Verum etsi ad praescriptionem possessio necessaria sit, nec sufficiat detentatio, tamen secundum materiam subiectam testium responsa interpretanda sunt. Nam si testis de conductore agens responderit, eum possedisse: haec responsio non ad veram possessionem, sed ad detentationem referenda est. At si extra istum casum testis responderit, Titium rem detinuisse, ea detentatio ad possessionem erit referenda: gl. opt. in c. Pontificis. 7. quaest. 1. Abb. in c. cum ad sedem. de restit. spoliat. num. 21. Imol. in l. 3. §. ex contrario. ff. de acquirend. posses. Alexand. post alios in l. stipulatio ista. §. haec quoque. de verborum oblig. vnde oportet aduertere omnino ad testium responsa, vt ea intelligantur inspecta testis persona, eiusque qualitate, & communi verborum significatione, quae in ea prouincia obtinuit.