Secunda conclusio. Praescriptio decem, vel viginti annorum, quae partim est fauorabilis, partim odiosa, interrumpitur litis contestatione. l. motae litis. C. de rei vendi. §. potest. in d. c. placuit. Bart. & alij communiter in d. l. naturaliter. colum. penul. Abb. & alij in d. c. illud. vbi Felin. & Balb. in 3. part. 6. part. princip. Ioan. Hannibal in d. l. naturaliter. numer. 344. plura hac in re tradidere. Praesertim est adnotandum, hanc conclusionem tunc obtinere, cum litis contestatio fiat apud iudicem competentem, & habentem causae & litis eiusdem cognitionem, sicuti visum est glos. in d. c. illud. & in d. c. placuit. §. potest. versic. interrupta. & in c. vt debitus. de appella. quibus est & similis in l. penul. C. ne de stat. defunctor. quarum opinionem sequuntur Doct. praesertim Feli. in d. c. illud. & Balb. in dicta 3. part. Ioannes Lup. in c. per vestras. 4. notab. num. 28. per tex. in d. l. penult. Hanc item secundam conclusionem quidam veram esse opinantur, modo ipse agens in causa non succubuerit, eo enim succumbente, non interrumpitur praescriptio per litis contestationem, quasi ea vim, quam semel habuit, amiserit actore victo. sic sane adnotarunt Felin. & Balb. post alios. probat tex. optimus in l. euidenter. ff. de except. rei iudic. idem asserit Socinus consil. 47. lib. 3. ad finem. Tertio, eandem conclusionem ita intelligendam esse opinantur Abb. & quidam alij in d. c. illud. vt procedat, quoties litis contestatio facta fuerit animo prosequendi litem. Nam litis contestatio alioqui hunc effectum interrumpendi non habet, si Actor nullum habens impedimentum litem omiserit, & eam desertam dimittat. gloss. in d. §. potest. versic. interrupta. quam sequuntur Roman. in l. si vero. §. de viro. 34. Fallent. ff. solut. matrimo. Capycius decisione Neapol. 11. ex argumento sensus contrarij. l. vlt. C. de praescrip. triginta vel quadraginta anno. quo in loco glos. prima tenet contrarium, quam sequuntur Doct. communiter, sicuti eam approbans asseuerat Francis. Balb. in dicta 3. part. 6. part. principalis. Quae quidem sententia verior apparet. tametsi Felin. d. c. illud. nume. 10. mentionem fecerit gloss. in d. §. potest. dicens, eam esse auream. Qui tamen dubitat, an ea vera sit.