Olim apud Hispanos consuetudo obtinuit, vt Canonicorum collegium, cui munus eligendi Episcopum iure incumbit, statim mortuo pastore, regi eius obitum nunciaret, ab eoque peteret licentiam & facultatem eligendi Episcopum, qua per Regem concessa; ipsi Canonici eligebant praelatum, quem ante missionem in possessionem regi exhibebant, vt ab ipso bonorum administrationem obtineret. Regia lex 18. titul. 5. part. 1. & d. l. 3. titul. 3. lib. 1. ordinat. cuius rei testimonium peti solet a capit. cum longe. 63. distin. Nam & iure aequum est, & honestati conueniens, quod in Ecclesia cathedrali, vel collegiali prelatus electus ante institutionem, patrono ipsi cuicunque, etiam priuato exhibendus sit, vt ipse patronus videat, sitne is conueniens, & idoneus ecclesiae administrationi. c. nobis. & ibi Doct. de iure patronat. tex. optimus in capit. lectis. 63. distin. quo definitum est Episcopos electos non esse a Romano Pontifice instituendos, nisi epistolam approbationis ab Imperatore obtinuerint. Etenim & regis interest, nosse, qui sint, qui ecclesias intra eius prouinciam sunt administraturi: sicut colligitur ex his, quae adnotarunt Innoc. & Abb. in cap. super his. de accusatio. Idem Abb. in capit. ex parte A. de testi. & in c. quod sicut. de electio. glo. in c. 1. 62. dist. Corset. in tract. de excellent. regis. q. 11. text. singul. in pragmat. sanct. titul. de electio. c. licet. §. verum tamen. & ibi Chosmas Guimier. Ioan. a Selua in tract. de benef. 2. part. q. vlt. Gulielm. Benedict. in c. Raynutius. in verbo, Et vxorem nomine Adelasiam. numero 367. de testam. Ioan. Ign. in rep. l. necessarios. §. non alias. num. 331. & sequentibus. ff. ad Sylleia. Ioan. Ferrald. in tract. de insignib. peculiar. reg. Franc. 9. iure. Carolus Degrassalius lib. 2. Regalium Franciae, iure 3. Chassan. in catalogo gloriae mundi. part. 5. considerat. 24. num. 294. qui diligenter examinarunt ius hoc regibus ad praesentationem Episcoporum pertinentes, praesertim Gallici auctores multis auctoritatibus probarunt, regem Gallorum eam habere auctoritatem, vt absque eius nom inatione, & consensu, nullus Ecclesiae cathedrali praeficiendus sit. idem plerique ex his fatentur de Hispaniarum rege, ac fere omnes hi auctores id adnotarunt ex c. cum longe. 63. dist.