DIDACI COVARRVVIAS A LEYVA TOLETANI, RELECTIO REGVLAE, POSSESSOR MALAE FIDEI, DE REGVL. IVR. LIB. SEXTO.

PRIMA RELECTIOnis pars.

SVMMARIVM.

  • 1 Præscribere non aliud est quàm accipere, atque ideò verbale nomen præscriptio, exceptionem significat.
  • 2 Præscriptio non tantùm de dilatoria, sed & de peremptoria exceptione dicitur.
  • 3 Exceptio & præscriptio qua ratione differant.
  • 4 Exceptionis definitio latè examinatur, & quo pacto differat à defensione.
  • 5 An exceptio solutionis sit verè et propriè exceptio.
  • 6 An hic loquendi vsus apud nos frequentissimus, præscribo domum, præscripsi fundum, latinitati congruat̃congruatur?
PRIMAE PARTIS RELEctionis initium.
PRAESCRIBERE
1
idem plerumq;plerunque significat quod excipere. l. qui agniti. 6. ff. de except. l. 3. ff. de præuaricat. Nam si Reus, inquit Iurisconsultus, accusatori ideò præscribit, quod dicat se ab alio accusatũaccusatum, & absolutũabsolutum. Quintil. lib. 7. c. 6. cùm ex præscriptione lis pendeat, de ipsa re quęri non est necesse, ignominioso patri filius pręscribit: de eo solo iudicatio est, an liceat. Vnde forsan hęc significatio deducta est, quòd sicut actionibus proponendis certa forma, ita etiam exceptionib. pręscriberetur, id est, statueretur, vt docet Alcia. lib. 4. dispu. c. vlt. nam pręscribere, idem est, quod legem ponere, ac constituere. Cicero lib. 3. Offi. atq;atque si etiāetiam hoc natura præscribit, vt homo homini, quicunq;quicunque sit, ob eam causam quòd is homo sit, consultum velit, necesse est, secundum eandem naturam omnium vtilitatem esse communem. Hinc & verbale nomen pręscriptio nihil aliud est, quàm exceptio, qua quis aduersarij intentionem generaliter alioqui veram in eo casu, de quo agitur, non procedere allegat, secundum Alciat. in l. si quis. C. de pact. & in repe. l. vlt. de quinq;quinque pedum præscriptione. C. fin. regundo. qui censet præscriptionẽpræscriptionem ab exceptione differre, quòd exceptio generale nomen sit, conueniens cuicunq;cuicunque defensioni, quę aduersus actionem vel intentionem obijcitur: præscriptio verò sit exceptio, quæ etsi intentio vera fuerit, nihilominus agentem repellit, vt moratoria præscriptio. l. 2. C. de precib. Imperat. offer. quo in loco gl. exponit dilatoriam
2
exceptionem. Sic & in l. ita demum. C. de procuratorib. dicitur præscriptio militię, qua miles officio ꝓcuratorisprocuratoris fungi prohibetur. optimus textus in l. 2. & in l. si maritus. §. penultimo. ff. de adulter. vbi præscriptio appellatur exceptio, quæ ante litis contestationem obijcienda est, ad repellendũrepellendum accusantẽaccusantem. sicuti & in l. qui agnitis. dicitur præscriptio exceptio litis finitæ, quasi ea repellat agentem statim in initio litis ante contestationem. c. 1. de excep. lib. 6. eodem sensu in l. præscriptione. C. si contra ius vel vtili. pub. dicitur exceptio mendacij aduersus Principis rescriptum præscriptio. text. optimus in l. præscriptionem fori. C. de exceptio. nec tantùm intelligas præscriptionem dici exceptionem dilatoriam: nam & exceptio peremptoria, præscriptio rectè dicitur. d. l. 2. C. de precib. Imperat. offer. l. Titia cum testamento. §. Caius. & l. cùm pater. §. pater qui filio. ff. de leg. 2. l. peremptorias. C. sent. rescin. non posse. l. præscriptionem. C. de except. Hinc & Fortunatianus Rhetor inquit: pręscriptionem à translatione differre, ex eo, quòd præscriptio actionem extinguat, translatio verò differat: eidem subscribit Alciat. in d. c. vlti. Sed & Quintilianus lib. 3. cap. 8. non dixit pręscriptionem translationem esse, sed videri manifestam esse translationem in præscriptionib. tametsi ex eo apparet trāslationemtranslationem speciem fore præscriptionis. Neq;Neque ignoro, inquit, multa trāsferritransferri, cùm in omnibus ferè causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hæ sunt quæstiones, an huic, an cùm hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere: & si qua sunt talia. Hæc Quintilianus. Qui planè insinuat trāslationemtranslationem esse, quam vulgò dilatoriam exceptionem dicimus: & hanc pręscriptionem etiam appellari, quemadmodum & ex Iurisconsultorum locis paulò antè præcitatis manifestissimũmanifestissimum fit. Præscriptio tandem exceptio est, non tantùm dilatoria, sed & perẽptoriaperemptoria: quod | modò adnotauimus: & probatur, quia in hac specie, quam tractamus, præscriptio nihil aliud est, quàm exceptio, quæ ex vsu temporis, & ex vsucapione insurgit, & oritur. l. emptor. C. de præscriptionibus longi temporis. l. tertia. ff. de diuersis & temporalibus præscriptionibus. dum dicitur longæ possessionis præscriptio. & in l. in vitium. ff. eodem titulo. dicitur exceptio longæ possessionis. Quasi domino actione rei vendicationis, vel personali vtenti initio præscribatur à Reo, qui si tempore legitimo se possedisse probat, mox absoluitur.
Etenim nemo negare poterit pręscriptionem istam, quæ ex longi temporis possessione deducitur, peremptoriam exceptionem esse. Quo fit, vt præscriptio exceptionem dilatoriam, & peremptoriam significet.
3
Atque ideò penes quosdam maximè controuersum est, an sit discrimen aliquod inter exceptionem, & præscriptionem. Nam nullam esse differentiam inter hæc duo, tenuerunt Faber & Areti. in princip. Insti. de exceptionib. iuniores, maximè Decius in Rubri. de exceptionibus. col. 1. Et probatur in Rubric. C. de exceptionibus, seu præscriptionibus. Et in Pandectarum libris titulo de exceptionibus, & præscriptionibus. Nam sicut exceptio dilatoria, vel peremptoria est, ita & præscriptio ad vtramq;vtramque refertur, quemadmodum satis compertum est ex his, quæ modò tradidimus. Idem potissimè probabitur, si examinauerimus quid verè sit exceptio. Et Panorm. in Rubr. de exceptioni. inquit, exceptio
4
est actionis, vel intentionis exclusio. Siquidem exceptio aliquando actionem excludit, vt si quis contra me actionem habeat ex empto, ego verò non nego emptionis contractum, sed actioni ex empto actori competenti obijcio exceptionem doli, exceptionem metus, aliámue similẽsimilem ad actionis exclusionem. Intentionem verò exceptio excludit, quoties Actor agit sine actione, petens à me rem, quam dicit me illi vendidisse, at ipse excipio, vẽditionemvenditionem ipsam negans, quippè qui verè non vendiderim. Vnde cùm Actor egerit sine actione, exceptio aduersus eum proposita intentionem excludit. vtitur ad definitionis comprobationem Panorm. auctoritate Iurisconsulti in l. 2. ff. de exceptionibus. dum inquit: Exceptio actioni cuiusq;cuiusque rei opponi solet ad excludendum id, quod in intentionem deductum est. Verùm contra Panormi. illud in primis adducitur, quòd actio & exceptio correlatiua sint, vt pater & filius, maritus & vxor. l. siquidem. C. de exceptionib. notat expressim Bald. in l. in rebus. C. de iur. dot. ad fin. igitur etsi exceptio sit actionis exclusio, intentionis tamen esse rectè non potest, cùm actio deficiat, cui opponatur, & quam exceptio pręmittit. Deinde ad hæc & aduersus Panormit. est gloss. insignis in cap. 1. de litis contestatio. in 6. quæ differentiam constituit inter exceptionem & defensionem, scribens exceptionem propriè dici actionis exclusionem, defensionem autem esse intentionis repulsam: quam opinionem sequuntur inibi Dominic. & Franc. Felin. in Rub. de exceptionib. col. 1. Ange. in princip. Instit. de exceptionibus. colum. 3. Georg. Natan. in Clemen. sæpè. de verb. signific. col. 75. eamq́;eamque dicit communem esse Socin. Rubric. de exceptionibus. Quæ quidem sententia in hunc sanè sensum est accipienda, vt quælibet exceptio propriè defensio dici valeat, non tamen quælibet defensio dici exceptio possit, sed tantùm ea quæ actioni opponitur, sicuti Decius adnotauit in dicta Rubric. de exceptionibus. colum. 3. probaturq́ue in l. siquidem. & in l. si quis. C. de exceptionibus. l. 1. C. de iuris & facti ignoranti. cap. significauerunt. de exceptionibus. Sensit eadem gloss. in dicto capit. primo, dum subdit: Huiusmodi enim defensiones non propriè dicũturdicuntur exceptiones. Quasi velit exceptiones propriè dici posse defensiones, non autẽautem econtrariò quaslibet defensiones exceptiōesexceptiones dici.
Tandem ex antiquioribus Azo in summa. C. de exceptionibus. huius est sententię, vt existimet, exceptionem propriæ actionis exclusionem esse, non quidem intentionis. idemq́;idemque Doctor. frequentiori calculo probarunt, atque ita esse hanc communem opinionem constat: & eam defendit, communem esse asseuerans Deci. in dicta Rubri. de exceptio. colum. 2. non oberit text. in dict. l. 2. imò huic sententiæ patrocinabitur. Eius etenim sensus est, quòd exceptio opponitur actioni ad excludendum id, quod per eam actionem actor intendit, non tamen ex hoc probat text. exceptionem dici, cùm quid opponitur ad exclusionem intentionis absque actione in iudicium deductæ. Hinc sanè plura poterunt inferri, quæ hîc explicabimus.
Primùm apparet interpretatio statutorum, quæ exceptiones excludunt. Nam ea tantùm exceptio exclusa censetur, quæ actioni alioqui competẽticompetenti opponitur, non quæ intentioni tantùm agentis sine actione obijcitur, ea etenim admittenda erit, nisi ex verbis legis, aut mente Legislatoris aliud possit constare, & præsumi, secundum Bald. in l. peremptorias. C. senten. rescin. non pos. num. 38. eundem in l. sancimus. colum. 3. C. de donationibus. & Felin. in dict. Rubri. de exceptionibus.
Secundò, deducitur
5
solutionis obiectionem, quæ agenti ex mutuo, vel aliunde ad pecuniam opponitur, non esse verè exceptionem, sed defensionem quidem, quæ intentioni agentis sine actione obijciatur. gl. singularis in d. c. 1. de litis cont. verb. defensionis. quæ probatur ex eo, quòd solutio actionem ipso iure omninò extinguat. Institu. quibus modis tollit. obligat. in princip. tametsi Socin. in Rubr. | ff. de except. quo ad solutionis obiectionem, velit Panormit. sententiam veram esse, vt tandem solutionis exceptio intentionem agentis excludat. Cùm ex prænotatis constet, eam non esse propriam exceptionem.
Tertiò, infertur exclusionem actionis simul & intentionis propriè exceptionem dici: exclusionem verò intentionis tantùm, non esse veram exceptionem. quod Deci. in d. Rubric. de exceptio. expressim asserit.
Quartò, planè deducitur, negationem simplicem petitionis ab actore propositę non esse, nec propriè posse dici exceptionem, secundum Bald. in dict. l. peremptorias. columna 5. Socin. in dicta Rubrica de exceptionib. Bald. Felin. & Deci. in Rubric. de exception. quo in loco Deci. testatur hanc opinionem communem esse.
Quintò, hinc apparet, declinationem iurisdictionis non esse propriè exceptionem: quia aduersus actionem ea minimè proponatur. gloss. in verb. exceptiones. in capit. quoniam contra. de probationib. quam inibi sequitur Panormi. scribens, ab statuto loquente de exceptionibus, minimè comprehendi declinatoriam exceptionem, cùm ea verè exceptio non sit. Sed huic corollario manifestissimè refragatur textus in l. præscriptione. C. si contra ius vel vtilita. public. & in l. vltima. C. de exceptionibus. vnde verius est, quòd exceptio sit generale nomen, peremptoriam, & dilatoriam etiam ad iudicis iurisdictionem pertinentem complectens: quod latè discutiunt Angel. Aretin. in princ. Instit. de exceptio. Socin. in l. 2, colum. 2. ff. eod. tit. Deci. in d. c. quoniam contra. num. 26. & seq. vbi gloss. opinionem veram esse censet, quoties ex mente legis aliud possit colligi. Cuius rei varia contingere poterunt exempla.
Sextò, colligitur ex his, exceptionem, & præscriptionem minimè differre. Nam quemadmodũquemadmodum exceptio ad peremptoriam & dilatoriam, etiam fori refertur, ita & præscriptio has omnes continet, & significat, sicuti probatum hactenus extat.
Septimò, inde palàm est, præscriptionem non tantùm dici exceptionem, quæ ex longæ possessionis cursu procedat, sed & omnem aliam, quæ aliunde actionem possit excludere.
Octauò, vt, quod modò adnotauimus de solutionis exceptione, rectiùs forsan intelligatur, omnibus exactè præuisis, inferendum esse opinor, ad veræ exceptionis rationem non esse præcisè necessarium, actionem modò actori competere, per exceptionem tamen excludendam, sed satis esse quòd actio actori iure, & verè competeret, nisi ex eo, quod deductum est in exceptionem, sublata foret: ita quidem vt non sit necessarium, actionem ipso iure non esse sublatam, sed ope exceptionis eam posse submoueri. Nam etsi actio ipso iure sublata fuerit per id, quod excipiens allegat, modò ea priùs competierit agenti, verè in hac specie nomen exceptionis aptum, & proprium esse apparet, distinctum profectò ab exclusione solius intentionis.
Etenim quoties quis agit proponens ea, quę si vera sint, actionem habet, Reus verò proposita negat, tunc excluditur intentio, nec propriè à Reo excipitur: siquidem Actor planè probāsprobans obtinebit, nec vlla exceptione conuincitur: solumq́;solumque tractatur in iudicio an sit verum, quod Actor in propriam intentionẽintentionem deduxit, nec de alicuius exceptionis vi à Reo oppositæ disputandum erit, atq;atque tunc Actore non ꝓbanteprobante, simpliciter Reus omninò absoluitur.
At si quis agat actione, quę etsi vera fuerit, ab eoq́;eoque probata, excluditur tamen exceptione procedenti ab eo, quod actionem ipsam iam olim veram, & competentem extinxit: de exceptionis iuribus agendum est: alioqui Actor obtinebit, & ideò verè in hoc casu exceptionis nomẽnomen conuenit, & propriũproprium esse censetur. Quo fit, vt exceptio solutionis verè & propriè sit exceptio: quia etsi vera sit intẽtiointentio actoris mutuum probantis, solutione quidem excluditur, reusq́;reusque absoluitur. Sic & in præscriptione, cùm etsi Actor ꝓbaueritprobauerit, quod intendit, nempe, rem petitam eius fuisse, & ad eius dominium pertinuisse, tamen longi temporis possessione à Reo ꝓbataprobata, ipse possessor absoluitur. In summa de intentionis exclusione tractatur, quoties iudicialis disputatio vertitur super eo, an Actor vera in eius petitione iudici enarrauerit, de exceptione autem agitur, cùm etsi vera sint quæ ab Actore ꝓpositaproposita fuere, tamen de his, quæ ex aduerso per Reum obijciuntur, disputatio est, & controuersia iudicialis, non de his, quæ ab Actore fuere deducta. Sic sanè non refert, an actio extincta fuerit ipso iure vel non: modò discutienda sint ea, quæ in exceptione per Reum fuerint allegata, quod sensit Deci. in d. Rub. de exceptio. num. 4.
Nec tamen diffiteor iam diu receptum esse, vt ipsius tantùm intentionis exclusio exceptio dicatur, saltem ex lata dictionis significatione. Sic etiāetiam obtinuit exceptiones à præscriptionib. distingui, quandoquidẽquandoquidem præscriptiones solùm ad eas exceptiones referuntur, quæ ex possessione longi temporis oriuntur.
Vltimò, illud non est prætermittendũprætermittendum, non satis placere Latinæ linguæ censoribus vsum loquendi apud Pontificias constitutiones, & iuris vtriusque interpretes frequentissimum:
6
cùm rem præscribi dicimus, dicendumq́;dicendumque esset rem vsucapi. Nam præscribere hoc in tractatu nihil aliud est, quàm excipere, idq́;idque verbũverbum datiuo iungitur, quemadmodũquemadmodum & veteres Iuriscons. loquuti sunt adhuc ętate Iustiniani.
Nusquam etenim dixere fundũfundum, agrum, aliámue rem præscribi, sed vsucapi: nec apud Latinæ linguæ synceros auctores vsquāvsquam verbum, | præscribo, iuxta hunc loquendi modũmodum reperitur, secundum Alciat. in d. l. quinque pedum. C. fin. regundo. in princ. Oldendorpium libr. Variarum lectionum, titu. de præscript. col. 3. Eguinar. in §. quod autem. Instit. de vsucapio. Cora. in l. seruitutes. 4. ff. de seruit. nu. 9. & Iacob. Spiegel. in Lexico Iuris ciuilis, dictione, vsucapio. Nam quod in l. si non conuitij. C. de iniurijs. dictum est, præscriptam esse actionem, exponendum erit, id est, actionem temporis exceptione sublatam fuisse. Sic & Iurisconsultus in l. ei à quo. ff. de vsucapio. dum dicit: ideoq́ue longi temporis præscriptio non durabit, quia possessionem locator non retinuerit, non appellat ipsam vsucapionem præscriptionem: sed ipsam longi temporis exceptionem. Quasi exceptio, quæ ratione longi temporis per ipsum vsum conficitur, interruptione quadam possessionis minimè duret, nec perfectionem accipiat. Eodem ferè sensu intelligẽdusintelligendus est tex. in l. si duo patroni. §. Iulianus. ff. de iureiu. cuius intellectum trademus 3. huius Relectionis parte. in princ. Igitur hoc præludio significationem vocis, de qua hac in Relectione acturi sumus, breuiter pręnotabimus, vtcunque eam, iuxta receptum à Iuris vtriusque interpretibus vsum, ab exceptione distinguentes. Modò in eo Paragrapho, qui statim sequitur, definitionem vsucapionis trademus, deq́;deque eius iustitia tractabimus.
SVMMARIVM.

SVMMARIVM.

  • 1 Definitio Iurisconsulti, quæ de vsucapione tractat, defenditur. Et inibi, an res congruè definiatur per effectus.
  • 2 Vsucapio an rebus etiam immobilibus conueniat, iuxta iuris Cæsarei responsa.
  • 3 Præscriptionis & vsucapionis discrimen consideratur.
  • 4 Definitio præscriptionis expeditur, vera́veraque traditur ad materiæ cognitionem.
  • 5 Vsucapionis iustitia ex summa æquitate & rectitudine deducitur.
§. VNICVS.
DEFINITIONEM præscriptionis tractantes, varijs vtuntur eiusdem descriptionibus. Sed & eorum quidam eam mutuantur à Iurisconsulto in l. 3. ff. de vsucapio. dum is inquit: Vsucapio est acquisitio dominij per continuationem temporis lege definiti.
1
Aduersus quam definitionem illud adducitur, quòd in ea effectus vsucapionis describatur, at nihil definiri debet per effectum, cùm causatum à causa differat, secundum Barto. in l. 1. ff. de appell. Qui definitionem appellationis à quibusdāquibusdam traditam hac ratione improbātimprobant, quòd appellationem per effectus definierint, dicentes, appellationem esse prioris sententiæ rescissionem. Etenim isthæc definitio falsa omninò est, cùm etiam si ex appellatione sequatur, quandoq;quandoque prioris sententiæ, à qua prouocatũprouocatum est, reuocatio: non tamen ipsa appellatio est illa quidem reuocatio sentẽtiæsententiæ. quod satis patet, &, vt diximus, quia causatum à causa differt. l. licet. §. ea obligatio. ff. de procur. l. & an eadem. ff. de exceptio. rei iudic. Igitur non rectè Iurisconsultus definiuit vsucapionẽvsucapionem, dum eam per effectum cognoscendum esse tradidit, siquidem ab vsucapione procedat dominij acquisitio.
Cæterùm ad huius definitionis defensionem adnotandum est ex Dec. in Rub. de probatio. 4. colum. definitionem alicuius rei non rectè per effectus concipi, quando hi effectus remoti sunt à re ipsa, nec inseparabiliter ei adhærent, nec necessariò ex ea sequuntur, quemadmodum in exemplo appellationis ex Bart. diximus. Nam tunc incongrua omninò est definitio per effectus, qui rem ipsam minimè demonstrant essentiali quadam demonstratione, quæ necessaria est ad congruam, & perfectam definitionem. Vnde definiri quid non debet per accidentales proprietates, sed per essentiales. At effectus, qui adhærent rei in separabiliter, semper & necessariò, proprietates quædam essentiales censentur eiusdem rei, non accidentales, & ideò per hos effectus congruè res sæpissimè definitur. textus optimus in l. bona autem. §. bonorum igitur. ff. de bonorum possessione. quo in loco Iurisconsultus dixit bonorum possessionem esse ius retinendi. Est quidem ius retinendi effectus procedens à bonorum possessione, sed ita ei adhærens semper ac necessariò, vt proprietas essentialis potius ipsius quàm accidentalis esse videatur. Sic Bartol. cui cæteri frequentiori suffragio accessere, in l. prima. ff. de acquiren. posses. scribit possessionem esse ius insistendi rei non prohibitæ possideri. Nec enim Barto. definiuit ipsius possessionis acquisitionem, nec item ipsius retentionem, aut continuationem, sed ipsam quidem possessionem, quatenus ea ius est, & effectus habet deductos ab apprehensione, & retentione: qui denique effectus possessioni, prout ea ius est, adeò adhærent, quòd proprietates eius sint essentiales.
Eadem ratione procedit, quod de actione Iustinianus tradit, scribens: Actio est iuris persequendi in iudicio quod sibi debetur. Nam etiamsi actionis effectus in hac definitione contineatur, is tamen eam perfectam efficit, quippè qui adeò actioni cohæreat, vt eius proprietas substantialis sit. Vnde deducitur vsucapionis definitionem à Iurisconsulto traditam, non ex hoc iure improbari, quòd vsucapionis effectus, id est, acquisitio dominij, eidem adscriptus fuerit.
Est etenim acquisitio dominij adeò propria vsucapionis, quòd eius substantialis proprietas hæc sit, quoties dominium acquiritur per tempus à lege definitum, atq;atque ideò potius ad proprietatem, quàm ad effectum pertinet.
Præterea iuxta quorundam interpretationem Iurisconsultus in d. l. 3. definiuit ipsum actum vsucapionis potiùs, quàm ius ex vsucapione procedens: ita quidem, auctore Iurisconsulto, vsucapionis actus est acquisitio dominij per continuationem temporis lege definiti, is ergo vsucapit, qui est in continua rei possessione. Hinc denique dicitur interrupta vsucapio, id est, ipse actus vsucapionis interrumpitur: quod satis est ad effugiendam obiectionem, quam Iurisconsulti definitioni opposuimus. Præsertim quòd secundum Imolam ibi & Alciat. in Rubri. de præscript. num. 17. inibi definitur à Iurisconsulto dictio effectum significans, nempe vsucapio: quæ est acquisitio per vsum, id est, possessionem: & sic quatenus vsucapio ius est, non qua ex parte factum continet. Nam & Cicero in Topicis, vsucapionem ius esse quoddam incorporeum existimat. Vnde vltima hæc responsio eadem est cum prima. Hinc primùm constat, præscriptiones aduersus actiones personales non comprehendi sub ea diffinitione, quam ex dict. l. 3. explicuimus.
Secundò, infertur iuxta præmissam definitionem aliter distingui vsucapionem à præscriptione, quàm vulgus Doct. & interpretum distinxerint. Est enim vsucapio ipsa acquisitio dominij per vsum, & sic possessione: Præscriptio autem verè est exceptio, quæ oritur ab ipsa vsucapione: ab ipsa, inquam, dominij acquisitione, ac tandem à longa possessione, vel ab ea quæ legibus definita sit.
Tertiò, patet Iurisconsulti definitionem pertinere ad eam acquisitionem dominij, quę per vsum, & possessionem lege definitam fit, non ad actiones personales: quarum quidem præscriptiones, vel potius exceptiones, quæ eis ex tempore opponuntur, iure Pandectarum non dicuntur vsucapiones: nec de eis tractat titulus ille singularis. ff. de vsucapionibus.
Quartò, hinc deducitur vsucapionem generaliter, secundum propriam dictionis significationem accipi, & iure accipiendam esse, vt
2
& rerum immobilium acquisitionem comprehendat: nec id quidem ante Iustiniani tempora solùm, quod omnes fatentur, sed & ipsius Iustiniani ætate vsu receptissimum fuit, quod probatur Institut. de vsucapionibus, in principio. quo in loco vsucapio non semel ad res immobiles refertur. idem constat ex l. vnica. C. de vsucapio. transformanda. vbi vsucapionem rerum quidem Italicarum immobilium transformandam esse censet Imperator in longi temporis, decem & viginti annorum item vsucapionem. Nec inibi vsucapio immobilium transformatur in vsucapionem mobilium, sed temporis angustiæ, quæ olim sufficiebant ex lege duodecim Tabularum, excluduntur, longioraq́ue spacia requiruntur ad acquirendas res per temporis vsum, & possessionem. Eadem significatio constat & apud Ciceronem in Topicis. Tametsi quandoque apud Iustinianum vsucapio, & longi temporis præscriptio, veluti diuersa, nominentur in §. Item nobis. & in §. ex his. Institut. per quas personas nobis acquirit. quæ quidem loca ipse ita interpretanda fore censeo, vt longi temporis præscriptio ad exceptionem à longi temporis possessione ortam referatur: & ita distinguatur ab vsucapione, quæ in rebus mobilibus & immobilibus in vniuersum acquisitionem dominij significat, ex Pandectis plures auctoritates, vt prædixi, adduci possunt, quibus appareat vsucapionem ad immobilia referri: sed præsertim id constat in l. non solùm. §. si dominus. & §. si mihi. l. furtum. iunctæ l. quare. & item l. si solùm. ff. de vsucapio. l. qui fundum possidebat. §. seruus. & §. qui bona fide. ff. pro emptore. & alibi sæpissimè.
Quintò palàm est, à Iuris vtriusque Doctoribus propria quidem autoritate, contemptis Iurisconsultorum, & adhuc ipsius Iustiniani responsis, commentum esse, quòd vsucapio à præscriptione in hoc differat,
3
vt vsucapio mobilibus, præscriptio rebus immobilibus conueniat. Hæc etenim est communis omnium interpretum doctrina, aliena profectò ab ipsis Iurisconsultis, & denique à Iustiniano, qui minimè voluit dictionis significationem propriam & veram mutare, sed tantùm temporis angustias tollere, ne domini rebus proprijs ita celeri cursu temporis, & possessione breui iniquè priuarentur.
Sextò, hinc procedit intellectus eius, quod Accursius scripsit in d. l. 3. ff. de vsucapio. dicens vsucapionem quandoque largè adsumi, nempe, cùm ad res immobiles refertur. Nam si veram significationem vsucapionis rectè expendamus, propriè vsucapio ad mobiles, & immobiles res erit referenda.
Septimò, ex his aperitur sensus ad ea, quæ Panormitanus & Felinus tradidere in Rubri. de præscriptionibus, dum censent vsucapionem genericè sumptam, etiam ad immobilia referri. Etenim id verum est in hunc sanè modum, vt vsucapio non tantùm de mobilibus, sed & de immobilibus prædicetur: tametsi postmodum in vsucapionem immobilium, & vsucapionem mobilium distinguatur, differunt siquidem hæ vsucapiones, tanquam species diuersæ sub eodem contentæ genere.
Octauò, libet ex his perpendere Bart. sententiam in l. seruitutes. in 2. ff. de serui. & Imol. in d. l. 3. quibus & alij accessere, existimantes | vsucapionem commune verbum esse mobilibus & immobilibus rebus, saltem iure Pandectarum. Nam non solùm eo tempore, sed & ætate Iustiniani, ac modò quidem apud Latinæ linguæ Censores hæc dictio vsucapio, acquisitionem dominij per vsum & possessionem rerum mobilium vel immobilium significat. Postremò ex his, quæ hîc & proximo §. adnotauimus, constat quid præscriptio, quid vsucapio sit apud Iurisconsultos, iurisq́;iurisque Cæsarei constitutiones. verùm quia summi Pontifices, & Canonum, ac Decretorum iuris Canonici conditores, deinde Iuris vtriusque interpretes præscriptionem, secundum aliam significationem accepere, non equidem, vt tantùm exceptionem significet, vel vsucapionem triennalem, aut longi temporis: sed eo planè sensu, vt & ad actiones reales, & personales, atque omnia ea, quæ tempore acquiruntur, referenda sit, oportet hac in specie de eius definitione tractare. Illud tamen præfari libet, hac in parte non esse agendum de definitione pręscriptionis, quatenus ea dictio exceptionem quamlibet significat, sed quatenus in specie ista iuri ex ratione temporis, aut longæ possessionis quæsito accommodatur.
Et Panormit. post alios in Rubric. de præscriptio. inquit,
4
Præscriptio est ius quoddam ex tempore congruens, legum auctoritate vim capiens, negligentibus pœnam inferens, & finem litibus imponens: quam definitionem communem esse testatur Bald. de præscriptio. in princip. 2. colum. aliqua exponens ad eius probationem. Hæc verò definitio mihi non placet, quippè quæ nimis longa sit, & deinde præmittat præscriptionem esse institutam in pœnam negligentium: cùm plerunque etiam aduersus ignorantem, & inscium procedat, ac vim propriam habeat: sicuti inferius disputabitur. Deinde definitio, vt ea congrua sit, breuiter & compendio quodam debet rei substantiam per essentialia explicare, secundum Aristo. libr. 6. Topicorum. Bartol. in l. 1. ff. de testament. Cardin. in c. perpendimus. de sentent. excommun. At isthæc Panormita. definitio nec breuis est, nec explicat rei substantiam per essentialia, sed per effectus longè ab ipsamet re distantes, ac remotos: quemadmodum ex ea constat. Quamobrem ex pluribus definitionibus, quæ in hoc tractatu traduntur, ad huius rei cognitionem ipse potius probarem definitionem gloss. in Summa 10. quæstio. 3. Nec enim hîc vsucapionem definimus, cuius Iurisconsulti meminere, siue ea sit triennalis, siue longi temporis: sed tantùm præscriptionem. Est enim, inquit glos. Præscriptio, exceptio ex tempore legibus definito substantiam capiens. Nam etsi glos. omiserit verbum illud, legibus definito: & præterea addiderit, & actioni in rem, vel personali obijcitur. Ego hanc vltimam partem à definitione tollendam esse censui, quia ad definiti essentiam, & substantiam non pertineat. Addidi illa verba: legibus definito, ex eo, quòd tempus sufficiens non sit, nisi & id habeat ea, quæ iure sunt ei accessoria, & requisita, vt legitima sit præscriptio. Eandem prædictæ glos. definitionem tradidit Goffredus in Summa titu. de præscript. eamq́ue defendit Alciat. in Rubric. de præscript. num. 4. & in l. vt sunt. ff. de verbor. significa.
Diximus sanè, in hac definitione præscriptionem exceptionem esse: quia id satis probauimus in præcedenti §. Exceptio autem non tantùm ad hanc, quam tractamus, pertinet, sed & ad omnes alias, quarum in iure passim mentio fit, atque ideò exceptio, vt genus ponitur in hac definitione. Item diximus, ex tempore legibus definito, vt ex his verbis manifesta sit tota præscriptionis vis: siquidem tempus necessarium est ad præscriptionem: & id est, quod intrinsecus, & pro rei substātiasubstantia, ex propria eius natura omninò requiritur: cùm absque tempore nulla detur vsucapio, nec denique præscriptio in ea significatione, qua Decretorum, & Iuris Pontificij auctores vtuntur. Sed tamen tempus quandoque, & regulariter sufficiens non est ad vsucapionem, & præscriptionem: imò à Iure Canonico, &. Ciuili statutum est, fore necessarium quandoque titulum, & ferè semper bonam fidem: sicuti statim in secunda huius Relectionis parte tractabimus, vnde tempus à legibus definitum, id est, cui extrinsecus accesserint ea, quæ iure requiruntur, præscriptionem perfectam efficit. Nam & Iure Pontificio, ac Cæsareo tempori hac in specie accedunt titulus, bona fides, ipsorumq́ue mensium, & annorum numerus, vt ex tempore, ita quidem instructo, ipsa vsucapio, præscriptióue procedat. Non oberit huic definitioni, quòd non tantùm exceptio, sed & actio realis quidem ad vendicationem rei vsucaptę, ex tempore legitimo frequenter oriatur: quia qui rem aliquam vsucepit, eam poterit demum actione reali vendicare, & agere, veluti dominus: non quidem ex præscriptione, sed ex iure dominij, quod per vsucapionem, & longi temporis possessionem acquisiuit: quod mihi probatissimum est ex ipsorum Iurisconsultorum locis, & in vltima huius Relectionis parte longius probabitur. Hactenus de definitione, vt saltem hinc videas, Lector candide, quantum referat dictionum proprias, & genuinas significationes absque latinitatis vitio obseruare.
Cæterùm vsucapionis iustitia ex pluribus constat: præsertim auctoritate legis iustæ, quę sufficiens est. Quòd autem lex
5
sit iusta, patet: Quia per Principem iustè statuitur id, quod est necessarium, vel vtile ad pacificum subditorum conuictum, & Reipublicæ quietem. cap. erit autem lex. 4. distinct. Sed vsucapio est | huiusmodi: quippè quæ necessaria, vel vtilis Reipublicæ sit, igitur lex vsucapionem instituens, maximè innititur iustitiæ. CōsequensConsequens, & maior argumẽtationisargumentationis pars manifesta sunt. Minor probatur auctoritate Iurisconsulti in l. 1. ff. de vsucapi. Bono publico, inquit Caius, introducta est vsucapio: ne scilicet quarundam rerum diu, & ferè semper incerta dominia essent, cùm sufficeret dominis ad inquirendas res suas statuti temporis spacium. Ex quo illud certum est, quòd cessante huiusmodi acquisitione per vsucapionem, incertus semper esset possessor, an res, quam fortè ab alio emit, sua sit, nécne. Inde & curam illius abijciet, eamq́ue perire sinet, veritus ne quando verus dominus eam sibi auferat, quod maximum inferret damnum Reipublicæ: sicuti & Theophilus explicat in princip. Institut. de vsucapio. Quin & ipsa vsucapio summoperè ad minuendas lites pertinet. l. vltim. ff. pro suo. vsucapio rerum, inquit Neratius, etiam ex alijs causis concessa, interim propter ea, quæ nostra esse existimantes, possideremus, constituta est, vt aliquis litium finis esset. Sic & iustitiam Iuris ciuilis hac in re defendit Conra. de contractib. quæst. 15. conclus. 4. Marcus Cicero in oratione pro Cecinna, vsucapionem scribit esse finem solicitudinis, ac periculi litium. idem Cicero libr. 2. de Officijs, summè laudat Aratum Siconium, quòd is iniquum esse fuerit arbitratus, res olim alienas à possessoribus post quinquaginta possessiones annorum auferri: propterea quòd tam longo spacio multa hæreditatibus, multa emptio nibus, multa dotibus tenebantur. Sed Pausanias in Corinthiacis de hoc ipso Arato scribit hæc verba: Domus, & prædia, quæ diuendita fuerant, emptoribus precio dissoluto, exulibus cùm reddidisset, dissidiorum, & controuersiarum causas concordia constituta sustulit. quod & Cicero ipse longius tradiderat. Igitur hanc summam æquitatem conuenientem quidem communi vitæ societati, cuius conseruatio legum omnium, principum, ac rerum publicarum est finis, & cui lege naturæ omnes submittimur, & seruire tenemur, admittere iustissimè iubemur. Quo fit, vt summi Christiani orbis præsules, & Pontifices, quibus potissima cura est, ne quid fiat animarum spirituali saluti aduersum, vsucapionem legitimo tempore perfectam, iustam esse dominij acquisitionem passim statuerint.
Loading...