Sed si dolus † re ipsa contigerit, nempe data grauissima læsione, quid dicendum sit plerique dubitarunt. Nam idem esse in hoc casu probari potest ex eo, quòd ratione grauissimæ læsionis dolus præsumatur. l. omnes. in §. Lucius. ff. quæ in fraud. cred. Bartol. in l. vlt. ff. de præt. stipula. Regia l. 7. titul. 15. part. 5. text. elegans in l. si superstite. in fin. C. de dolo. qua ratione, pactionem istam iuratam in specie huius c. & authen. sacramẽta puberum. & c. cùm contingat. rescindi posse data grauissima læsione, saltem obtenta absolutione ad agendum: respōderunt Ant. 4. casu principali. Abb. num. 23. in d. c. cùm contingat. Anchar. in reg. accessorium. colum. 6. de reg. iur. Calder. consil. 8. titul. de iureiur. Cæpola consil. ciuili. 17. quam sententiam sequitur Ant. Rub. consil. 101. sequũtur item eam dicentes communem esse Dec. in c. in præsentia. num. 36. de prob. idem Dec. in consil. 45. & consil. 180. & consil. 380. Francis. à Ripa libr. 3. resp. cap. 15. Socin. Iunior consil. 53. lib. 1. & cons. 144. num. 10. & 25. eo. lib. Paul. Paris. consil. 12. lib. 1. numer. 80. à quibus plures citantur huius opin. auctores, quæ quidem sentẽtia maximam æquitatem habet multis profectò rationibus, sed præcipuè quòd verisimile nō sit, paciscentẽ etiam cum iuramẽto tantæ læsioni voluisse consentire. Siquidẽ propter doli præsumptionem nulla renunciatione videtur consensus præstitus in grauissimam læsionẽ, quod not. Bart. in l. societatẽ. §. arbitrorũ. nu. 24. ff. pro Socio. Abb. in c. quintauallis. nu. 32. de iureiur. Dec. in cons. 39. dicens hanc opin. communẽ esse: quam 6. rationibus confirmat Aymon in cons. 192. col. 5. etiam si iuramẽtum sit contractui appositum, quod est de mente Bar. in d. §. arbitrorũ. nu. 31. tenent Abb. in d. nu. 32. Lanfran. in tract. de arb. q. 14. Soc. iun. consil. 53. lib. 1. sensit Imola in d. c. quintauallis. 7. membro. Et est communis opinio, vt ibi fatetur Abbas, quæ in eo tex. probatur, & in c. veniens. eod. tit. vnde satis apparet iuri consona hæc de grauissima, aut enormissima lęsione interpretatio, vt in casu huius c. & similiũ minimè sit locus his decisionib. quoties enormissima, vt aiũt, læsio cōtigerit: imò saltem data absolutione ex ea causa à iuramẽto cōtractus rescindatur. idem adnotarunt Card. cons. 29. Anch. cons. 330. nu. 10. Corn. cons. 147. lib. 4. Curt. in l. interpositas. C. de transact. quamobrem dum text. hic de dolo mentionem facit, congruè intelligendus erit de dolo, vel arte decipiendi, vel reipsa contingenti ratione læsionis, quam vocant enormissimam.