Verùm argumentationem istam oportet planiùs intelligere, nam vbi inter duo contraria nullum constitui potest medium, valet prædicta argumentatio affirmatiuè & negatiuè in hunc modum: Est contractus bonæ fidei, ergo non est contractus stricti iuris. Item, non est contractus bonæ fidei, ergo est contractus stricti iuris. Quòd si duo sint contraria mediatè, quia inter ea medium cōstituitur, valida est argumentatio affirmatiuè, nō negatiuè: est hæc res alba, ergo non est nigra. non tamen rectè sequitur: hæc res non est alba, igitur est nigra. Sunt enim & alij colores medij inter albũ & nigrum. atq; ideò ad negationem vnius coloris non sequitur positio alterius contrarij. tex. opt. in l. si inter me & te. vbi Paul. de Castr. ff. de except. rei iudic. glo. in l. 1. §. scientiam. ff. de tribut. cui & alia est in hoc similis, in l. sed si lege. §. scire. ff. de petit. hæredi. & ibi Paulus de Castro. notant in specie Euerard. in d. c. 75. ad finem. Andreas Gammarus lib. 2. Topicor. ca. de loco à contrarietate. Claudius Cantiuncula in loco à contrarijs, & Hegendorphinus lib. 4. vbi de loco à contrarijs agit. Ad propositam ergo quæstionem manifestè deducitur, non posse argumentationem negatiuè procedere: hic non est bonæ fidei possessor, igitur mala fide possidet. Sic nec illud sequitur: hic non est malę fidei possessor, ergo bona fide possidet: tametsi optimè sequatur: hic est bonæ fidei possessor, ergo non possidet mala fide. Item, hic possidet mala fide, igitur non est bonæ fidei possessor. Est equidem medium inter bonam & malam fidem. l. 1. §. scientiam. proximè allegata. Hoc autem medium constituitur in eo, qui dubium habet, † & dubitat, an res per eũ possessa sit sua vel aliena. hic sanè non habet bonam fidem, nec item malam: nō enim habet bonam, quia nō credit rem ab eo possessam esse suam: non habet malam, quia non scit rem ipsam alienam esse: quamobrem, dubitantem non habere nec bonam nec malam fidem, adnotarunt glo. in l. 1. C. de acqui. poss. gl. in l. 2. ff. pro solu. gl. item in l. 3. §. generaliter. ff. de acq. poss. communiter inibi recepta secundũ Alex. & Iaso. & hinc distinctio singularis exponitur quo ad præscriptionẽ, vt dubitans non possit incipere vsucapionem nec præscriptionem, & dubitatio impediat initiũ præscriptionis, non tamen eius cursum, si ab initio præscribens bonam fidem habuit, licet postea, priusquàm pręscriptio fuerit perfecta, superueniat dubitatio, quemadmodum explicant Bart. in l. naturaliter. 2. col. ff. de vsucap. Panorm. in c. vlti. de præscript. num. 39. Imol. in verbo, bona fides. Feli. ibi num. 9. Syluest. in verb. pręscriptio. 1. §. 3. Francisc. Balb. de præscriptio. 2. par. 3. par. princ. quæst. 2. & hęc est communis resolutio, vt fatentur Panor. Felin. & Balb. in dictis locis. idem asseuerat Ioan. Hannibal in repetitione d. l. naturaliter. nu. 117. quo in loco latissimè de hac distinctione disputat, pluraq́; adducit in comprobationem & improbationem huius communis sententiæ.