Sed expressim, quòd ad interdictum, Vnde vi, non sufficiat hæc iuris præsumptio, imò sit necessaria probatio possessionis eo tempore, quo spoliatio contigerit, tenent Innoc. in cap. qualiter. in 2. de accusat. Lapus allegat. 52. Aret. in §. quadrupli. de actionib. nume. 26. Ripa in d. capit. cùm ecclesia. per text. inibi. num. 32. Anton. Rubeus consil. vlt. colum. 2. Mihi sanè communis opinio potior videtur ob eius auctoritatem, & quia spolianti facillimum erit hanc iuris præsumptionem eludere per contrariam probationem, si verè spoliatus agens interdicto Vnde vi, nō possidebat tempore spoliationis. Non obstat text. in d. cap. cùm ecclesia. cùm ibi non probetur esse necessarium, quòd proximis & vltimis electionibus quis interfuerit, vt sit in quasi possessione eligendi. Nam etsi gl. id asserere videatur, nec ad quasi possessionem acquirendam iuris eligendi requiruntur tres electiones, quod præcedenti §. adnotauimus, nec oportet probari quòd quis vltimæ electioni affuerit, siquidem præsumitur cōtinua quasi possessio, ex eo, quòd prioribus præsens fuerit, modò non constet vltimę electioni, cùm commodè posset, non interfuisse: quod est maximè obseruandum. Quin & in interdicto vti possidetis, vera & communis opinio, ita quidem, vt olim possessor pręsumatur hodie possessor: quod notant Bald. in l. 1. num. 12. C. vti possidet. Paul. Cast. in l. non ignorabit. C. ad exhiben. Alexan. consil. 88. num. 3. & numer. 30. lib. 5. nec oberit text. in §. quorum. Instit. de interdict. vbi probatur in interdicto retinendæ necessariā esse probationem possessionis tempore litis contestationis: quasi necessaria sit eius temporis possessio. Nam is text. vel eum intellectum habet, vt ex probatione præteritæ possessionis, & allegatione possessionis obtentæ litis contestationis tempore possessio præsumatur, iuxta communem sententiam, vel est intelligendus Iustiniani locus in rebus corporalibus, non in incorporalibus, in quibus satis erit probare possessionem certi temporis & proximi, ante litem motam, vt explicat Ioan Faber, in §. retinendæ. nu. 23. Instit. de interdict. Etenim sat erit hæc probatio, vt actor obtineat in hoc interdicto vti possidetis. idq́ue forsan alibi opportunius tractabitur. Et sanè Matthæus Afflict. decisione 394. scribit: Regij prætorij iudicio communem sententiā in controuersia, vti possidetis, etiam in rebus corporalibus receptam fuisse, vbi aduersarius non probaret se medio tempore possedisse, vt tandem satis sit sufficiẽs probatio possessionis tempore turbationis: præsumitur enim ex eo possessio tempore contestationis litis.