Secundo ex suprascripta disputatione apparet, an verum sit quod Alexand. in dict. §. cum quis. opinatur, scribens, haeredem defuncti posse praescribere rem a defuncto mala fide [art. 5] possessam, si nolit vti accessione possessionis defuncti, & inuentarium fecerit, ac praescriptio sit tricennalis, quae titulum non requirat. ita sane Alex. in dict. §. cum quis. nume. 22. cui Iason inibi. Fel. in dict. cap. si diligenti, numer. 6. & Balb. in dict. quaestio. 12. accedere videntur. Etenim praemissa communi sententia, quam ipse Alexand. veram esse censet, ego non video quid referat haeredem inuentarium fecisse vt liber ex hoc sit a vitio personali ipsius defuncti: cum haeres rem ipsam habuerit ab eo, qui malam fidem habuit, titulo haeredis eum repraesentantis. Imo inuentarium ad hoc haeredi nocet: siquidem haeres id conficiens, profitetur, rem illam titulo haeredis velle obtinere. Et praeterea constat, rem illam haereditariam fuisse. Quo fit, vt minime probari possit haec Alexandri sententia. Praesertim quod restrictio ad tricennalem praescriptionem non omnino congrua est. Nam titulus haeredis sufficiens, & iustus est ad praescribendum. l. tertia. cum similibus. ff. pro haerede. vnde responsio textus in dicta lege, cum haeredes. non habet rationem a defectu tituli, sed a vitio personali, & sic a mala fide defuncti, quem haeres repraesentat. Quod probatur: nam titulus alioqui iustus ad praescribendum non ideo repellitur, quod malam fidem habeat is, qui titulum eum dedit, & a quo titulus processit: sicuti passim in hoc tractatu adnotatum a nostris est. Et ideo nec in hac conclusione, nec in praecedenti agendum est de titulo, nec de eius effectu, sed tantum de mala fide defuncti, quem haeres repraesentat. Quamobrem si vitium istud malae fidei per inuentarium solenniter confectum remissum foret, titulus haeredis sufficiens esset ad praescribendum etiam spacio longi temporis, decem vel viginti annorum. Sic sane deficiat prorsus isthaec Alexandri adnotatio.