Prima tamen de interruptione ciuili sit conclusio. Prescriptio triennalis, quae a Doctoribus vsucapio dicitur, non interrumpitur, etiam litis contestatione, imo procedit, & perficitur durante lite, in qua possessore condemnato, fit rei restitutio. l. 2. §. vlti. ff. de vsucapio. pro empt. l. Iulianus. §. quantum. ff. ad exhib. l. si post acceptum. ff. de rei vendicat. ex quibus vnanimi omnium suffragio haec opinio constituta est, in dicta l. naturaliter. & in d. c. illud.