldi. Nam absque iuramento poterat
fieri inter filiam, & eius fratres pactum, de futura patris successione, consensu patris accedente, quem pater ad mortem vsque reuocare
posset. d. l. vlti. C. de pact. At si iuramentum filiæ renunciantis accesserit, vt id aliquid vltra pactionem simplicem operetur, probari forsan
potest, filiam non esse admittẽdamadmittendam ad aliquam
hæreditatis paternæ partem, nec ex testamento, nec ab intestato. Scio etenim hanc opinionem difficilem esse, siquidem tollitur patri testandi libertas, quæ Iure Ciuili adeò constans
esse censetur, vt nullis pactis omninò tolli valeat. Et tamen quicquid sit de patre, qui iam semel consensit, atque ideò pactum ab initio valuit, nullamq́;nullamque turpitudinem habet, filia tamen
iuramentum præstitit, quod seruari potest absque vllo periculo salutis spiritualis: idcircò ratione huius pacti iurati excludi poterit ab hæreditate paterna, quod & Ias. voluit in dict. l. vlt.
numero 13. tametsi non rectè Baldi sententiam
intellexerit.
Quintò, aliam hîc speciem proximæ similem proponam: scilicet, quando fratres consentiente patre pactum iuramento præstito fecerunt, de paterna hæreditate certis portionibus diuidenda. Et sub eadem hæsitatione respondeo, pactum hoc omninò seruandum fore, etiamsi pater tacitè vel expressè consensum
semel præstitum reuocauerit. Etenim pactum
istud ab initio validum & honestum ex consensu patris, potuit iuramento ita confirmari, vt
stabile ac firmum futurum sit, nec possit voluntate patris mutari: quemadmodum valeret, ac posset deniq;denique mutari, si absque iuramento factum fuisset. Horum duorum casuum decisionem dubiam esse censeo: atque ea ratione
amplius est eius veritas, ac certitudo à lectoribus, & à meipso, inquirenda. Nam plurimum
refragatur sententia Baldi, quæ communiori
suffragio probata videtur. Cui adstipulatur.
quòd attenta mente constitutionis vlti. C. de
pactis. honestas pacti super viuentis hæreditate
ab illius consensu semel præstito, & perseuerante procedat. Quasi tunc demum pactio super
hęreditate viuentis improbata sit, & bonis moribus contraria, cùm vel consensus illius minimè accesserit, aut semel præstitus reuocatus fuerit. Vnde pactum hoc, etsi sit iuratum, eam
conditionem, & intellectum habet, qui eidem
necessarius est ad eius honestatem, iuxta Iuris
Ciuilis interpretationem. Quamobrem licet
in primo huius capit. intellectu hanc Baldi sententiam non omninò veram esse existimauerim, modò & in hoc casu, ac præcedenti satis dubito, an sit admittenda, denique censeo
multi faciendam esse tanti viri auctoritatem.
Sextus casus non ita difficilem habet responsionem, quemadmodum & superius in
primo intellectu probauimus. Nam si pater in
dotali instrumento similíue promiserit, se filios omnes ęquis portionibus instituturum hæredes, nec aliquem ex eis melioraturum, licet
|
hoc pactum Iure communi reprobetur, attamen ipsius patris iuramento
cōfirmaturconfirmatur, nec
poterit ex vario patris consensu mutari. Fit etenim hæc promissio inter viuos: & in contractu, qui profectò vtilis foret, si iuramento super eo præstito mutari ex iurantis voluntate
posset, quicquid sit de l. 22. Tauri.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Filias paciscens cum patre eo modo, qui traditur
in c. quamuis pactum. iuramento præstito pactionem confirmat.
-
2 Filius, qui à patre accepit eo tempore legitimam
integram, an possit post mortem patris petere,
eam sibi suppleri ex bonis postmodum acquisitis?
-
3 Filia minor vigintiquinque annis iuramento præstito confirmat pactum renunciationis hæreditatis paternæ, & quid de impubere, proxima tamen pubertati?
-
4 Filia paciscens cum patre iuramento præstito, an
possit allegare ignorantiam legis, quæ pactum
prohibuit?
-
5 Filia constituta in patris potestate, pot est cum patre iuramento præstito pacisci circa futuram
ipsius patris hæreditatem.
QVINTA huic constitutioni
conuenit interpretatio, dum ea
tractat de renunciatione hæreditatis paternæ facta à filia dotata.
† Quæritur enim sitne idem
respondendum in pacto facto à filio, qui aliqua ex causa paternæ hæreditati renunciauerit, præstito iuramento? Et cùm isthæc decisio in filia congruè dotata, loquatur, quibusdam placet, non esse idem in filio dicendum:
imò eisdem videtur, renunciationem factam
à filio cum iuramento paternæ, & futuræ hæreditatis, adhuc
inualidāinualidam esse, nec iure admittendam, cùm diuersa ratio in eo sit. Siquidem
in filia, quæ honestè matrimonio elocatur, &
familiam exit paternam, possunt censeri iustæ
hæ renunciationes,
nōnon sic in filio masculo, per
quem familia parentum conseruatur: sicuti
hac in specie notat Carol. Molin. in Alex. consil. 180. libr. 5. à quo libenter ipse discedo ex
communi omnium interpretum sententia,
quæ præmittit, idem in filio masculo
dicendũdicendum
fore: nam si is, vel causa dotis, aut donationis
propter nuptias, aliáue ratione paternæ hæreditati renunciauerit iuramento præstito,
pactum istud validum & firmum iuramenti
causa censetur. Hanc verò esse magis communem sententiam, vt ostendamus, oportet hoc in loco statim alium huius capitis intellectum
examinare.
Sextò disputari solet ad huius tractatus cognitionem, an
† si pater in vita filio tradiderit
integram legitimam inspecto eo
tẽporetempore, quo
traditio fit, possit filius postmodum supercrescentibus bonis patris,
eiusq́;eiusque aucto patrimonio petere sibi mortuo patre legitimam suppleri. Nam Iaco. Butri. in l. pactum. C. de colla. tenet, non posse filium petere portionis legitimæ additionem ex bonis, quæ pater mortis tempore reliquerit. Cùm satis sit integram
legitimālegitimam accepisse, inspecto eo tempore, quo
ipse consensit eam sibi à patre tradi. Hanc opinionem sequuntur plures, quorum mentionem fecerunt eam dicentes communem esse,
Roman. in l. stipulatio hoc modo concepta. ff.
de verb. oblig. Georg. Natan. in hoc c. quamuis. 2. col. Guliel. Benedict. in repe. c. Raynutius. de testa. in verb. duas habens. n. 242. Curti. senior consi. vlti. Nico. Boër. decis. 62. col. 4.
intelligentes hanc opinionem Butrigarij eo
casu, quo ipse loquitur: nempe, cùm filius legitimam portionem integram accepit, inspecto eo
tẽporetempore, quo pater eam ipsi tradidit. Et
sanè huic opinioni obstat tex. fortis in l. si
quādoquando. §. 2. C. de inoffic. testament. Nec video, qua
ratione iure defendi possit Butrigarij sententia, cùm legitima filijs omninò debeatur ex
bonis, quæ mortis tempore pater reliquit. l.
cùm quęritur. C. de inof. test. Regia l. 23. Tauri. Quod manifestius probabitur, si consideremus Baldi sententiam in cap. cùm M. col. 4. de
consti. qui per eum tex. opinatur, filium à patre accipientem legitimam portionem & promittentem, se nihil ex eius bonis amplius petiturum, posse nihilominus petere integritatem legitimæ iuxta bona, quæ post pactum patri obuenere, & is tempore mortis reliquerit.
tex. ad idem optimus in d. l. si
quādoquando. §. 1. cuius
opinionis & nos meminimus in c. Raynutius.
§. 1. nu. 8.
BaldũBaldum sequuntur Rom. & Imol. in d.
l. stipulatio hoc modo concepta. Ripa in d. c.
cùm M. nu. 38. Ias. in d. l. si quando. §. 1.
idẽidem in l.
quod seruus. ff. de condit. caus. dat. & in Auth.
nouissima. nu. 9. C. de inoffi. testa. Rod. Xuares in l. quoniam in prioribus. C. de inoffi. testa. amplia. 9. Ioan. Lupi. in c. per vestras. 3. notab. §. 23. de donat. inter virum & vxor. Thom.
Gramma. decis. 57. nume. 30. notat idem Bal.
in l. pactum. vlti. oppo. C. de collation. rursus
Guliel. Benedict. in d. c. Raynutius. in verb. in
eodem, primo. num. 220. Iacobum reprobat.
Ex quibus opinor satis improbari opinionem
Iacobi Butrigar. & contrariam communem
esse, vt fatetur Iason in d. Authen. nouissima.
& in dict. l. quod seruus. Posset profectò Iacobi opinio procedere in casu huius tex. nempe, vbi filius recepta congrua portione legitima ex bonis patris renunciaret cum iuramento paternæ hæreditati, & pactum patri
|
fecerit, vt nullum ad eius bona regressum haberet. Hoc siquidem casu, etiamsi
patrimoniũpatrimonium
patris creuerit, non poterit filius aliquid ex bonis patris petere, quemadmodùm expressim
adnotarunt præter alios, Alexan. in consil. 180.
lib. 5. & in l. 3. ratione. 2. ff. ad leg. Falci. idem Alex. Corn. Ias. & Deci. in l. pactum quod dotali.
C. de collat. Ripa in d. c. cùm M. & lib. 1. responsor. c. 6. col. vlti. Thomas Gramma. num. 30. in
dict. decis. 52. Aymon in cons. 114. nume. 16. sensit Ioan. Lupi in dict. §. 23. & Roderic. Xuares in
dict. ampliat. 9. quorum opinio magis communis est, teste Carolo Molinæo in dict. consil. 180.
in additionibus ad Alexand. tametsi Iason in d.
Authen. nouissima. adhuc dubitauerit propter
rationem text. in d. c. cùm M. quia iurans non
videtur cogitasse de renuncianda portione,
quæ in bonis postea patri obuenientibus sibi
iure competeret. Attamen ipse communem opinionem sequor, quippè qui videam iuratam
renunciationem ad futuram hæreditatem patris pertinere,
quæcunq;quæcunque &
quantacunq;quantacunque ea sit.
Auctoritas verò, quæ pro Iacob. Butrig. adduci
solet ex l. 1. §. si vel parens. ff. si quis à paren. fuerit manumis. minimè probat eius opinionem,
quod paulò pòst constabit.
Igitur duo apparent, vera esse ad intellectum
huius c. ex his. Primùm, decisionem istam non
solùm obtinere in filia renunciante hæreditati paternæ, sed etiam in filio, qui iuramento
præstito paternis bonis nuptiarum, donationísue propter nuptias causa renunciauerit, pactumq́ue ipsi patri fecerit. Secundùm, quòd licet post hanc renunciationem creuerit patris
patrimonium, eiq́ue multa bona obuenerint,
minimè poterit filia, quæ renunciauit, aliquid
petere ex bonis patris.
Septimò, eidem verbo, filia, subditur & alia
interpretatio, vt
† intelligamus huius cap.
constitutionẽconstitutionem etiam in filia minore
vigintiquinq;vigintiquinque
annis. Etenim pactum hoc ab ea patri factum
iuramẽtoiuramento præstito validum est omninò, quemadmodum communi omnium consensu Doctor. existimant, præsertim Georgius Natanus hic 4. limitatione, Aretin. in cap. in pręsentia. numero 10. de probat. vbi Augustin. Beroius numer. 168. fatetur, hanc opinionem communem esse. Et eam sequitur ac latissimè Paul.
Parisi. consi. 26. lib. 3. num. 13. & probatur in Authen. sacramenta puberum. C. si aduers. venditio. Nec quicquam impedit huius opinionis
veritatẽveritatem, cùm minor
vigintiquinq;vigintiquinque annis possit
iuramento obligari, quod iure receptissimum
est, modò is pubes sit, nempe fœmina duodecim, vir autem quatuordecim annorum: imò
quibusdam placuit iuramentum præstitum ab
impubere, doli tamen capace, & proximo pubertati, qui intellectum, & discretionem ad iurandum habuerit, validum esse, & obligationem inducere. Nam is impubes iuramento potest se adstringere. gloss. Abb. & Doctor. in c. ex literis. in 2. de sponsalib. text. optimus in l. vlti.
§. in eum. ff. de liber. caus. idem Barto. Corne. &
Iason, colum. 4. in Authen. sacramenta puberum. C. si aduers. vend. quo in loco non tantùm
simpliciter hoc verum esse opinantur, sed existimant, iuramentum impuberis proximi pubertati, & doli capacis contractum alioqui iure
inualidum confirmare, vt planè in specie huius
capit. & similium sit satis iuramentum præstari
à filia impubere, modò ea sit proxima pubertati, ac doli capax: qua in re Bart. asseuerat hanc
opinionem communem esse. Idem notant Abbas in consil. 108. lib. secundo. Deci. in l. pupillum. ff. de regul. iur. Ego verò etsi sciam, in causa matrimoniali, & in eo contractu, qui potiùs
integrum intellectum, quàm certam ætatem
exigit, iuramentum impuberis doli capacis, &
proximi pubertati iurantem obligare, d. capit.
ex literis. idq́ue quo ad simplicem obligationem regulariter verum: si tamen quòd hoc iuramentum sit sufficiens ad confirmandum contractum alioqui iure inualidum, aut rescindendum, planè dubito, ac potiùs existimo, iuramentum hoc
nōnon habere hunc effectum, ne tot
priuilegia simul ab vna, & eadem Radice constituamus: & præterea, quia facilimè ea ætas
decipitur in contractibus, & subinde in præstandis ad eorum confirmationem iuramentis. Nam ex causa impubertatis danda est, vt ex
ratione metus à iuramento, absolutio, etiamsi
iurans fuerit proximus pubertati, & doli capax: siquidem licet iuramentum obliget, æquissimè tamen ob imperfectam ætatem dari debet absolutio. Sic sanè opinionem istam, quòd
iuramentum impuberis proximi pubertati.
& doli capacis, non confirmet contractus iure
inualidos, ad quorum confirmationem est necessarium iuramentum, tenent Cynus, & alij
in dict. Authen. sacramenta puberum. quorum
sententiam communem esse fatentur, eam sequuti Alexand. in l. qui iurasse. in principio. ff.
de iureiurando. & Alciat. in dicto capitu. cùm
contingat. nume. 141. qui alios huius opinionis
citat auctores. Quibus suffragatur text. in dict.
Authenti. sacramenta puberum. dum ad hunc
effectum sacramenta puberum exigit. Idem
probant Regiæ Partitarum constitutiones,
nempe l. 56. titu. 5. parti. 5. & l. 6. titul. 19. part. 6.
nosq́ue olim Salmanticæ eandem sententiam
probauimus in Epitome in 4. Decret. 1. part. c.
5. §. 1. nume. 4.
Hinc planè infertur, in casu huius tex. & in
casu c. cùm contingat. minorem vigintiquinque annis, maiorem tamen quatuordecim, iurantem hos contractus, minimè posse ab eis discedere, nec ratione minoris ætatis, nec ratione legis has conuentiones reprobantis, vtrumque etenim iuramenti religione suppletur,
minor quidem ætas & Iuris Ciuilis contractuum reprobatio, prohibitioq́ue, sicuti ex præmissis constat, & notant Paul. Castrens. col. 3.
|
Philip. Corne. num. 20. in dict. Authen. sacramenta puberum. tametsi Andr. Alciat. in d. c.
cùm contingat. numer. 130. teneat expressim
iuramentum præstitum à minore vigintiquinque annis, etiam pubere, minimè confirmare
contractum alienationis dotalis rei, aut alium lege prohibitum, vt minor excludatur à
beneficio restitutionis, quæ ei competere potest ratione minoris ætatis. De quo etiam tractabimus inferiùs in quęstione de læsione admodum graui, quam vulgus appellat enormissimam.
Octauò, huius capit. constitutio procedit
† in filia
nōnon tantùm certa,
ꝙquod Ius ciuile pactum
istud improbauerit: sed & in ea, quæ minimè
fuerit certior facta hac in specie decisionis iuris Ciuilis, & ignorauerit, pactum hoc Iure
ciuili prohibitum esse. Nihil etenim id refert,
cùm iurisiurandi virtus hoc in casu & in similibus minimè deficiat ob ignorantiam istam,
quæ non impedit consensum iurantis, atque
ita adnotarunt Guido Papæ. quæstio. 227. &
Gulielmus Benedictus in capi. Raynutius. de
testament. in verbo, duas habens filias. numero 294. qua ratione profectò admodum esset
absurdum, quòd mulier rem dotalem alienans iuramento præstito, obtineret reuocationem huius
cōtractuscontractus ita iurati, ex eo, quòd
probaret, se ignorasse tempore contractus à
lege ciuili prohibitam esse dotalis rei alienationem. Igitur octauus hic intellectus præter
quàm quòd æquissimam rationem habeat,
maximè conuenit ad effectum huius constitutionis.
Nonò, hæc ipsa constitutio est intelligenda in
† filia non emancipata, sed & in ea, quæ
sit sub patria potestate, quod deduci poterit
ex lege, Pomponius, in 2. ff. familiæ herciscun.
vbi ratione dotis optimè contingit donatio
inter patrem & filiumfamiliâs: atque eadem
ex causa pactum. Quamobrem ita hunc text.
interpretantur Deci. in dict. l. pactum quod
dotali. C. de collationib. colum. prima, & secunda. Ioan. Crot. in dict. l. stipulatio hoc modo concepta. num. 47. ff. de verborum obligationib. & Parisi. in consil. 26. libro 3. numer.
12. tametsi Odofredus in dict. l. pactum dotale, voluerit, pactum hoc inter patrem &
filiamfamiliâs minimè valere, quasi inter eos
non possit verè fieri donatio, nec ei similis
conuentio. Sed in fauorem prioris sententiæ
plurimùm facit, quòd licet alioqui non valeat Iure Ciuili donatio inter patrem & filiumfamiliâs. l. donationes quas parentes. C. de
donation. inter virum & vxo. l. 2. C. de inoffic.
donat. tamen iuramento confirmatur, quod
præcipuè adnotarunt Bald. in l. vltim. C. pro
donato. Alexand. in consilio 8. libro 2. Aretin.
consil. 17. colum. quarta, & consil. 77. colum.
2. idem Alexand. in l. si donatione. C. de collationib. colum. quinta, & Guido Papæ decisio. 145. tradit Deci. in Authentic. ex testamento.
4. colum. C. de collationibus. Ripa in l. si vnquam. quæstion. 15. C. de reuocand. donatio.
Iason consil. 118. colum. 1. libro 4. Et plerique
alij, quorum mentionem hi fecerunt. Præsertim hic intellectus procedit, quia Odofred. in
dict. l. pactum. non tractat de pactione iurata,
sed præmittit, illum text. fore necessariò intelligendum in filia emancipata, cùm inter
patrem & filiam in potestate nulla sit efficax
obligatio, etiam seclusa prohibitione speciali
huius conuentionis, de qua in dict. l. pactum.
ad cuius interpretationem oportet præmittere secundum eum, pactum illud alioqui validum ex causis esse, atque ita factum cum filia
emancipata. Et nihilominus Iason & Deci. ibi
discedunt ab Odofredo, ex eo quòd causa dotis potuerit fieri pactum inter patrem, & filiam in potestate, vt modò dicebam, & probatur à gloss. Bartol. & Doctor. in dict. l. 2. C. de
inoffic. donat. Bald. in l. cùm oportet. §. 1. C. de
bonis quæ liber. Barto. in l. frater à fratre. ff. de
condi. indeb. Cardin. consil. 111. colum. 2. Paul.
Cast. in l. cùm pater. §. pater filiæ. ff. de legat. 2.
qua ratione non obstante, in d. l. pactum quod
dotali. improbatur pactio, cuius in hoc capit.
mentio fit, propter rationes, quas in initio
huius tertiæ partis adduximus. Igitur, si quæ
modò prænotauimus, ad amussim fuerint obseruata, constabit apertissimè huius capit. responsum procedere, siue pactum fiat cum filia
minore vigintiquinque annis, siue cum filia
constituta sub patris potestate, etiam ignorante pactionem istam Iuri ciuili prohibitam
esse, siue itidem fiat cum filio.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Pactum renunciationis hæreditatis paternæ factum etiam eo tempore, quo filia nuptui nōnon tradebatur, an teneat?
-
2 Pactum renunciationis hæreditatis paternæ iuramento præstito factum à filia, quæ religionem ingredi vult, an teneat?
-
3 Renunciatio hæreditatis maternæ iuramento
præstito facta à filiofamiliâs, an præiudicet patri? & numer. 4.
-
4 Renunciatio hæreditatis paternæ cum iuramento à matre recepta dote facta, an noceat eius
filijs petentibus hæreditatem aui, qui post filiam mortem obierit? & in fine huius §.
-
5 Renunciatio facta cum iuramento à filia ingrediente religionem, an rescindi possit à monasterio causa grauissimæ læsionis?
-
6 Renunciatio facta à filia cum iuramento, nulla
recepta dote, an valeat?
DECIMA huius constitutionis
interpretatio versabitur circa ea
verba: Dum nuptui tradebatur.
Nam quibusdam æquè visum est,
† eandem decisionem procedere, si pactum fiat eo tempore, quo filia nuptui
non tradebatur: sed tamen ex bonis paternis
eo tempore inspecto portionem congruam
pro ratione dotis futuræ, aut pro legitima accepit. Valet siquidem pactum istud, & iuramento confirmatur: quemadmodum paulò
antè diximus de filio in quinto intellectu. Sic
denique parum refert, quòd pactum istud fiat
tempore nuptiarum, an ante nuptias vel post
eas: modò filia renuncians hæreditati paternæ
dotem, vel congruam portionem, eo tempore ex patrimonio patris accipiat, secundum
Archid. Ioan. Andre. Domini. Francis. & Georg. hîc colum. 3. & Guliel. Benedict. in c. Raynutius. de testamen. in verb. duas habens filias.
nume. 260.
Vndecimò, circa eadem verba quæritur, an
pactum istud, cuius in hoc cap. mentio fit, iuramento firmatum valeat, si fiat eo tempore, quo
filia religionem ingreditur: & an ea pactio monasterio præiudicet, possítue rescindi grauissimæ læsionis causa? & sanè quidam existimarunt, hanc pactionem nec monasterio præiudicium aliquod facere, nec validāvalidam esse, sequentibus equidem rationibus.
Primùm enim,
† etsi hæc pactio fiat ante
monasterij ingressum, & tamen post professionem religionis pater renunciantis mortem
obierit, monasterium admittendum est omninò ad hæreditatem patris ipsius monachæ,
non obstante renunciatione: quod eleganter
responderunt Marian. Socin. in consil. 183. libr.
2. Philipp. Corne. in consil. 272. libr. 3. Felin. inter cons. Carol. Ruin. consil. 206. & ipse Carol.
consil. 204. lib. 1. quorum ea ratio potissima est,
quòd renunciatio prædicta etiam iurata habeat conditionem hanc, si renuncianti fuerit delata hæreditas, Paul. de Castro, Imol. & Doctor.
per text. ibi in l. qui superstitis. ff. de acquir. hæred. idem Paul. & Alexand. in l. pactum quod
dotali. C. de collatio. hæreditas autem non defertur monachæ mortuo eius patre post professionem, sed monasterio iuxta eam opinionem, quæ magis communis est, quemadmodum nos probauimus in cap. 1. de testamen. numero 20. & sequenti.
Secundò, ad huius partis comprobationem
plurimum accedit egregia decisio Paul. Castr.
in l. fin. in princip. C. de bonis quæ liber. vbi asserit,
† renunciationem hæreditatis maternæ
factam cum iuramento, minimè nocere patrifamiliâs, sub cuius potestate manet filius, qui
renunciauit, si mater mortem obierit viuente
patre, & nondum finita patria potestate. Quia hæc renunciatio sortitur effectum eo tempore, quo mater mortua est, quo patri hæreditas
acquiritur, in qua acquirenda, vel repudianda
non potest filiusfamiliàs patri nocere. d. l. vlti.
in princip. & §. 1.
Tertiò, non potest hæc renunciatio procedere, etiamsi fiat sub ea conditione, si renuncians ingressus fuerit religionem: nam ea conditio improba est, quippè quæ impediat, aut sanè
aliquod præstet impedimentum ingressui, &
professioni religionis. quod probatur ex ratione text. in Authen. de sanctissimis Episcop. §.
Sed hæc præsenti. & in l. Titiæ si non nupserit. ff.
de condi. & demonst. Barto. in consil. 1. Doct. in
Authen. nisi rogati. C. ad Trebel. & in c. in præsentia. de probatio. Sicut & conditio auertens
à matrimonio carnali, reijcienda est ab vltimis
voluntatibus. l. sed si hoc. §. vlti. & l. quoties. ff.
de condit. & demonstratio. atque idem probatur in Rubric. C. de indict. vidui. tollenda. Quibus quidẽquidem rationibus probari poterit, pactum
hoc, cuius in hoc capite mentio fit, non posse
adhuc iuramento pręstito validè fieri ab ea, quę
religionem profiteri vult.
Contrariam sententiam, imò quòd pactum
hoc iuramento præstito factum valeat, & firmum sit, etiamsi fiat tempore, quo filia ingreditur, aut ingredi vult religionem, tenent Bar.
nume. 7. & Bald. in l. vlti. C. de pact. Deci. consil.
31. colum. 2. Francis. Purpur. qui alios allegat in
dict. l. vlt. num. 188. & videtur opinio ista magis
communis, ex his qui Barto. opinionem in d. l.
vlt. sequuntur. Et hi sanè post Bar. hanc opinionem intellexere, etiam eo casu, quo filia religionem professura non acceperit tantum pro dote, quātumquantum ex patris bonis, & eius patrimonio
percipere iure potuisset, modò congruam dotem ad ingressum religionis habeat ex bonis
paternis, quod Bart. expressim explicat. Erit tamen ad effugiendas hac in controuersia varias
Doctorum opiniones admodum vtile, & denique cautissimũcautissimum, quòd hoc pactum fiat ex consensu monasterij, id est, Prælati, & Conuentus,
qui in his acquirendis possunt monasterio pręiudicium inferre, atque ita in specie consuluerunt Francis. Purpurat. & Hieronymus Cagnolus in d. l. vlt. vterque. nume. 194. probatur hæc
Bart. opinio auctoritate huius constitutionis,
quæ ratione iuramenti confirmationem pacti
alioqui Iure Ciuili prohibiti, inducit. Nec refert, quòd fiat à filia ingressura religionem, nulla etenim est congrua discriminis ratio, quæ
verè possit in hac disputatione probare, non
valere pactum, hoc factum à filia religionem
professura, cùm validum sit, si fiat ab ea, quę matrimonium contrahit.
Non oberit huic opinioni prima ratio in
contrarium adducta, siquidem verum est quod
in d. l. qui superstitis. à Iurisconsultis respondetur. Sed tamen id ita intelligendum est, vt renunciatio futuræ hæreditatis intelligatur hac
|
conditione, si hæreditas fuerit delata renuncianti, vel alteri ex eius persona, vel eius ratione, & causa. Nam tunc renunciatio, quæ tamen ab initio valida fuit, & fieri potuit, ad hæreditatem refertur, ac pertinet ad futuram,
quæ vel ipsi renuncianti, vel alteri iure ipsius
renunciantis delata sit. At in præsenti quæstione monasterio defertur hæreditas ex persona
monachi, eius quidem iure, non alia ratione,
nec causa, atque ideò renunciatio monachi facta ante professionem & valida nocet monasterio, cui non aliter hæreditas patris ipsius
monachi defertur, quàm ex iure & persona
monachi, qui iam per renunciationem fuerat
exclusus ab ea hæreditate. Etenim licet in d. l.
qui superstitis. non possit renunciari hæreditati nondum delatæ, tamen iuramenti ratione renunciatio ista permittitur. Quibus quidem accedit, quòd ratione huius pacti iurati,
si id valet ab initio, non potest hæreditas monasterio deferri, quamuis pater monachi moriatur post professionem, quia nec monacho
tunc deferretur, si monachus non esset. Sic sanè, si monachus mortem obijsset priusquam
pater, licet nullum pactum præcessisset, monasterium morte monachi pręmorientis ante
patrem excluderetur, iure etenim monachi
eam hæreditatem petere debet, is verò ab ea
exclusus est, vel pacto, vel morte. Igitur monasterio deferri ea hæreditas non potest. Vnde
multa possunt simili argumento adnotari:
Quorum aliquot hoc in loco referam ad apertiorem huius quæstionis intellectum. Nam si
quis renunciauerit fideicommisso conditionali, ad quod vocabatur, &
postmodũpostmodum ingressus fuerit religionem, ac post professionem
cōditioconditio fideicommissi euenerit, nempe mors
illius, qui rogatus fuerat restituere, non poterit monasterium illud
cōsequiconsequi, imò renunciatione excluditur. Sic & in eo casu, quo quis
post renunciationem hæreditatis seipsum in
adoptionem dederit, & postea mortem obierit is, cuius hæreditatem renunciauerit, non
obtinebit eam pater adoptiuus, cui alioqui
quibusdam sub limitationib. iure competebat. l. si adoptauero. ff. de precario. Eodem modo, si quis post renunciationem paternę hęreditatis, cuius nulla possit fraus præsumi, crimen
cōmiseritcommiserit, & ea ex causa omnia bona, iura, & actiones, pręsentia, & futura, in fiscum deferantur, iuxta ea, quę notantur in l. 1. §. an bona. ff. de iure fisci. Etiam si eo viuo pater moriatur, nihil ex ea hæreditate ad fiscum pertinebit. Quod ex superioribus constat.
Sed ne quis admodum vrgentem esse Socin. & aliorum argumentationem arbitretur,
ea poterit facilius tolli, si constituamus in hac
specie, & quæstione hæreditatem non deferri
monasterio: idq́ue, ni fallor, apertissimi iuris
est. Nam hæreditas defertur filio iure suitatis,
vel propter illud ius succedendi, quod habet in bonis patris, huic autẽautem iuri monachus tempore, quo potuit, renunciauit, & à se abdicauit spem illam, & ius succedendi in bonis patris, idcircò cùm professus est monachus religionem, non transtulit in monasteriũmonasterium ius successionis, quia illud non habuit eo tempore,
nudusq́;nudusque, ac priuatus eo iure monasterium ingreditur. Qua ratione non potest ius illud monasterio cōpeterecompetere, nec ei defertur hæreditas.
Nec iure monasterium aliquid ex paternis bonis, vel hæreditatibus causa monachi habere
poterit, nisi quod ipse monachus in seculo manens potuisset habere. At si monachus, qui
paternæ hæreditati renunciauit, mansisset in
seculo, per renunciationem exclusus foret à
iure succedẽdisuccedendi: igitur eadem ratione & ipsum
monasterium ab eodem iure excluditur propter renunciationem.
Secunda probatio prioris opinionis ex eo
deficit, quòd decisio Paul. Castrensis non omninò admittenda sit. Etenim aut pater consensit renunciationi factæ per filium, & tunc res
est admodum expedita, quòd sibi nullum ius
hac in re patriæ potestatis causa
cōpetatcompetat, cùm
eidem per consensum renunciauerit, nec filio
deferri possit hæreditas tempore mortis illius, de cuius agitur successione, quia eidem validè renunciauerat, sicuti modò in monasterio diximus, & ideò pater non potest hæreditatem illam petere ex persona filij, aut sanè pater non consensit renunciationi, & eo casu valet renunciatio, quo ad cætera, patri tamen
non nocet, quo ad vsumfructum, nec quo ad
alia iura, quæ ratione patriæ potestatis habere
in eisdem bonis poterat. Quod verò diximus,
renunciationem validam esse quo ad cætera
præter vsumfructum, videbitur quibusdam
maximè contrarium. l. vltim. C. de bonis quæ
libe. vbi filijfamiliâs repudiatio hæreditatis
delatæ, & aduentitiæ, minimè nocet patri, nec
quo ad vsumfructum, nec quo ad alia: siquidem
repudiāterepudiante filio potest pater hæreditatem
adire, & eam sibi omninò acquirere. Quæ tamen constitutio tractat de eo casu, quo hæreditas est iam filio delata, & ex eius persona patri, qui nec fuit institutus, nec potest alio titulo hæreditatem illam habere, quàm iure patriæ potestatis. non ex hoc idem erit in hæreditate deferenda, qua in specie nos loquimur.
Nam si filius renunciauerit iuri succedendi,
postea ei non defertur hæreditas, atque ideò
cessat omninò ratio Pauli Castrensis, de cuius
opinione dubitat Barth. Socin. l. 2. nu. 5. ff. de
his, quę pœnę causa. Et profectò ipse arbitror,
eam falsam esse, nec posse iure defendi, nisi
quo ad vsumfructum, in quo dubius equidem
adhuc eam admittendam esse censerem. Sed
& si opinio Pauli vera foret, minimè ad quæstionem istam de monasterio conduceret, siquidem diuersa omninò ratio est. Etenim filiusfamiliâs tempore renunciationis sub pa|
tris ea potestate, cui
nōnon potest nocere, at non
ita est in eo, qui ante professionem renunciat
hæreditati, qui liberam habet potestatem de
rebus proprijs disponendi, nec monasterium
vllum ius in eius bonis eo tempore habet,
potestq́;potestque ipse religionem ingressurus monasterio
præiudicium inferre ante eius ingressum,
quod satis iure probatur. Nec in hoc potest aliqua contingere controuersia, quæ iuris rationem habeat. Non me latet, posse hac in quęstione adduci quandam Ludouici Romani
sententiam: is, inquam, in d. l. qui superstitis.
scribit,
† renunciationem à filia iuramento
præstito factam hæreditatis paternę dote congrua ei constituta, nocere eius filijs, quib. mortua matre aui hæreditas fuerit delata, post
mortem matris auo moriente. Quia ratio nepotis acceptæ futuræ patris hæreditati renunciauerit. Hæc Romani opinio verior est, secundum Dec. in cons. 181. nu. 7. eundem Dec. in d.
l. pactum quod dotali. nu. 18. Guli. Bened. in c.
Raynutius. de test. in ver. duas
habẽshabens filias. nu.
181. Ant. Rub. cons. 42. n. 6. missam tamen hanc
opinionem facimus: quippè qui contrariam
veriorẽveriorem esse existimemus. Nam mortua matre
superstite patre, ad aui hęreditatem admittendi sunt nepotes iure proprio,
quāuisquamuis ex persona matris: cuius renunciatio eum intellectum
habuit, si ei non renuncianti foret delata hæreditas patris,
atq;atque ideò nepotes
admittẽdosadmittendos esse: in hoc casu
respōderuntresponderunt Bal. in d. l. pactum
quod dotali. 2. q. C. de coll. quem sequuntur
alij, maximè Alex. ibi & Pau. Cast. in d. l. qui superstitis. And. Tiraq. in tract. de primogenijs.
q. 40. nu. 117. licet Rom. ad eius conclusionem
Bal. citauerit. Idem tenuerunt Franc. & Geor.
Nata. hîc nu. 56. & Tho. Gram. decis. 57. n. 39.
dicens hanc opinionem
cōmunemcommunem esse, idem
fatetur Rober. Marantha disputat. 10. nu. 13.
quod iterum repetam in fine huius §.
Tertia ratio minimè comprobat priorem
sententiam illa etenim iuris Cęsarei responsa,
quorum ibi meminimus, non habẽthabent omninò
eam rationem, ne quis auertatur à professione religionis, siquidem qui religionẽreligionem profiteri vult, & ea ex causa paupertatem vouet, & optat, parum solicitus erit de bonis ad monasterium deferendis: temerarium enim est iudicium, si opinamur, eũeum auerti à religionis ingressu, ne res temporales, patrimonium, & alia amittat bona, quorum relinquendorum causa
religionem ingreditur. Alioqui eadem causa,
quę mouet ad religionẽreligionem, auerteret ab ea, quod
absurdum esse palàm constat: multisq́;multisque id probauimus lib. 1. Varia. Resol. c. 19. nu. 7. imò & si
renunciatio ista iuramẽtoiuramento pręstito fiat, hac apposita conditione: si renuncians ingressus fuerit religionẽreligionem, adhuc valet & firma est. Nec per
hanc conditionem renuncians auertitur à religionis professione, ipse quidẽquidem spontè deliberans de religionis ingressu, & paupertatem eligens, bonis, & hæreditati futuræ renunciat
ea ex causa, quia religionẽreligionem profiteri vult, alioqui profectò minimè renunciaturus: igitur
nequaquam impeditur à religionis professione per renunciationem istam, quæ manifestè
fit ea ex causa, quòd ingrediatur renunciāsrenuncians religionem. Idcircò cessant rationes in contrarium adductæ, & excogitatæ, pręsertim à Bart.
Soci. in d. l. 2. nu. 5. ff. de his, quæ pœnæ causa. &
Angelo in disputatione incipien. quidam nobilis genere. & à Socino in d. cons. 183. colum.
vltim. Purpur. in d. l. vlti. C. de pact. & alijs, qui
contrarium iure verius esse adseuerant.
Illud sanè adnotandum est, Bar. in d. l. vlt. C.
de pact. licet pactum istud validum esse
iuramẽtoiuramento præstito existimauerit, in statuto tamen
aliud probare, quadam distinctione vsus. Etenim distinguit, an statutum excludens monachos à successione, his fuerit verbis
conceptũconceptum,
Monachi non succedant: & hoc in casu censet
statutum valere: an his, Si quis monasterium
religionem professus ingressus fuerit, priuatus sit iure succedendi: quo casu
nōnon valere statutum scribit, quæ distinctio falsa est. Nam in
vtroq;vtroque casu statutum nullum est,
secundũsecundum Mathes. notab. 145. & alios, quorum opinio communis est, vt testantur Deci. in cap. ecclesia. de
constit. num. 49. Ioan. Baptista de sanct. Seuerino in repet. l. omnes populi. ff. de iusti. & iur.
colum. 48. Socin. consil. 241. lib. 2. & consil. 81.
libr. 1. quam sententiam sequuntur Doct. in d.
l. vltim. & in d. c. ecclesia. Barto. improbantes.
Consuetudo autem, qua monachi à parentum & consanguineorum successione excluduntur ab intestato, valet quidem: quia ecclesiarum, monachorum, clericorum
atq;atque prælatorum, & Principis consensum tacitum saltem habeat, quod in specie adnotarunt Guliel. Benedict. in c. Raynutius. de testament. in
verb. & vxorem nomine Adelasiam. numero
249. & Chassaneus in consuetudine Burgundiæ, Rub. de successionibus. §. vlti. Boërius in
consuet. Bituricen. titu. de testam. §. vlti. Massuerus in Rub. de successionib. §. item per consuetudinem. optimè Rebuffus super constitutiones Regias in proœmio, gl. 5. num. 21. & 22.
quo in loco commemorat, apud Gallos praxi,
& consuetudine
obseruātissimaobseruantissima sublatas esse
decisiones, tex. in Authen. ingressi. C. de sacrosan. eccles. & l. Deo nobis. C. de episco. & cler.
Cæterùm, si verum est quod modò ad huius c.
interpretationem diximus,
† nempe, pactum
renunciationis hæreditatis paternæ iuramento præstito confirmari, etiamsi fiat à filia, quæ
statim est religionem professura, illud meritò
quæritur, an possit hęc renunciatio postea rescindi ea ex causa, quòd grauissima contigerit
in ea læsio, siquidem opulentissimę hæreditatis spes, aut denique ingens patrimonium
pręsens fuerit remissum, modico accepto, etiamsi ad dotem ingressus ad religionem fuerit
|
quantitas congrua, & æqua? quæ
quidẽquidem quæstio solet à plerisque definiri ex his, quæ de læsione admodum enormi, & grauissima traduntur multis in locis ad rescissionem contractus, etiam iurati. De quo statim & nos agemus, & profectò, si ea resultatio est ad
hāchanc speciem, & casum adducenda, frequentissimè erunt retractandæ, & rescindendæ renunciationes, quæ fiunt à monialibus eo tempore, quo
religionem profiteri volunt, plerunque enim
sperantes ex successione paterna amplum patrimonium, aut denique portionem legitimam maximæ æstimationis, eidem pacto iurato renunciant nondum accepta quarta portionis legitimæ parte, in quo dubio
ꝓculprocul grauissima contingit læsio, ac
deniq;denique ea, quam enormissimam vulgus appellat. Decius eleganter in cons. 31. col. penul. vers. vlt. non obstat &
Aymon Sauil. in cons. 160. col. 1. in ea sunt sententia, vt opinentur, nullum esse locum rescissioni contractus & pacti iurati, etiam prætextu grauissimæ læsionis, quoties renunciatio facta fuerit causa ingrediendi religionem.
Pro hac sententia ipse ita argumentor. Etenim post religionis
professionẽprofessionem, aut agit monasterium ad
rescissionẽrescissionem ex persona monachi,
& ex iure ipsi monacho competenti, quod in
monasterium transtulerit, ex Auth. ingressi.
Aut agit ipsius
quidẽquidem monasterij nomine iure
ipsi monasterio competenti, & delato. Priore
equidem casu non video, qua ratione monacho possit ius competere ad
rescindẽdumrescindendum pactum iuratum ex causa vtcunque grauissimæ
læsionis: siquidem nulla in hac specie ipsi contigerit monacho, qui ob paupertatem seruandam, & vouendam, religionem profiteri vult,
paupertatem quærit, & ipsam eligit. Igitur
non poterit monachus, quemadmodum paulò antè adnotabam, se læsum fuisse allegare in
dimittendis bonis, ac diuitijs: quarum relinquendarum causa monasticam vitam elegit.
Quòd si quis dixerit, monachum ipsum grauissimè læsum eo ipso, quòd in monasterium
patrimonium non detulerit, planè id verè dici
non poterit, quandoquidem nulla læsio contingit volenti religionem profiteri in hoc
ꝙquod
tenue patrimonium ad monasterium detulerit, pingue autem consanguineis reliquerit,
cùm ei paupertas monasterij
parũparum noceat ad
religionem. Etenim maximum nomen apud
verè Christianos religiosorum & ordinum
mẽdicantiummendicantium ob paupertatem hactenus censetur ab his, qui de religiosorum institutis sanctissimè tractauere. Idcircò impium foret
iudiciũiudicium, si quis existimaret, profitentem religionem ab ipso læsam, quòd pauperrimum cœnobium elegerit,
dimiseritq́;dimiseritque apud consanguineos res amplas, quæ possent monasterium
ipsum ditare. Alioqui si iure hęc læsio esset alicuius momenti, non ita liberè iura permitterent professuris religionem de rebus proprijs omninò inter cognatos & amicos disponere,
quod statim tractabitur. Posteriori autem casu monasterium agere ex ea causa minimè potest, siquidem nullum ius eidem monasterio
competit, nec defertur in his rebus, quæ monachus ipse ante professionem, vel amicis, vel
cōsanguineisconsanaguineis dimiserit. Nam ingressurus monasterium licentiam habet quoquomodo disponendi de rebus proprijs. Auth. de monachis. §. illud. & §. nunc autem. sub c. si qua mulier. 19. q. vlt. Auth. Nunc autem. C. de episc. &
cle. & in Auth. si qua mulier. C. eo. tit. Nec eius
testamentum rumpitur, etiam si nihil monasterio reliquerit, modò id fecerit religionis ingressum præmeditatus, iuxta eam resolutionem, quam hac in re nos tradidimus in c. 2. de
testamen. num. 5. vnde fit, vt hęc sententia Decij, satis possit iure, & æquitate defendi.
Duodecima huius c. interpretatio ex eo
constat, quòd ad illa
pertinẽtpertinent verba dote contenta.
† Nam quidam existimarunt, non aliter
esse pactum istud admittendum, etiamsi iuratum sit, quàm si filia renuncians paternæ hæreditati dotem acceperit ad
matrimoniũmatrimonium, quod
eo tempore contrahit, esset enim renunciatio
ista iniquissima ex parte eius, cui fit,
atq;atque omninò impia, quippè quæ filiam excludat omninò à paternis bonis, & eius hæreditate. Sic sanè Anchar. hîc opinatur ad huius cap. intellectum, vt ita decisio admittatur, necessarium
esse, quòd filia dotem aliquam acceperit tempore pactionis iuratæ. idem notat. Salyc. in l.
pactum quod dotali. C. de pact. pen. col. quorum opinio verior est, secundum Dec. in l. pactum quod dotali. C. de collati. num. 7. Contrariam sententiam probare conantur, & sequuntur Imola, in d. l. qui superstitis. colum.
prima. ff. de acquirend. hæred. Domin. hic colum. 3. ver. quid si filia. Georgius Natanus latius 5. limitatione. atque idem Alexand. in d.
l. stipulatio hoc modo concepta. num. 9. ff. de
verb. obliga. Horum opinio communis est, vt
fatetur Aug. Boërius in c. in pręsentia. de proba. nu. 177. etiam si de ea dubitet. Quibus suffragatur,
ꝙquod licet pactum istud Iure Ciuili sit
improbatum, iure tamen Pontificio non alia
ratione confirmatur religione iuramenti,
ꝗ̈quam
quòd id seruari à
iurāteiurante possit sine aliquo dispendio salutis spiritualis. Quæ quidem ratio
etiam tunc locum habet, cùm filia hæreditati
paternæ renunciat gratis, nulla recepta dote,
illud verò erit
cōsiderandumconsiderandum, admissa hac posteriori sententia: an æqua,
iustaq́;iustaque sit hæc pactio, quo ad ipsum patrem. Nam si ea ex parte
iniquitatem habet, danda erit iusta ex causa
absolutio, sicuti datur ex causa metus, doli veri, vel pręsumpti,
cōtingentiscontingentis ex proposito, vel
re ipsa. Qua de re statim in verb. non vi, nec dolo pręstito, latiùs agemus. Etenim si filia diues
admodum ex bonis maternis, aut aliunde, hęreditati paternæ renunciauerit, nulla dote re|
cepta, & iuramento pręstito, vt patris hæreditas diuidatur inter fratres pauperes: profectò
pia est hęc renunciatio, nec aliquam iniquitatem habet, nec ratione grauissimę lęsionis rescindi potest, cùm nulla verè in hac specie contigerit lęsio, nec possit dolus pręsumi propter
grauissimam læsionem, & manifestè constet,
filiam renunciantem hæreditati paternæ de
hac grauissima læsione cogitasse,
eamq́;eamque titulo liberalitatis remittere voluisse.
Regulariter tamen est obseruandum, nullam esse in casu huius c. dubitationem, vbi filia
dotem acceperit ęqualem portione legitimę,
quam habitura esset ex bonis patris, si eo tempore, quo renunciat, fieret inter filios patrimonij paterni diuisio, idem erit, si dotem paulò minorẽminorem legitima portione acceperit, quòd
si dos fuerit, multò minor portione legitima,
quid tunc agendum sit, explicabimus inferiùs in verb. dolo.
Sed si filia tempore renunciationis nihil
pro dote acceperit, absq;absque vlla controuersia pactum istud, etiam iuratum, non excludit filios
huius renunciationis ab hæreditate aui, qui
mortem post filiam obierit. Nam & ipse Rom.
qui à nobis citatus fuit in hoc §. versic. non me
latet, in hac specie hoc ipsum tenet, & est communis opinio, vt fatentur Alex. & Deci. in d. l.
pactum quod dotali. C. de colla. nu. 18. Guliel.
Bened. in c. Raynu. in verb. duas habens filias.
nu. 280. idem probarunt Bald. in d. l. pactum
quod dotali. 2. q. Imol. Aret. & Paul. in d. l. qui
superstitis. ff. de acqui. hæred. & plerique alij,
qui passim à iunioribus citāturcitantur. Nam & idem
tenent Francus, & Georg. hîc num. 56. Thom.
Gramma. decis. 57. num. 39. dicens hanc opinionem communem esse, quam & Ripa explicat libr. 1. resp. c. 6. colum. 5. quicquid Bartol.
dixerit in d. l. qui superstitis.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Renunciatio hæreditatis paternæ non excludit filiam à bonis, quæ propter secundas nuptias pater tenetur seruare filijs prioris matrimonij.
-
2 Filia renuncians hæreditati paternæ, non prohibetur bona patris petere, vt hæres fratris.
-
3 Renunciatio hæreditatis paternæ filium excludit
etiam à legitima.
-
4 Renunciatio hæreditatis paternæ, an extinguatur mortuis fratribus masculis viuo patre? &
ibi latè hac de re multa.
-
5 Pactum, quo hæreditati paternæ renũciaturrenunciatur, excludit filiam à bonis patris, etiam intestati.
-
6 Filia renuncians paternæ hæreditati non excluditur à bonis feudalibus.
-
7 Pactum renunciationis hæreditatis paternæ, renuncianti, & eius filijs, ac hæredibus nocet.
- 8 Renunciatio iurata hæreditatis paternæ, non reuocatur natiuitate filiorum.
DECIMO TERTIO illud omninò examinandum, quem scilicet intellectum habeant illa verba, vt nullum ad bona paterna regressum haberet: ex his etenim
apparet, filiam tempore nuptiarum renunciantem cum iuramento hęreditati paternę,
nōnon
posse postea bona paterna petere:
† quæ quidem conclusio planè intelligitur, nisi pater
trāsirettransiret ad secunda vota, & sic ad secundas nuptias, tunc etenim etiam filia renuncians poterit post patris obitum
portionẽportionem in bonis paternis petere, iuxta constitutionem l. fœminę.
§. illud. C. de secun. nup. quæ & in viro admittenda est, secundum glo. & communem ibi, &
Regiam Tauri. l. 15. Nam bona quæ pater habet ex filijs primi matrimonij, si postea ad secundas transierit nuptias, ea mortuo patre applicantur filijs primi matrimonij. Et licet filia
renunciauerit bonis paternis, etiam iuramento præstito, poterit tamen admitti, & admittitur ad ista bona, quæ pater in pœnam secundi
matrimonij amittit, aut saltem tenetur relinquere filijs susceptis ex primo coniugio, sicuti
in hac specie respondit Oldr. cons. 294. quem
sequuti sunt Guido Papę. q. 228. Guliel. Benedi. in c. Raynutius. de testam. in verb. duas habens filias. nu. 288. Deci. optimè in consil. 230.
colum. penult. Franc. Purpura. in d. l. vlt. C. de
pact. num. 196. quamobrem text. hic dum dicit, ratione huius pacti, filiam nullum regressum ad bona paterna habituram, est intelligendus iure sanguinis, & successionis paternæ. Quasi aliud dicendum sit, quoties filia bona paterna petierit iure pœnæ, & reseruationis legalis statutæ in fauorem filiorum, tunc
etenim huic filiæ non oberit renunciatio paternæ hæreditatis, etiam iurata.
Decimoquartò,
eadẽeadem ferè ratione responsio huius cap. est
intelligẽdaintelligenda, vbi filia fraterna
bona, vt paterna petierit, nam excluditur per
pactum iuramento pręstito firmatum,
† quòd
si ea bona vt fraterna petere velit, postquam à
patre illa deuenere in fratrem, cui ipsa succedere intestato iure potest, nihil filiæ nocebit
paternæ hæreditatis renunciatio, sicuti expressim probare conantur Angel. consil. 52.
Alex. in l. 1. §. veteris. ff. de acqui. posses. Paul. &
Aret. in l. Paulus. §. 1. ff. de acqui. hæred. Dec. in
l. hæreditas. num. 8. ff. de regu. iur. quo in loco
hoc ipsum censet intelligendum esse, quoties
patris hæreditas fuerit per renunciantis fratrem adita, vnde aliud dicendum erit, si nondum fuerit adita per fratrem hæreditas paterna, cùm adhuc hæc hæreditas paterna sit potius, quàm fraterna. l. sed si plures. §. si filio. ff. de
|
vul. Nihilominus ipse opinor, non esse in hoc
vim aliquam: modò filia, quæ renunciauerit
hæreditati paternæ, bona paterna petierit, vt
hęres fratris, non patris: quod idem Dec. considerat in l. quoties. duplici iure, in fine. ff. de
regul. iur. post Benedictum à Capra con. 12. ad
finem. & Aret. cons. 161. in prin. Atque ita iure
optimo procedit hic intellectus, quem itidem sequuntur Socin. consil. 74. lib. 3. & Purpura. in d. l. vlt. C. de pact. num. 198.
Decimoquintò, sunt qui existiment ad intellectum huius c. renunciationem
† istam paternæ hæreditatis, etiam iuratam, non excludere
renunciantẽrenunciantem à legitima, quæ ei debetur
ex bonis patris: quod probare nituntur ex l. si
quando. §. generaliter. C. de inof. testamen. ita
enim asseuerant Ludo. Rom. in l. 1. §. si quis ita.
col. 9. ff. de verbor. obliga. vt citat And. Tiraq.
in tract. de primogenijs. q. 55. num. 3. sed falsò,
sicuti & inibi pro hac parte adducit contrariæ
opinionis auctores. Sed tamen huius sententiæ auctores esse videntur Bald. in Rubr. ff. de
iureiur. col. pen. vers. non tamen credo. Rom.
in d. l. qui superstitis. 3. limit. ff. de acqui. hære.
Aret. in d. §. si quis ita. col. 5. quorum meminit
ipse Tiraq. in l. si vnquam. C. de reuocan. donat. in princi. num. 155. huic opinioni subscribens: quam etiam tenet Matthæ. Afflict. in c. si
quis inuestierit. nu. 26. de feudo dato invicem
legis commissor. eamq́ue opinionem communem esse asseuerat Nicol. Boër. decis. 3. nu. 10.
idq́ue maximam habet æquitatem, vt satis sit,
quòd per pactum istud iuratum filia excludatur ab his bonis, quæ poterat ab intestato patre amplissimè obtinere, non autem æquum
est, eam à portione legitima excludi. Ego verò
contrariam sententiam veriorem esse opinor,
atque ita censeo per hanc pactionem iuratam
filiam excludi etiam à legitima portione, quæ
iure alioqui ei competebat in bonis paternis.
Nam si grauissimè lęsa fuerit, poterit agere ad
huius pacti rescissionem, quod statim tractabimus. Nec tex. in d. §. & generaliter. priorem
opinionem probat: cùm ibi non tractetur de
pacto renunciationis hęreditatis paternæ, sed
de securitate facta per filium hæredibus patris, qua cauerit, se legatum à patre relictum
accepisse: nec adiecerit, nullam sibi superesse
de repletione quæstionem: quæ itidem cautio maximè differt ab ea pactione, qua filia paternæ hæreditati renunciat, etiamsi nulla iuramenti vis accessisset. Sic sanè posteriorem
opinionem veram esse censent Lud. Roma. in
d. l. 1. §. si quis ita. num. 23. & nu. 32. Paul. Cast. &
Alexan. in l. in ratione. 2. in princ. ff. ad l. Falci.
Bald. & Ias. in d. l. si quando. §. & generaliter.
Dec. cons. 26. col. 2. Alex. in cons. 181. lib. 5. Georg. Nata. hic num. 20. quorum opinio communis est, vt testantur Ripa libr. 1. respon. c. 6.
col. vlt. & Tiraq. in d. l. si vnquam. C. de reuoc.
donat. in princ. num. 139. tametsi ipse inibi de ea dubitet. nume. 155. ac potius, vt paulò antè
dixi, in contrariam ierit sententiam.
Decimosextò, circa eadem verba maximè
controuertitur, an hæc
† renunciatio iurata
expiret, & euanescat, vbi fratres renunciantis, in quorum fauorem facta fuerit renunciatio viuo patre,
mortẽmortem obierint? Sunt etenim
qui opinentur, pactum istud vtcunque iuratum sit, omninò deficere, si fratres, quorum
causa, & in quorum fauorem facta fuit renunciatio viuo eorum parente decesserint, quasi
cessante pactionis causa & ipsa pactio cesset.
Hanc opinionem esse censent Domin. col.
vlt. & Philip. Fran. 4. & Georg. Nata. 8. limita.
nu. 24. hic Bald. in d. l. pactum quod dotali. C.
de colla. 4. q. & ibi Dec. nu. 9. Guliel. Bened. in
d. c. Raynutius. in verb. duas habens filias. nu.
297. Matth. Affli. in d. c. si quis inuestierit. nu.
25. de feudo dato in vicem legis commis. quorum ea est, ni fallor, mens, quòd
pactũpactum hoc iuratum in hac specie mortuis his,
quorũquorum causa
& fauore factum fuerit, ita extinguatur, vt filia quæ renunciauit, sit hæres futura patri intestato, & ex
testamẽtotestamento ad hunc effectum,
ꝙquod pater teneatur ei legitimam relinquere, ac si nulla pactio præcessisset. Sic etenim ipse à prædictis auctorib. deducendum esse sensum istum
existimo. Hanc item opinionem sequuntur
Alex. consi. 29. lib. 3. Paul. in d. l. pactum quod
dotali. Saly. in l.
pactũpactum quod dotali. C. de pact.
Rom. & Aret. in d. l. qui superstitis. col. 4. ff. de
acq. hęr. Alex. in d. l. stipulatio hoc modo concepta. nu. 11. & ibi Ioan. Crot. nu. 33. & Claud.
col. 4.
deniq;denique plures alij,
quorũquorum meminit Paul.
Paris. cons. 26. lib. 3. nu. 20. qui hac in quæstione latius loquitur: & tandem scribit, hanc opinionem veram esse, nisi aliud possit deprehendi ex mente patris recipientis pactum & renunciationem, attentis, & perpensis his coniecturis, quæ huic præsumptioni sufficiant. Et
profectò hæc opinio
cōmuniscommunis est, vt apparet
ex his autoribus, quorum modò meminimus,
& alijs, qui possent ad idem nominatim adduci. Illud verò est in controuersia, an si tempore
pacti, & renunciationis, pater nullum filium
masculum habuerit, sed fœminas quidem sorores renunciantis,
atq;atque ita
absq;absque liberis masculis decesserit, sit ne locus pactioni, vel possit hæc filia, quæ renunciauit, quasi cessante
pacto ad hæreditatem patris admitti cum sororib. patre mortuo intestato? Et Bal. in cons.
437. lib. 1. inci. quædam puella, cùm prius prima quæstione prænotatam
cōmunemcommunem opinionem fuerit sequutus, tandem in hac scribit, filiam renunciantem
admittẽdamadmittendam esse omninò
simul cum sororibus, non obstante pacto, ad
hæreditatem patris intestati. Hanc sententiam sequuntur Deci. in cons. 370. col. vlt. idem
in consi. 433. nu. 2. eleganter Aymon Sauillianus cons. 42. vbi expressim conatur hanc opinionem defendere, quam Rota in antiquis
|
850. in prima parte itidem sequitur. Nec enim hæc renunciatio excludere debet renunciantem vltra voluntatem præsumptam, vel
expressam patris. l. tale pactum. §. vlt. ff. de pac.
Patris autem ea est mens, dum hanc renunciationem filiæ acceptat, quòd libera sibi maneat testandi potestas, & quòd ei intestato filia
renuncians
nōnon succedat, sed masculi nati, aut
nascituri,
ꝓpterpropter agnitionis fauorem, idcircò
pactum istud
hāchanc interpretationem benignè
admittit, & iure
admittendāadmittendam esse censent, Bal.
Dec. Aym. & alij, quorum modò meminimus.
Hoc verò Baldi responsum admodum displicet Paulo Parisio, qui in consi. 26. lib. 3. magno conatu id euertere tentat, ac deniq;denique multis adductis nu. 52. scribit, id communiter receptis decisionibus refragari. Nec inficior satis latè ipsum Parisium contentionem istam
tractasse, & tamen adhuc ipse, quò amplius
hæc disputatio aperiatur, aliquot hîc proponam, simul & exponam separatim, ne tot auctorum nomenclatura, & casuum perplexa
mentione lectoris iudicium impediatur.
Primùm sanè, quoties filia paternæ hæreditati renunciauit non simpliciter, sed in fauorem tacitum, vel expressum alterius fratris,
aut sororis, dubio procul renunciatio ex mente contrahentium, nempe filiæ renunciantis,
& patris renunciationem accipientis, finita
censetur, & in hunc quidem effectum, vt patri
intestato filia renuncians hæres sit cum alijs
æquè successoribus, si frater ille, vel soror, cuius fauore facta est renunciatio, viuo patre
mortem obierit. Atque in hoc conuenire mihi videntur Domi. Bald. & cæteri ad hunc decimumsextum intellectum citati.
Secundò, eodem proposito themate idem
ipse censeo ad hunc effectum, vt iam ex testamento filia renuncians sit futura hæres patri
necessariò, nec possit à patre portione sibi debita priuari, nec præteriri, siquidem renunciatio ista ob hanc rationem, quæ principalis,
& finalis est, vt aiunt, iuramento præstito facta eam conditionem habet, nisi is cuius causa
pactum fit, viuo patre mortem obierit, & rebus sic extantibus, nec mutatis. c. quemadmodum. de iureiuran. quod ipse video expressim
deduci ab his, qui hunc communem, & decimumsextum intellectum admisere.
Tertiò, illud fit iure satis manifestũmanifestum, quòd
ab eisdem auctoribus, & communi opinione
tenetur filiam istam ratione huius pacti vel admitti, vel excludi, nōnon natis masculis, aut mortuis his qui tempore renunciationis superstites erant, quoties possit ex verbis ipsius pacti,
aut alijs quidem coniecturis inspectis apparere mens contrahentium, an ea fuerit, quòd renunciatio extinctis, vel non natis masculis pereat, finiatur, & cesset, aut denique salua sit &
valida. Vtcunque enim res certa sit, illi erit omninò standum, secundum omnes.
Quartò, si paternam dilectionem, & erga
liberos amorem consideremus, pactum istud
renunciationis hæreditatis paternæ conceptum eo tempore, quo pater alios habet filios, vel habere sperat, & ab ipso acceptum pro
se, suisq́ue hæredibus, ita erit intelligendum,
quòd si pater mortem obierit absq;absque alijs liberis, minimè nocebit huic renuncianti, imò ea
admittetur omninò & ab intestato, & ex testamento adhuc contra voluntatem patris. Nam
etiamsi in ea pactione de hæredibus fœminis
& masculis intelligendum sit, non tamen est
præsumendum paciscentes de exteris intellexisse, imò tantùm de his qui fuerint descendentes à patre, cùm alij maxima cum iniuria
præferantur filiæ. l. cùm acutissimi. C. de fidei
commis. l. ex facto. §. vltim. ff. ad Trebellian.
Quintò, si tempore quo filia dote accepta
renunciat hæreditati paternæ, ipse pater filium tantùm masculum habeat, etiamsi renunciatio facta fuerit simpliciter, censetur ob fauorem agnationis conseruandæ, & ipsius filij
masculi facta renunciatio, atq;atque ideò eo mortuo viuente patre tota vis pactionis extinguitur. Et idem erit, si præter filios masculos pater filias habeat, alias quidem à renunciante,
quas tamen ad renunciationem hæreditatis
paternæ nuptiarum tempore induxerit, ita equidem explicant Aretin. in d. l. qui superstitis. colum. 4. Domi. Franc. & Natan. hîc & alij
citati in princ. huius interpretationis.
Sextò, est præterea constituendus casus,
quo pater tempore renunciationis nullũnullum habebat filium masculum, & tamẽtamen filias sorores
renunciantis habuit, quarum nulla mentio facta est in renũciationerenunciatione: imò simpliciter ea fuit
concepta, etenim etsi nullus masculus patri
postmodũpostmodum natus sit, filia quæ renunciauit, nōnon
poterit ex testamẽtotestamento aduersus patris voluntatem portionem ex hęreditate paterna petere,
quod apud omnes est in confesso, nec Bald. in
d. con. 437. refragatur, sed & idem erit, si pater
intestatus mortem obierit, cùm nulla sufficiens cōiecturaconiectura possit ex hoc adsumi, vt filia renuncians cum alijs sororibus necessariò admittenda sit ad hæreditatem paternam. Qua
in re sequor Pau. Pari. in d. cons. 26. qui ex communi consensu eorum, quos superius ad hunc
intellectũintellectum citauimus, Bald. reprobat. huius itẽitem
sententiæ Phil. Cor. est in con. 291. lib. 4. col. 4.
vers. non obstat. quo in loco scribit, se aliàs respondisse, ꝙquod si extaret alia filia, quæ non renunciasset, illa excluderet sororẽsororem renunciantẽrenunciantem hęreditati paternæ, quia illa renunciatio simpliciter facta, nedũnedum censetur fieri fauore masculorum, sed etiam sororum fœminarũfœminarum, si extarẽtextarent.
Septimò, si pater habens filias, & filios masculos, renunciationem vnius filiæ iuramento
præstito, acceperit pro se, & hæredibus suis,
tunc etiam si masculi viuo patre decesserint,
filia quę renunciauit, ab alijs sororibus exclu|
ditur hæreditate paterna, etiam ab intestato.
Hoc deducitur ab Alexand. in dict. consil. 29. numer. 8. lib. 3. Socin. consil. 34. lib. 4. num. 6. quos
Parisius sequitur in d. consil. 26. lib. 3. numer. 27.
idem ferè voluerunt Ang. in consil. 52. in fine. &
Aret. consil. 17. colum. 8. versic. item prohibetur. qui in specie responderunt, filiam renunciantem hæreditati paternæ nusquam fore ad hæreditatem patris, etiam intestati,
admittẽdamadmittendam,
quando extat aliquis ex patris descendentibus.
Et tamen descendentium appellatione pariter
veniunt fœminæ & masculi. l. vlt. C. de suis & legit. hæredib. Auth. de hæred. ab intest. venien.
in princip. huic item opinioni ferè omnes paulò antè citati in principio huius quæstionis subscripsere, cùm Alex. in d. consil. 29. palàm sequuti fuerint,
maximeq́;maximeque probatur ista conclusio ex
mente præsumpta contrahentium, quæ potissimùm est hac in parte consideranda.
Octauò, quoties filia habens fratrem & sororem, & sorores, paternæ hæreditati simpliciter
renunciauit iuramento præstito, nec pater alias
sorores ad renunciationem induxerit, planè
constat eius mentem esse, quòd renunciatio
prosit masculis & fœminis: atq;atque ea ratione etiāetiam
si masculis patre viuo moriatur, non est admittenda filia, quæ renunciauit, ad paternam hæreditatem, licet pater intestatus moriatur, quod
Matthæ. Afflict. probat in decisione Neapol. 161.
quem satis in specie sequitur Paul. Paris. in dict.
consil. 27. num. 38. & sensit Alexand. in dict. consil. 29.
Nonò, idem omnino locum obtinet, si filia
renuncians paternæ hæreditati, eam pactionem fecerit eo tempore, quo religionem profiteri vult: est etenim manifesta patris mens.
Nam etsi is habeat filios masculos, & filias, tempore renunciationis, & moriatur ab intestato
præmortuis masculis, filia quæ renunciauit nōnon
est admittẽdaadmittenda cum alijs sororibus ad paternam
hæreditatem. Quia renunciatio facta fuit, vt reliquæ filiæ possent maiori cum dote matrimonium contrahere. Quin & in hoc casu extinctis
fratribus & sororibus, minimè admittetur filia
monacha, nec monasterium ad paterna bona
contra voluntatem patris inter alios testantis,
qui eam mentem habuit, vt posset liberè testari
absque vlla obligatione instituendi hæredem filiam monacham, aut ei aliquid relinquendi, tametsi ab intestato forsan erit monasterium iure ipsius monachæ admittendum, cùm nullus
supersit ex patris descendentibus, quem pater
voluerit filiæ renuncianti, & monasterio præferri.
Decimò est omnino aduertendum ad eum
casum, quo filia simpliciter renunciat hæreditati paternæ dote recepta, expressim tamen ex ea
causa, quòd dotẽdotem acceperit, sic deniq;denique propter
dotem. Et planè Bart. Socin. in consil. 34. lib. 4.
num. 5. huius opinionis est, quòd hæc filia nusquam admittatur ad hæreditatẽhæreditatem paternāpaternam, etiam mortuis viuo patre masculis fratribus, qui tempore pactionis superstites erant, etiāetiam patre moriente intestato: quia satis manifesta est renunciationis causa, nempe dos ipsa, quæ quidem
causa adhuc salua manet mortuis masculis fratribus. hoc idem sensere Rom. in consil. 22. col.
2. Philip. Corne. in consil. 291. col. 3. libr. 4. & in
specie Paris. adnotauit in d. consil. 26. num. 44.
lib. 3. quorum opinio mihi non displicet: imò sanè placet, quoties dotis congruę receptio, causa vnica est huius renũciationisrenunciationis, quod rarò contingere potest, nisi vbi pater tempore renunciationis nullos alios filios præter renunciantem
habeat. At si pater eo tempore filios vel filias habuerit, etiam si expressè facta sit renunciatio ex
causa dotis congruè receptæ, profectò maxima
est coniectura, eam factam etiam fuisse, vt cæteri filij maiorem ex bonis paternis portionem
habeant. Idcircò res ista est cautissimè iudicanda. Nam si possit deprehendi renunciationem
factam aliorum fratrum & sororum causa principali fuisse, his equidem viuo patre mortuis
absque liberis, profectò pactum omnino extinguitur, atque ex mente paciscentium idem est,
ac si factum non fuisset: quamobrem iudices de
hac controuersia cognituros maximè admonitos esse velim, vt hanc paciscentium mentem
penitissimè cognoscere conentur, quò rectius
in eo iudicio sententiam dicere valeant.
Decimoseptimò ex proxima disputatione satis apparet,
† pactum istud à filia iuramento
præstito factum, eam excludere ab hæreditate
paterna, etiam si ipse pater intestatus mortem
obierit, quod receptissimum est, & id in specie
notant Domi. Franc. & Georg. hîc. 9. limit. col.
4. Bart. Alex. num. 8. & alij in d. l. stipulatio hoc
modo
cōceptaconcepta. ff. de verb. oblig. vbi Ioan. Crot.
num. 26. dicens hanc opinionem communem
esse, eam sequitur Paulus Paris. consil. 26. num.
17. lib. 3. Rota in antiquis 850.
Decimo octauò non prętermittendum,
† pactum istud etiam
iuramẽtoiuramento pręstito factum minimè excludere filiam à bonis paternis, quæ
feudalia sint, & quæ etiam fœminis ex natura
feudi deferantur. His etenim bonis non videtur filia per pactum hoc simplex, adhuc iuratum renunciare, cùm sanè hæc bona non sint
omnino paterna:
atq;atque ita hunc text. intellexere
Aluarot. & Præp. in cap. 1. de eo, qui fidem fecit
agnat. optimè Paris. in consil. 12. num. 56. libr. 1.
& Thom. Grammat. decision. 101. num. 10. quorum opinio verissima est, & procedit, nisi aliud
ex ipso pacto possit colligi, & deduci, attentè
perpensa ipsorum paciscentium mente.
Decimononò hæc
† constitutio est intelligenda non tantùm quo ad ipsam renunciantem: nam ei manifestè pręiudicat
pactũpactum, sed &
quo ad eius filios, & hęredes. Nam hi excluduntur ab hęreditate ista, cui
renũciatumrenunciatum est, quod
glo. hîc in ver.
detrimentũdetrimentum,
cōmunitercommuniter recepta
satis manifestè notat, quæ
quidẽquidem verissima est,
|
quoties filia, quæ renunciauit, mortem obierit
post patrem: hoc etenim casu hæreditas patris
non potest ab ea peti propter renunciationem,
nec item ab eius filijs, qui non possunt alio iure
auo succedere quàm ipsius matris, quod
tamẽtamen
extinctum est per
renũciationemrenunciationem, nec vnquam
fuit mortuo auo matri delatum, & ab ea repudiatum,
atq;atque ideo locus non est successorio edicto, licet nepotes velint iure proprio admitti:
hæreditas siquidem paterna non defertur filiæ
renuncianti, nec his qui ex eius persona, & iure
succedere velint: attamen adcrescit renunciantis fratribus: ius autem
adcrescẽdiadcrescendi excludit successorium edictum. l. 1. C. quando non petent.
part. Bald. in l. meminimus. per eum text. C. de
suis & legit. hæredib. Et præterea successorium
edictum hac in specie minimè obtinet: quia filia recepit dotem pro sua portione: eo etenim
casu idem est, ac si filia iam successerit patri:
atq;atque
ideo non admittuntur eius filij ex successorio
edicto: quod notant Bald. in l. duobus. ff. de legat. 1. idem Bal. 2. q. Dec. num. 8. & Alex. in l. pactum dotali. C. de collat. quòd si filia quæ renunciauit, mortem obierit viuo patre, poterunt nepotes non obstante matris renunciatione iure
proprio aui hæreditatem petere, sicuti superius
probauimus. §. 2. num. 4. & vlt.
Nec mirum cuiquam videri debet, quòd iuramentum hoc in casu non tantùm noceat &
præiudicet iuranti, sed etiam eius hæredibus,
cùm tamen text. hic, & in c. cùm contingat. de
iureiur. hoc præcipuè considerauerint: nempe
iuramentum istud minimè in alterius præiudicium aut detrimentum tendere. Nam hæredibus ex propria natura vis contractus & pactionis per iuramẽtumiuramentum validæ nocet omninò: filijs
autem, etiam si hæredes non sint, nocet ipsa itidem pactio, quia iure ipsius matris admitti volunt, nec ex alio possunt ad aui hæreditatem ius
habere: mater autem iuramento & pacto exclusa quidem est. Nec admittendi forent iure matris, cùm eius hæreditatem repudiauerint, proprio autem iure, quòd non possint aui hæreditatem petere, paulò antè ostendimus.
Erit verò ex hac glo. adnotandum, quòd ad
plurium decisionum interpretationem potissimè conducit, nempe quamlibet iuris constitutionem, quæ alterius quàm contrahentium
præiudicium consideret, intelligendam esse de
præiudicio principali & directo: nōnon de eo, quod
minùs sit principale, quodq́;quodque secundarium vulgus appellat. Hanc gloss. plures vtriusque Iuris
Doct. commendarunt, præsertim Georg. Natanus hic num. 54. Felin. in cap. si diligenti. de
foro compet. num. 32. & alij, quorum ipse memini in c. Raynutius. de testamen. §. 10. numer.
9. vbi aliquot explicui ad intellectum cap. cùm
contingat. de iureiur. quæ ad huius capit. intellectum admodũadmodum vtilia esse vidẽturvidentur, nempe in ea
quæstione, an filij huius renunciantis possint aliquo vti remedio ad huius pacti rescissionem.
Vigesimò ex eadem ratione oportet expendere, an hæc
† renunciatio iurata in specie huius cap. reuocetur natiuitate filiorum, si ea quæ
renunciat, post renunciationem liberos susceperit? Nam si pensitemus gloss. hîc communi
omnium consensu receptam, constabit, minimè reuocari hanc renunciationem natiuitate
filiorum: quibus equidem natis, & nascituris
præiudicat pactum istud. Atque ita verum esse
censent Alexand. consil. 29. lib. 3. Deci. in l. pactum dotali. C. de collat. versic. vltimò notandum est. idem Deci. consil. 181. Anton. Rube.
consil. 99. Socinus consil. 39. lib. 3. col. vlt. & alij
plures, quos refert Andr. Tiraq. in l. si vnquam.
C. de reuocand. donatio. in verbo, donatione
largitus. num. 151. Nec enim ista renunciatio,
propria & vera donatio est. Et præterea fit præmissa cogitatione prolis suscipiendæ, vt
cōstatconstat.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Renunciatio hæreditatis paternæ, an confirmetur
iuramento præstito ab infideli, vel per falsos
deos?
-
2 Iuramentum metu, vel dolo extortum, non confirmat pactum istud, quo paterna hæreditas
renunciatur.
-
3 Dolus re ipsa contingẽscontingens ob læsionem grauissimam,
an operetur rescissionem contractus iurati?
-
4 Intellectus l. 2. C. de rescinden. vendit. an habeat locum ea decisio in contractu iurato?
-
5 Læsio enormissima, an faciat locum d. l. 2. in contractu iurato?
-
6 Minor iurans contractum, an videatur renunciare beneficio ætatis, & remedio d. l. 2.
-
7 Metus reuerentialis cum graui læsione, an operetur contractus rescissionem?
-
8 Iurans contractum venditionis, an possit læsus vltra dimidiam agere ad precium tantùm?
-
9 Constitutio huius c. quamuis. est seruanda etiam
in foro seculari.
-
10 Intellectus l. 1. §. si parens. ff. si à parente quis fuerit manumis.
VIcesimoprimo, hæc constitutio,
dum
iuramẽtoiuramento tribuit hanc vim,
vt confirmet pactum istud alioqui
iure Ciuili improbatum, à quibusdam intelligitur de iuramento per Christianum præstito intercedente vera
religione diuini, ac veri numinis: quasi secus
† sit
in iuramento per infidelem præstito falsi numinis intercessione, & testimonio. Etenim tunc
non est locus huic decisioni, quod expressim
notant postalios Georg. Natanus hîc num. 14.
Socin. in consil. 65. col. 9. & cons. sequenti, lib. 1.
Rom. consil. 155. Guliel. Benedict. in cap. Ray|
nutius. in verb. duas habens filias. num. 289. qui
asseuerat, hanc opinionem communem esse,
quæ probatur in hoc cap. & in d. c. cùm contingat. in vltimis verbis.
Contrarium planè colligitur ex Bald. in c. 1. §.
item sacramenta. col. 3. de pace tenenda, & iuramen. firman. quam sequuntur Rom. in d. l. qui
superstitis. ff. de acquir. hæred. & Deci. in d. l. pactum dotali. C. de collatio. num. 12. qui loquuntur in Iudæis iurantibus. Et profectò ex his quæ
nos tradidimus in prima huius Repet. part. §. 1.
num. 7. & sequentibus, hæc posterior opinio vera est in Iudæo, Sarraceno, & alio quocunq;quocunque infideli iuranti per Deum creatorem cœli & terræ. Nam hîc verè per numen diuinum iuratur,
etiam si qui iurat minimè legem Euangelicam
sit professus. idem ipse censerem, quoties quis
per falsos deos iurauerit, quos tamen opinatur
vera & diuina numina esse. Sic denique prior opinio dubio procul obtinebit, cùm vel Christianus, vel infidelis per falsa numina sciens iurat
planè existimans ea numina falsa esse, quòd si
per deos falsos iuratum sit ab eo, qui credit iuramentum veri numinis intercessionem præstitisse, opinionis prioris, & forsan posterioris autores non admittent in eo casu huius capit. &
similium decisiones, ipse tamen admittendas
fore non temerè contendam.
Vigesimosecundò constat ex hoc cap. & similibus, potissimùm ex cap. cùm contingat. iuramentum
† non habere hanc vim confirmandi
conuentiones iure Ciuili prohibitas, si per metum præstitum fuerit. ita equidem omnium
consensu receptum est, adeò, vt cùm alioqui iuramentum metu præstitum obliget, donec absolutio ab eo data fuerit, c. verum. vbi est hac de
re communis opinio, de iureiur. Attamen si iuramentum metu præstitum accedat contractui
iure Ciuili prohibito
quiq́;quique ad eius vim & valorem indiget necessariò religione
iuramẽtiiuramenti: nulla est tunc absolutio necessaria ad
agẽdumagendum contra contractum, secundum Pan. in d. capit. cùm
contingat. 2. col. cuius opinionem dixi in praxi
receptam esse, licet planè contraria verior sit, &
plurium auctoritate probata lib. 1. Variar. resolut. cap. 4. numer. 7. & in Epitome ad 4. librum
Decret. 2. part. cap. 3. §. 5.
Vigesimotertiò manifestè ab eodem c. deducitur, iuramentum hanc vim habere, modò absit dolus. Etenim si iuramentum dolo extortum sit, contractus eius religione minimè confirmatur. text. optim. in d. c. cùm contingat. &
c. licet. de iureiur. in 6. & de dolo vero, quem ex
proposito commissum appellat vulgus, non potest vlla contingere dubitatio. Nam licet in authent. sacramenta puberum. C. si aduers. vend.
nulla fiat doli mentio, verè text. ille ita intelligendus est, vt iuramẽtumiuramentum à minore præstitum,
dolo tamen alterius cum eo contrahentis minimè impediat beneficium restitutionis in integrum: sicuti ibidem notat Corne. fol. vlt. & Fort. de vlt. fine, illat. 20. col. 17. imò quoties dolus hic aufert consensum, vt frequentissimè fit,
non est necessaria absolutio à iuramẽtoiuramento per dolum præstito: sicuti notat Abb. in d. c. cùm contingat. cuius opinionem scribit communem
esse Alciat. ibidem notab. 3. propter defectum
consensus. Siquidem, vt non semel admonuimus, iuramẽtumiuramentum nusquam obligat, si desit consensus obligandi. l. vlt. C. de non num. pecunia.
atq;atque de dolo ex proposito commisso, arte quidem decipiendi.
Sed si dolus
† re ipsa contigerit, nempe data
grauissima læsione, quid dicendum sit plerique
dubitarunt. Nam idem esse in hoc casu probari potest ex eo, quòd ratione grauissimæ læsionis dolus præsumatur. l. omnes. in §. Lucius. ff.
quæ in fraud. cred. Bartol. in l. vlt. ff. de præt. stipula. Regia l. 7. titul. 15. part. 5. text. elegans in l.
si superstite. in fin. C. de dolo. qua ratione, pactionem istam iuratam in specie huius c. & authen.
sacramẽtasacramenta puberum. & c. cùm contingat.
rescindi posse data grauissima læsione, saltem
obtenta absolutione ad agendum:
respōderuntresponderunt
Ant. 4. casu principali. Abb. num. 23. in d. c. cùm
contingat. Anchar. in reg. accessorium. colum.
6. de reg. iur. Calder. consil. 8. titul. de iureiur.
Cæpola consil. ciuili. 17. quam sententiam sequitur Ant. Rub. consil. 101.
sequũtursequuntur item eam
dicentes communem esse Dec. in c. in præsentia. num. 36. de prob. idem Dec. in consil. 45. &
consil. 180. & consil. 380. Francis. à Ripa libr. 3.
resp. cap. 15. Socin. Iunior consil. 53. lib. 1. & cons.
144. num. 10. & 25. eo. lib. Paul. Paris. consil. 12.
lib. 1. numer. 80. à quibus plures citantur huius
opin. auctores, quæ quidem
sentẽtiasententia maximam
æquitatem habet multis profectò rationibus,
sed præcipuè quòd verisimile
nōnon sit,
paciscentẽpaciscentem
etiam cum
iuramẽtoiuramento tantæ læsioni voluisse consentire.
SiquidẽSiquidem propter doli præsumptionem
nulla renunciatione videtur consensus præstitus in grauissimam
læsionẽlæsionem, quod not. Bart. in l.
societatẽsocietatem. §.
arbitrorũarbitrorum. nu. 24. ff. pro Socio. Abb.
in c. quintauallis. nu. 32. de iureiur. Dec. in cons.
39. dicens hanc opin.
communẽcommunem esse: quam 6. rationibus confirmat Aymon in cons. 192. col. 5.
etiam si
iuramẽtumiuramentum sit contractui appositum,
quod est de mente Bar. in d. §.
arbitrorũarbitrorum. nu. 31.
tenent Abb. in d. nu. 32. Lanfran. in tract. de arb.
q. 14. Soc. iun. consil. 53. lib. 1. sensit Imola in d. c.
quintauallis. 7. membro. Et est communis opinio, vt ibi fatetur Abbas, quæ in eo tex. probatur, & in c. veniens. eod. tit. vnde satis apparet iuri consona hæc de grauissima, aut enormissima
lęsione interpretatio, vt in casu huius c. &
similiũsimilium minimè sit locus his decisionib. quoties enormissima, vt
aiũtaiunt, læsio
cōtigeritcontigerit: imò saltem
data absolutione ex ea causa à
iuramẽtoiuramento cōtractuscontractus rescindatur. idem adnotarunt Card. cons.
29. Anch. cons. 330. nu. 10. Corn. cons. 147. lib. 4.
Curt. in l. interpositas. C. de transact. quamobrem dum text. hic de dolo mentionem facit,
|
congruè intelligendus erit de dolo, vel arte decipiendi, vel reipsa contingenti ratione læsionis, quam vocant enormissimam.
Contrariam in hoc opinionem veriorem esse opinantur Archid. Domi. Georg. 6. limita. &
Francus colum. 2. notab. 6. hîc Imola in dicto
capit. cùm contingat. num. 52. Alex. consil. 125.
lib. 1. idem Alex. in d. l. stipulatio hoc modo concepta. num. 10. & ibi Crottus. num. 22. & Paris.
consil. 26. lib. 3. num. 81. quam sententiam scribunt communem esse Curt. senior consil. 65. in
fine. Alex. cons. 42. col. pen. lib. 1. Ant. Rub. cons.
12. & hæc opinio in praxi admittenda est, secundum Imolam in d. num. 52. Nam cùm omnino
seruari debeat pactum hoc iuratum, consentaneum est, non posse aduersus id exceptionem
aliquam opponi, nec ratione læsionis grauissimæ, nec alterius cuiusque rei causa. Vides igitur, Lector optime, quàm variè Iuris vtriusque
interpretes quæstionẽquæstionem istam acceperint: quam
tamen ipse conabor propositis quibusdam conclusionibus ad resolutionem fortassis vtilem
deducere: in his verò explicandis exponam itidem rationes aliquot, quæ vel priorem, vel posteriorem sententiam ex modò prænotatis confirment. Etenim tractabimus quid possit iuramentum efficere in eo contractu, qui bifariàm,
aut denique pluribus actionibus, vel modis rescindi poterat. Nam Ant. Rub. in d. consil. 12. &
Paris in consilio 26. lib. 3. num. 76. has opiniones ita secum dissidentes componere quidem
tentarunt in hunc modum, vt prior obtineat,
vbi læsio enormis contigerit in re iam acquisita: posterior verò, quando eadem læsio in re acquirenda acciderit: à quibus planè dissentio,
quippe qui videam ita enormem lęsionem contingere posse in rebus acquirendis, spe futuræ
acquisitionis, & præsenti statu consideratis: sicut in rebus iam acquisitis, quemadmodum statim tractabimus. Et præterea nōnon conuenit hæc
concordia his auctoribus, quos modò pro priori citauimus opinione, quorum quidam etiam
in specie huius c. vbi agitur de rebus acquirendis, contractum rescindendum fore ratione læsionis grauissimæ, palàm asseuerant. Quamobrem alia oportet hoc in loco examinare, quæ
perplexam hanc quæstionem saltem casuum, &
specierum distinctione componant & explicent.
Prima conclusio. Maior
† iurans contractum
venditionis, & si non fuerit certus de constitutione l. 2. C. de rescind. vendit. censetur ex vi iuramenti eidem legi renunciare. glo. Bart. & alij
communiter in d. l. 2. quos inibi sequitur Pantaleon Cremens. 3. notab. 14. limitatione. Doct.
in cap. penult. de empt. & vend. Alex. consilio
133. col. 3. lib. 5. Curt. Senior consil. 65. ad finem.
quam
sentẽtiamsententiam fatetur communem esse eam
sequutus Socin. consil. 155. lib. 2. & licet contrarium tenere tentauerint Imol. & Burgensis in
dicto capit. penult. Carol. Molin. in dicto consilio. Alexand. 133. litera b. Aymon consil. 192.
nume. 8. tamen omnes hi fatentur hanc opin.
communem esse.
Secunda conclusio. Maior in specie huius c.
renuncians hæreditati acquisitæ vel acquirendæ iuramento præstito, non potest agere ad rescissionem contractus, nec ad eum effectum absoluendus est à vinculo iuramenti, vbi omnibus rectè pensatis sola contigerit deceptio, aut
læsio vltra dimidiam, pauloue maior. Hanc opinionem deduco ex posteriori sententia, &
eorum auctoribus, ac denique partim ex his,
qui priorem opinionem sequuti sunt, maximè
Decio in consil. 181. Iacobino in d. Authent. sacramenta puberum. col. penult. & fin. Chassad.
decis. 1. titul. de emptione & venditione, probaturq́ue hæc conclusio ex præcedenti, atq;atque item
ex sequenti. Vis etenim iuram enti excludit auxilium dict. l. 2. & præterea confirmat contractum, & pactum istud iure alioqui ciuili prohibitum.
Tertia conclusio: Etiam maior
† iuramento
præstito renuncians hæreditati acquisitæ, vel
acquirendæ, aut contractum emptionis vel
venditionis paciscens, si læsio grauissima, admodum enormis, multoq́ue maior quàm vltra
dimidîam contigerit, ex æquitate absoluendus
est à iuramento, vt agere valeat ad rescissionem
contractus, vel ad læsionis compensationem.
Hæc conclusio conuenit priori opinioni, cuius
modò mentionem fecimus: & planè traditur à
Guliel. Chassad. in dicta decis. 1. Matthæo Affl.
in Rub. de feudo dat. in vicem legis commis.
capit. si quis inuestierit. num. 21. idem notant
Aymon consil 7. numero 5. & consil. 192. num.
5. Paul. Paris. in consil. 75. lib. 3. Corneus consilio 27. col. 5. lib. 4. & consilio 133. colum. penult.
idem consil. 214. colum 3. & consil. 288. colum.
9. lib. 3. Hieron. Gratus consil. 88. lib. 1. Francis.
à Ripa lib. 3. respons. cap. 15. col. 3. quorum ea est
concors ratio, quòd iurans non videatur in tantam læsionem consensisse, nec de ea pręcogitasse. Præsertim quia ita grauis læsio non potest
absque vero dolo alterius contrahentis contingere. Atque ita respondit Corn. sæpissimè
consuluisse. Et Chassad. testatur frequenter in
prætorio Rotæ ita Romæ iudicatum fuisse. Nos
item huius conclusionis meminimus lib. 2. Variarum resolutio. cap. 4. numero 5. Hæc verò
læsio in renunciatione hæreditatis acquirendæ
facilimè deprehenditur arbitrio prudentis, qui
statum præsentem, & dubium euentum rei considerabit.
Quarta conclusio. Minor
† simpliciter contrahens iuramento præstito, solùm renunciare
videtur beneficio ætatis, nec per hoc excluditur ab auxilio d. l. 2. C. de rescind. vendit. siquidem tantùm ex iuramento maior effectus est.
Hanc conclusionem adnotarunt glo. in d. l. 2. &
in cap. penult. de emptio. & venditio. quas Doctores vtrobique sequuntur communiter. Dec.
|
consil. 403. col. 16. Aymon consilio. 114. col. penult. idem consil. 7. num. 6. & consilio 192. num.
2. Socin. consilio 48. ad finem lib. 4. quorum omnium resolutio hanc opinionem interpretatur veram esse, nisi minor expressim promiserit iuramento præstito, se non acturum contra
cōtractumcontractum, nec ratione minoris ętatis, nec alia
quacunque, quod gloss. in specie explicarunt in
pręcitatis locis, quod quidem æquissimum est.
Nam vt Baldus scribit in Rub. C. de rerum permutat. ad finem, non obstante iuramento præsumitur semper in minoribus, mulieribus, & rusticis simplicitas: idcirco præsides ac iudices recti curare debent, quòd iuramenta à minoribus præstita propter facilitatem ætatis remittantur, vt Baldus admonet in capit. 1. §. item sacramenta. colum. 3. de pace iurament. firman.
Iason in l. generaliter. ff. de verborum obligat.
3. notab. præsertim quia facilitate, qua minores
simpliciter contractus paciscuntur
absq;absque iuramento, eadem ad iurandum inducuntur. l. doli. versic. diuersum. ff. de nouation, qua in re oportet, ac Reipublicæ conuenit, iudices esse vigilantissimos. Ex quibus deducitur vera interpretatio Regiæ legis. 55. tit. 5. part. 5. quæ in specie statuit, minorem iuramento præstito contrahentem non posse agere auxilio dict. l. 2. C.
de rescind. vendit. ea etenim decisio insignis
profectò est, & multis nominibus notanda:
quippe quæ hoc ipsum exponat, quoties minor
expressim iurauerit, se non acturum ad maius
vel minus precium, nec ad rescissionem contractus, etiam si res vendita verè fuerit maioris
aut minoris valoris: quasi aliud lex ipsa respondisset, si minor simpliciter contractum iurauerit. Idcircò prædicta Regia constitutio ita intellecta maximè conuenit his, quæ in hac conclusione exposuimus. Quòd si quisquam contendat, iuramentis ex hoc iniuriam irrogari, &
eorum religioni: satis erit quòd Reipublicæ
conueniat hæc iuramenta, vbi id æquitas dictauerit absolutione plerunque tolli. Aequitas verò maxima est in eo casu, quo iuramenta præstantur à minoribus ætate super contractibus,
in quibus vltra iusti precij dimidiam læduntur.
Sic denique & in huius conclusionis Themate,
si simpliciter
iuramẽtumiuramentum fiat à minoribus, danda erit absolutio, vt ipsi agere possint ad reparationem læsionis vltra dimidiam contingentis. At si iurauerint minores, se non acturos contra pacta, & conuentiones ratione minoris ætatis, tunc apertissimi iuris est, eos minimè renunciasse, remedio dict. l. 2. & ob id nulla erit
necessaria absolutio à iuramento, vt possit à minoribus in iudicio agi ad rescissionem contractus, vel ad iusti precij solutionem.
Quinta conclusio. Minor renuncians iuramento præstito hæreditati paternæ acquirendæ, vel acquisitæ, non poterit contra istud pactum agere, nec erit danda ei absolutio, vt agat
contra renunciationem ratione minoris ætatis, quia maior efficitur per iuramentum, Authent. sacramenta puberum. C. si aduers. vend.
nec ratione legis ciuilis pactum istud reprobantis: quia is defectus iuramenti religione tollitur. Sic sanè probatur in hoc capit. quamuis: sicuti obiter iam tractauimus in 7. intellectu huius tertiæ partis.
Sexta ex præmissis colligitur conclusio. Minor renũciansrenuncians hæreditati iam delatæ iuramento præstito, si in hac renunciatione decipiatur
vltra dimidiam iusti precij, & si agere non possit contra renunciationem ratione minoris ætatis, poterit tamen agere ratione huius læsionis reparandæ, auctoritate d. l. 2. cui per iuramentum simplex minimè renunciauit. Atque
ita expressim tenuerunt Anton. Rube. in dict.
consilio 12. Aymon consilio 7. numero 6. quorum opinio manifestè, & palàm eos auctores
habet, quos ad quartam conclusionem adduximus. Erit tamen absolutio necessaria ab hoc iuramento simpliciter præstito, secundum distinctionem ibi propositam. Vnde constat elegans
intellectus ad decisionem huius cap. in quo traditur tantùm de pacto & renunciatione hæreditatis acquirẽdęacquirendę. Nam & in renũciationerenunciatione hæreditatis acquisitę faciliùs permittitur pactum, &
maior potest contingere læsio, saltem iuxta præsentem rei statum.
Septima conclusio. Minor renuncians hæreditati paternæ acquirendæ, iuramento præstito, si læsa fuerit vltra dimidiam inspecto præsenti rerum statu, id est, habita ratione bonorum, quæ pater habet tempore renunciationis, & dubio euentu futuræ hæreditatis, quo ad
eius diminutionem vel incrementum, poterit
non obstante renunciatione agere prætextu huius læsionis, cui minimè renunciauit. Hæc conclusio probatur ex superioribus, & ex his, quæ
de transactione, an in ea sit locus dict. l. 2. traduntur in l. Lucius. §. vlt. ff. ad Treb. & in ea l. 2.
C. de rescind. vend. Bart. & Doctor. in l. si quis
cùm aliter. ff. de verborum obligat. post gloss.
in d. §. vlt. glo. & ibi Doct. præsertim Anto. Burg.
in c. cùm causam. de empt. & vendit. Dec. cons.
60. col. 3. & 4. & consil. 216. colum. 2. Alexand. &
ibi Carol. consil. 42. num. 11. lib. 1. Ioan. Baptista
de S. Seuer. in tractat. de transact. q. 12. Catellia.
Cotta in dictione, venditor. Maximè conclusio
ista est admittenda præstita absolutione à iuramento, quod paulò antè adnotauimus. Scribit tamen Carol. Molin. in Alexand. consil. 29.
libr. 1. contrarium Parisijs in Regio prætorio
pronunciatum fuisse in hac specie, data tempore pacti honesta, & congrua dote ipsi filiæ renuncianti: idemq́ue probat eam opinionem
secundum quam fuit iudicatum: & Nicola.
Boër. decis. 62. col. 4. idem asseuerat. quam sententiam & hi tenent, qui à nobis citati sunt paulò antè pro secunda opinione. Ego tamen ex
his, quæ in
præcedẽtibuspræcedentibus assertionibus exposui.
|
opinor, hanc septimam conclusionem æquiorem ac veriorem esse.
Octaua conclusio: Renunciatio hæreditatis
paternæ delatæ vel deferendæ facta à filia, etiam
minori vigintiquinque annis, si fuerit geminata, & iuramento præstito, poterit non rescindi
adhuc ratione grauissimæ læsionis, cui per actionem geminatam renunciatum esse præsumitur. argum. Authen. siue à me. C. ad Velleia.
Et in specie notat conclusionem istam Philip.
Dec. in consil. 281. col. pen. & fin.
Nona conclusio. Læsio
† maiori vel minori
contingens vltra dimidiam iustæ æstimationis,
simul cum metu reuerentiæ & obsequij paterni, aut maritalis, operatur contractus rescissionem, vt ea fiat ratione metus, licet
iuramẽtumiuramentum
conuentioni accesserit. Hæc probatur, quia dolus præsumitur in ea conuentione adhibitus, &
oppressio quædam, saltem reuerentia patris
vel mariti: alioqui enim
nōnon est vero simile quòd
tantæ læsioni filia vel vxor consensisset. textus
elegans in l. si superstite. C. de dolo. Paulus Castrens. in consilio 174. lib. 1. num. 4. Corneus in
consilio 124. libro 4. Aretinus consilio 24. colum. 2. Aymon consilio 11. colum. penult. cuius
opinionis & nos meminimus in Epitome ad 4.
lib. Decret. 2. parte. c. 3. §. 6. num. 4.
Decima conclusio: Filia etiam maior renuncians hæreditati paternæ, & futurę, recepta dote ex bonis maternis, licet iuramentum pręstiterit, poterit ex causa grauissimæ læsionis agere ad huius pacti rescissionem. Etenim nemo
negare potest, quin in hoc casu grauissima, &
admodum enormis læsio contigerit: nec in hac
specie omnino locus est decisioni huius capit.
cùm in eo tractetur de filia renunciante hæreditati paternæ recepta dote à patre ex bonis ipsius patris: atque ita hanc opinionem tenent
Georg. hîc 7. limitatione. Dec. in d. l. pactum
dotali. 3. colum. C. de collat. Corne. consil. 147.
libr. 4. quo in loco scribit, quòd si filia habens
penes patrem bona materna, renunciet hæreditati paternæ cum iuramento, hac apposita pactione, vt pater ei det mille aureos pro dote, erit intelligenda hæc conuẽtioconuentio in hunc modum,
quòd mille aurei sunt dandi ex bonis patris,
non ex bonis maternis, quod notandum est ad
l. vlt. C. de dotis promiss.
Vndecima conclusio: Quoties ratione læsionis grauissimæ, quam vulgò enormissimam
appellamus, aut eius, quæ simpliciter vltra dimidiam iustæ compensationis & æstimationis
contingit, contractus rescindi potest: ea rescissio intelligenda est, nisi alter velit iustam æstimationem rei in conuentionem deductæ soluere & supplere. Huc enim pertinet ratio d. l. 2.
C. de rescind. vendit. & omnia, quæ de ratione
iustitiæ commutatiuæ possunt adduci aduersus pactiones iniquas. Nec quicquam oberit,
dolum hîc ob grauissimam læsionem subesse:
atque ideo contractum debere omnino rescindi, quia in hoc casu non subest verus dolus, sed
tantùm dolus quidam pręsumptus, ex quo æquum non est, totam conuentionem rescindi.
Quod videtur deduci ab his auctoritatibus,
quibus prior opinio probari potest, aut probatur ab his, qui eam defendere conantur.
Duodecima conclusio. Vbi filia, quæ futuræ
hæreditati paternæ iuramento pręstito renunciauerit, dixit, se grauissimè lęsam fuisse, & ob
id petierit conuentionem rescindi: tunc ad habendam læsionis ratíonem, eiusq́ue reparationem & compensationem, erit considerandum,
an dotem acceperit iustam, eo tempore inspecto, quo dos ei data, & constituta fuerit à patre,
& computatis illis bonis, quæ eo tempore pater habebat: non his, quæ vel habuit pòst, vel habere potuit. Hanc conclusionem obiter superius adduximus in hac parte. §. 2. num. 6. & ea
probatur, quia in specie huius capit. filia renuncians hæreditati paternæ, legitimę portioni renunciare videtur: sicuti diximus in §. 3. nume. 3.
Vnde dotis datio non est hoc in loco ad rationem legitimæ consideranda, tunc enim foret
constituẽdaconstituenda iuxta quantitatem bonorum, quæ
pater habet mortis tempore, sed est dos constituenda iuxta officium paternum, & sic secundum bona, quæ tempore nuptiarum, & constituendæ dotis pater habuit, quod latè tradidere
Deci. in consil. 26. & consil. 176. colum. 1. Alex.
consil. 29. colum. 3. lib. 3. & Georg. Nathanus
hîc col. 3. vers. an autem. quin & Paul. Parisien.
consil. 26. num. 80. lib. 3. hanc opinionem asserunt communem esse. Idcircò optimè constat
huius conclusionis veritas.
Ex omnibus his quæ hac in quæstione tradidimus, libet inferre, parum vtilem esse disputationem illam, quæ solet in tractatu læsionis vltra dimidiam discuti.
† Scribit etenim Bald. in l.
quæ sub conditione. §. si quis. ff. de cond. instit.
eius loci auctoritate, venditorem, qui iurauit
contractum venditionis, periurum esse, si aduersus emptorem egerit alternatim, vel ad supplendum iustum precium, vel ad remipsam: &
sic ad contractus rescissionem. Quòd si venditor tantùm egerit ad precium iustum supplendum, inquit Bald. periurum non esse, quia verè
non agit contra contractum. Idem notant Socin. in l. is qui ducenta. §. vtrum. ff. de reb. dub.
Felin. in c. inter cætera. col. vlt. de rescript. Ant.
Burgens. in cap. penult. de emptio. numer. 36.
Chassad. decis. 1. titul. de empt. ab hac verò opinione discedit Deci. in d. c. inter cętera. num. 6.
asseuerans, hunc venditorem etiam alternatim
agentem minimè periurum esse, quia etsi ita egerit, vnum tantùm in effectu petere videtur,
qui duo alternatiuè petit. l. eum. ff. quando dies
leg. cedat. l. si illud. vbi Bald. ff. de legat. 2. §. huic
autem. Instit. de actio. Et pręterea qui petit alternatiuè precium iustum sibi suppleri, vel rem
restitui, & contractum rescindi, non agit
cōtracontra
voluntatem emptoris, cùm in eius arbitrio &
|
electione consistat, contractum integrum manere, & illæsum soluto iusto rei precio: quod
idem Deci. aduersus Bald. & alios considerat.
Ego verò hac in quæstione non opinor quicquam referre, quod Dec. adnotauit. Etenim vel
venditor tenetur præcisè stare
cōtractuicontractui, quem
iuramento comprobauit, & stabiliuit: aut potest vti beneficio & auxilio d. l. 2. C. de rescind.
vendit. Priori casu, ni fallor, periurus erit, si aduersus emptorem etiam alternatiuè egerit ad
rei restitutionem, vel ad hoc, vt iustum precium suppleatur. Nam & contra contractum, &
conuẽtionemconuentionem vtrunq;vtrunque venerit: nempe res ipsa,
& certi precij designatio.
atq;atque ideo venditor ex
conuentione ipsa tenetur, nec rem petere, nec
maius precium quàm conuentum fuerit. Quo
quidem casu constat aduersus contractum agi,
si alterum tantùm petatur. Etenim si quis copulatiuè teneatur ad duo, nulli dubium erit, eum
contra pactionem agere, si alterum tantùm fecerit: aliud autem facere omiserit. Illud verò
apud me parui est
momẽtimomenti, quòd sit in electione emptoris rem non reddere, quia electio non
est voluntaria, sed coacta sub ea conditione, ad
quam alio qui lege contractus minimè tenebatur, scilicet maioris precij solutio. Igitur qui ratione iuramenti tenetur stare contractui, & læsioni vltra dimidiam, ex hoc expressè vel tacitè
renunciauerit, profectò siue egerit simpliciter
ad iusti, & maioris precij, quàm conuentum fuerit, solutionem, siue alternatiuè, iuxta casum d.
l. 2. aduersus contractum agit: nec poterit à periurio iustè excusari. Posteriori verò casu, quo
venditor non est exclusus per iuramentum ab
auxilio d. l. 2. nec à similibus actionibus nullum
periurij crimen committit, si vtatur eiusdem l.
2. actione, quæ alternatiua est, vel ad rescissionem contractus, vel ad precij iusti solutionem.
Quòd si non obstante iuramento eidem venditori aliqua ex causa competeret ius rescindendi
cōtractumcontractum, dubio procul minimè foret periurus censendus, si aduersus
contractũcontractum ea actione ageret. Quo fit, nequaquam esse in hac specie distinguendum, an agatur ad duo alternatiuè, vel ad alterum tantùm, sed potius an iustè agi possit
cōtracontra contractum, non obstante iuramento. Non obstat text. in d. l. quæ sub conditione. §. si quis, qui parum facit, cùm inibi
altera conditio ob religionis causam, nempe
iurisiurandi, remittatur, & maneat tantùm ex
duabus conditionibus alternatiuè conceptis
vna, altera reiecta.
Vicesimaquarta interpretatio huius c. ex eo
colligitur, quòd pactum istud sit omnino seruandum ratione iuramenti: ita enim, inquit
Romanus Pontifex, omnino seruari debet ab
eadem: nec de iuramento quidem solum, sed
imò de ipso pacto loquitur & tractat. Qua ratione in his contractibus, qui alioqui iure Ciuili prohibentur, & ratione iuramenti confirmantur, ipsius iuramenti vis contractum validum & efficacem facit, nec tantùm iuramentum seruandũseruandum erit, sed & ipse contractus. Quod
latiùs probauimus in 2. huius Relectionis parte. §. 1. num. 7.
Vicesimo quintò hæc eadem constitutio in
eisdem verbis palàm ostendit,
nōnon † tantùm has
conuentiones iuratas seruandas fore apud iudices
PōtificiosPontificios, & ecclesiasticos, sed & apud iudices laicos, & seculares. text. hac de re elegans
in c. licet. de iureiurand. isto lib. cuius auctoritate hanc opinionem probarunt glo. hîc in verb.
seruari, & omnes, præsertim Georg. hic 7. limitatione. Et Paulus Parisius consil. 26. lib. 3. col. 2.
asseuerans hanc opinionem communem esse.
Vicesimosextò ad huius constitutionis intellectum examinanda est Iurisconsul. responsio
† in l. 1. §. si parens. ff. si à parente quis manumis. fuerit. Si parens, inquit Vlp. vel accepit pecuniam, vt
emāciparetemanciparet, vel postea viuus in eum
filius quantum satis est contulit, ne iudicia eius
inquietaret, exceptione doli repelletur. Ex hoc
sanè responso apparet, iure Ciuili etiam absque
iuramẽtoiuramento validam esse pactionem inter patrem
& filium, qua hæreditati futuræ renunciatur:
quod maximè repugnat his, quę in initio huius
cap. tractauimus. & tamen gloss. hîc in ver. lex
Ciuilis. & in l. pactum dotali. C. de collat. Bart.
in l. vlt. C. de pact. & in l. stipulatio hoc modo
concepta. ff. de verborum oblig. duos distinxere casus ad intellectum dict. §. si parens. Primus
quidem est, cùm pater in pręmium aut precium emancipationis pecuniam à filio accepit.
Et in hac specie existimant, patrem repelli ab
hæreditate filij propter
delictũdelictum hoc ab eo commissum, ex eo, quòd pecunia patriam potestatem, & emancipationem vendiderit, quam rationem
seqũntursequuntur Alex. in d. l. stipulatio hoc modo concepta. Idem & Ias. col. 2. & 3.
atq;atque ibi Dec.
in d. l. pactum dotali. quorum opinio communis esse videtur, vt
cōstatconstat ex his quæ ab eis adducuntur. Secundus casus constituitur, quando
pater accepit à filio eam quantitatem, quæ sibi
poterat iure competere in bonis filij. Valet etenim pactum, quo pater
renũciatrenunciat futurę filij hæreditati, si recipiat eam quantitatem, quæ iure
legitimæ portionis eo tempore sufficiens est.
Et hæc est vera & communis ratio decidendi ad
secundam illius §. partem: vt apparet ex Alex. &
alijs in d. l.
pactũpactum dotali. & in d. l. stipulatio hoc
modo concepta. Vnde licet hæc pactio inter patrem & filium pro hæreditate paterna minimè
absque iuramento procederet. l. si quando. §. 1.
C. de inoffic. testam. & tradidi superius in initio
huius cap. tamen super hæreditate filij optimè
procedit, quia non ita debetur hæreditas filij patri, vt hæreditas paterna filio. l. nam & si parentibus. ff. de inoffic. testam. notant in specie ista
gloss. & Doct. híc, & in d. l. pactum. Nec oberit
prioris partis & casus intellectui l. vtrum. ff. de
verborum oblig. qua probatur, non esse turpe,
patrem pecuniam accipere pro
emācipationeemanciaptione
|
filij. Etenim licet id turpe non sit, à iure tamen
odiosum censetur, vt not. Alex & Dec. in præcitatis locis. Vnde nimirum, si ob istud odium ciuilis lex id permiserit, quod in priori parte d. §.
si parens.
respōsumresponsum fuit. Quidam verò, quorum
partem tutatur Claud. in d. l. stipulatio hoc modo concepta. num. 23. existimant ob effugiendam rationem d. l. vtrum, aliter esse intelligendum tex. in d. §. si parens. vt constituat vnum casum tantùm, scilicet, quando pater accepit à filio portionem legitimam, & quę sibi poterat eo
tempore competere ex bonis filij. Distinguitur
tamen prior pars à posteriori, ex eo, quòd in
priori parte proponitur,
patrẽpatrem tempore emancipationis à filio portionem legitimam accepisse: in posteriori verò tractatur, quòd eam receperit post emancipationem, nec hic intellectus alienus est à litera & sensu Iurisconsult. atque ideò non omnino erit improbandus.
Hæc, quæ adduximus, ad huius constitutionis interpretationem, sufficiant. Nam etsi potuissent singula longius ac latius discuti & examinari, breuem tamen ac apertam rerum cognitionem, quod semper agere conabimur, &
hactenus efficere tentauimus, sequuti sumus,
ne Lector fastidio quodam, ac tot auctorum relegendorum cura solicitus, animum ab his obiter euoluendis, censuraq́;censuraque notandis, auertat.