HActenus tractauimus de possessione quae ad praescriptionem necessaria est, modo superest de probatione possessionis agere. Nam olim [art. 1] possessor, hodie possessor praesumitur. glo. Bart. & Doct. in l. siue possidetis. C. de probat. Notant Panormit. in c. accedentibus. de priuileg. Ant. Abb. & alij in capit. cum ad sedem. de restit. spolia. Rota in nouis. 120. Alex. consil. 133. col. 2. lib. 1. Bart. in l. Celsus. ff. de vsucap. Et inibi Balb. in 4. part. q. 1. quorum opinio communis est, vt constat ex Ripa in capit. cum ecclesia. de caus. poss. & propriet. nu. 23. & Alciat. de praesumptio. reg. 2. praesumptio. 21. Et probatur ex eo quod amissio possessionis semel acquisitae consistat in animo: animi vero mutatio nunquam praesumitur. c. maiores. §. vltim. de baptismo. l. sancimus. C. de testament. quamuis Dinus in reg. semel malus. de reg. iur. in 6. ad finem, multis rationibus probare conetur, olim possessorem non praesumi nunc possidere. Sed & communis sententia probatur in cap. olim. in 3. de rest. spoliat. quem ad hoc commendat Panor. ibi, & in c. olim. in 1. col. 5. eod. tit. & in c. cum ecclesia. de caus. poss. & proprie. col. 4. Est tamen ea opinio intelligenda, modo praesens etiam possessio allegata fuerit: alioqui praesumptioni locus non est, secundum Bartol. & alios modo citatos, qui huic limitationi accessere, ea ratione quod praesumptio iuris procedens a facto proprio allegari debeat omnino. l. si adulterium cum incestu. §. idem Pollioni. ff. de adult. Bartol. nume. 14. in l. cum quid. & ibi Doctor. ff. si cert. petat. Abb. & Felin. in c. afferre. de praesumpt. qua ratione, & alijs auctoribus nuncupatim adductis hanc limitationem, quae itidem frequentiori Doctorum calculo recepta est, examinaui in cap. Raynutius. §. 11. de testament, col. 3. quo in loco ea, qua potui diligentia expendi Regiam l. 10. titul. 14. part. 3. quae in hac materia singularis est, tandem communis opinio Doctorum in praxi admittenda erit, tametsi Alex. consil. 133. libr. 1. & Burgensis in capit. peruenit. colum. 2. de empt. & vendit. tenuerint, non esse necessariam allegationem praesentis possessionis. Praemissa tamen communi sententia, si allegatio praesentis possessionis praetermissa fuerit: tunc probatur continua possessio eo ipso, quod praesentis temporis & antiqui probatur possessio. Nam probata possessione temporum extremorum, initij quidem & finis, praesumitur ipsa possessio medio tempore continua. glo. in c. volumus. 16. q. 4. & in cap. cum ecclesia de caus. poss. & propri. Fel. in prooemio Gregoriano, col. vlt. Abb. in d. c. cum ad sedem. de restit. spoliat. Balb. in d. cap. Celsus. 4. part. q. 1. Alc. in d. reg. 2. praesump. 22. post Bart. in eadem l. Celsus. col. penul. eundem in l. sicut. ff. quib. mod. pig. vel hypot. solua. idem adnotauit glo. in Clem. 1. de iureiur. in verb. immediatus. quorum sententia communis est. siquidem probatis extremis, media presumuntur. c. inter dilectos. & inibi Abb. & Felin. de fide instru. c. accedens. vbi glo. de conuers. coniugat. glo. penult. in verb. sine speciali. & ibi Imol. in cap. ex parte. in 3. de rescript. l. talis scriptura. vbi Bald. ff. de legat. 1. Caetera possessio [art. 2] praesens, modo allegata sit, praesumitur, non tantum quando per veram probationem constat allegantem olim possedisse, sed vt vbi ex aduersarij confessione appatet haec antiqua possessio, textus singularis in c. praeterea. in 2. de transact. vbi si monachi confiteantur, se olim fuisse subditos, condemnantur tanquam si de praesenti confessi essent. gl. ad idem in l. certum. §. 1. ff. de confes. quae asseuerat, praesumi fundum hodie actoris esse, si reus confiteatur eum olim actoris fuisse, nisi reus probet eundem fundum modo actoris non esse, quam glossam ita intellexere Dinus, Alber. Cumanus. ibi Bald. in d. c. praeterea. Alciat. in reg. 2. de praesum. praes. 12. Quamuis Anto. & Imola in c. 2. de lib. oblat. Fel. in c. scribam. de praesum. col. vlt. distinguere velint assertionem factam in libello ab ea. quae fit in confessione, vt tandem in assertione libelli obtineat praedicta praesumptio: non in confessione, quae stincte est accipienda: nec extensionem patitur in praeiudicium, vel damnum ipsius confitentis vti sensit decisio Rotae in nouis 325. Etenim haec restrictio falsa est: nam text. in dicto capit. praeterea, in confessione loquitur. Imo & si quis confiteatur actorem olim dominum fuisse, at neget hodie dominum esse: minime videtur fateri actoris intentionem, nec damnabitur vt confessus: sed interim, dum non probauerit actorem hodie dominum non esse, habet actor praesumptionem iuris ex veteri dominio per reum concesso, quod expressim Bald. eleganter adnotauit in l. vnica. C. de conf. numero 89. sensit idem in l. siquidem. C. de transactio. sensere Dinus, Albericus, & Cuma. in dicta l. certum. §. primo. sic intelligentes glossam ibi. idem obiter docuit Alciatus, in dicta praesumptio. duodecima. numer. secundo, versiculo, possent concordari. gloss. enim in dicta l. certum. dum contrariam sententiam quibusdam probare videtur, tantum asserit non posse reum confitentem dominium praeteriti temporis condemnari vt confessum: non tamen negat ex ea confessione deduci praesumptionem iuris ad dominium praesentis temporis, nisi contrarium probetur. Haec vero, quae diximus de probatione possessionis [art. 3] continuae ad praescriptionem per praesumptionem praeteritae possessionis, procedunt quo ad decennij tempus, eiusque praescriptionem: nam ad probandum praescriptionem viginti, vel triginta annorum, oportet probari extremitatem, & initium cuiuslibet decennij, quemadmodum visum est Mathesilano, notabil. 117. Cui accessere Felin. in capit. inter dilectos. de fide instrument. 3. columna. Francis. Balb. in dicta l. Celsus. 4. part. quaestio. 1. Ripa in dicto capitul. cum ecclesia. numero 23. Quibus ea suffragatur ratio, quod animus. quo possessio retinetur, non praesumitur durare vltra decennium l. furtum. & l. fundi. ff. de vsucap. l. peregre. ff. de acquir. posses. vnde vltra decennium progredi non debet praesumptio continuae possessionis, quae procedit a praesumptione animi adhuc durantis: sicuti dictum est in principio huius §. Ad idem facit quod ciuilis possessio, a qua praescriptio procedit, non presumitur vltra decem annos durare & continuari, segregata quidem a naturali. d. l. peregre. quod glos. in specie voluit in l. 1. C. de serui. fug. quam dixit singular. Franc. in dict. regula, sine possessione. notant Bart. in dict. l. Celsus. colum. 3. & ibi Balb. idem in tract. de praescriptio. in vltima part. 3. part. princip. Felin. in capit. vigilante. de praescript. num. 6. & 7. Alciat. dict. praesump. 21. numer. 12. Iason in l. sancimus. C. de testament. idem in l. clam possidere. §. qui ad nundinas. numer. 19. ff. de acquirend. poss. Bart. in l. si de eo. §. si forte. ff. de acquirend. possessio. idem Bartol. Bald. & Salic. in dict. l. 1. & Dinus in regula, sine possessione. col. vlt. de regul. iur. optime Curt. Senior, consil. 24. vnde apparet veram esse opinionem Mathesilani, vt quidam opinantur. Andreas tamen Alciat. in d. regul. 2. praesumpt. 22. aduersus Mathesilanum indistincte censet priorem sententiam veram esse, & praesumi olim possessorem, & hodie possidere, etiam post decem, aut viginti annos: & praeterea probata possessione extremorum per idem tempus continuationem possessionis praesumi, ad cuius opinionis & quaestionis resolutionem ego arbitror sententiam Mathesilani magis communem esse. Deinde censeo contrariam defendi posse, & forsan esse veriorem. Nam vbi possessio Ciuilis sola per aliquem retinetur absque naturali, eadem possessio non durat vltra decennium: quia ad id vsque tempus, animus, quo solo haec possessio ciuilis retinetur, durare praesumitur: atque ita hac in specie Din. Accurs. Bartol. & alij loquuntur, nempe vbi constat, quem olim ciuilem solam habuisse naturali amissa, etenim eo casu olim possessor, hodie possessor praesumitur, modo tempus non transierit maius, longiusúe decennio tametsi per quod tempus praesumatur obliuio, iudicis arbitrio relinquendum sit, iuxta glo. in dict. l. furtum. ff. de vsucapio. Cuius opinio communis est, secundum Socin. consil. 2. lib. 3. col. 3. At si constet, olim quendam possedisse naturaliter & ciuiliter, praesumendum erit, eandem possessionem ciuilem quidem & naturalem per eum continuo tempore obtentam fuisse, & ita modo possidere ciuiliter & naturaliter. Et ideo in hac specie, cum non tractemus de ea tantum possessione, quae solo animo retinetur nihil refert transierint decem, an viginti anni: cum praesumatur naturaliter & ciuiliter continuo possedisse eum, qui olim, vt constat, naturalem & ciuilem possessionem habuit, nec apparet naturalem retenta ciuili amisisse, quod, etsi breuiter satis, sensit Alciat. in d. praesum. 22.