Sed & ipse Cicero li. 3. de Natura Deorum, inquit: Inde tot iudicia de fide mala, tutelæ, mādati, pro socio, fiduciæ, reliqua, quæ ex empto, aut vendito, aut conducto, aut locato contra fidem fiunt. Inde iudicium publicum rei priuatæ lege Latoria. Inde euerriculum malitiarũ omnium, iudicium de dolo malo, quod C. Aquilius familiaris noster protulit, quem dolum idem Aquilius tum teneri putat, quum aliud sit simulatum, aliud actum. Hæc Tullius. Ex quibus constat, quæ sit vera, & propria ratio, ob quam contractus quidam, actiones quædam dictæ sint stricti iuris, quædam bonæ fidei. Etenim lege duodecim tabularum sancitum fuerat his quidem verbis: In contractibus ea præstantior, quæ lingua nuncupata sunt, sicuti meminit Cicero libr. 3. de Off. Hanc verò legem prætor obseruandam esse censuit in contractibus stricti iuris, ideóq; secundum eam formulam concipiebat: nō ita in contractibus bonæ fidei, in quorum iudicio exhibebat liberam formulam, addens, vt iudex condemnaret iuxta id, quod ex bona fide præstari oporteret.