Potuit lex humana iustissimè dominium priuatum ab vno in alterum transferre † vsucapionis, aut præscriptionis ratione. Hæc probatur. Etenim humana lex potest ob vtilitatem publicam dominium priuatum ab vno tollere, & in alium transferre. Lex verò id agens ex causa vsucapionis, maximam reipublicæ vtilitatem affert, ac semper attulit: igitur cōstat quod in hac assertione constituimus. Atque huius argumentationis vltima pars, quæ ex prioribus rem deducit, manifesta est. Maior verò propositionis pars ex eo apparet, quòd lex humana eo tempore, quo res omnes erant communes ante particularem rerum occupationem, potuit eius sola auctoritate priuatis dominia rerum concedere & tradere, quod apertissimè probatur à Conrado de contract. quæstio. 9. & 11. Ergo eadem lex post illam diuisionem rerũ priuatis factam itidem poterit ex iusta causa dominium vnius, eiq́ue acquisitum ab eo tollere, & in alterũ transferre, quia non minor est legis potestas ad tollendum dominia præmissa causa vtilitatis publicæ, nunc post rerum communium particularem dominij acquisitionem, quàm fuerit tunc, cùm omnia erant communia & indiuisa, atque auctoritate legis facta fuere priuata. Habuit enim tunc lex auctoritatem concedẽdi aliquot ex rebus communibus ob iustam causam aliquibus, reliquis ab earum vsu exclusis. Eadem ergo habet & nunc potestatem easdem res ab his, qui earum dominium habent, ratione publicæ vtilitatis tollere, & alijs adijcere. Deinde lex humana, quæ iusta sit, inter subditos vim habet ex eo, quòd subditi consenserint in imperium & administrationem legislatoris, eademq́ue ratione subditi consenserunt in legem iustè à principe latam, quod satis manifestum est: idcircò lex iusta, quæ vsucapioni vim dederit, eamq́ue induxerit, consensum habet tacitum omnium subditorum, qui quidem consensus tacitus sufficiens est, vt virtute legis iustæ dominium ab vno in alterum absq; consensu expresso transferatur. Minor huius argumentationis pars tangit iustitiam legis inducentis præscriptionem: nempe vtrum iustam habuerit legislator causam transferendi dominium ab vno in alterum ratione temporis? Et quidem hæc iustitia constat ab vtilitate Reipublicæ, cui conuenit dominia rerum non esse incerta: item quòd lites, quæ alioqui frequentissimè contingerent, aliqua ex parte à Republica exterminentur. Item euidentius ostenditur, si paulò latius rem istam repetamus. Nam vsucapio in primis videtur refragari naturali æquitati, cui conuenit, quòd nemo cum alterius iactura fiat locupletior. l. nam hoc natura. ff. de condictionibus indebit. l. iure naturæ. ff. de regul. iuris. Tamen ex aduerso obijcitur, eam æquitatem quandoque incommodā, & sanè pernitiosam esse communi hominum societati, cui lege naturali omnes inseruire tenemur, cuiusq́ue ratione vt ea conseruetur, passim leges humanæ instituuntur, quarum finis non alius est, quàm humani conuictus, & humanæ, communisq́; societatis conseruatio. In hoc deniq; vsucapio instituta legibus humanis est, vt Reipublicæ, communiq́; hominum societati consultum sit. Ea etenim cessante, incertus semper esset possessor, an res, quam ab alio emit, alioúe titulo habuit, suasit, nécne. Quod minimè Reipublicę commodum est. imò damnum infert. l. 1. ff. de vsucapio. quòd si nullo tempore certa sint rerum dominia, hominum commercia facilè intermittentur, atq; inculti iacebunt agri, quorum cultura Reipublicæ vtilis omnino censetur: timens namque possessor, ne quādo dominus verus fundi, eum sibi auferat, illius curam abijciet, & incultum manere sinet, quemadmodum scribit Theophilus in princip. Instit. de vsucap. Et præterea vsucapionis lex alia ratione iustificatur à Iurisconsulto, in l. vlt. ff. pro suo. ergo inquit Neratius, vsucapio rerum constituta est, vt aliquis litium finis esset. Sic & Cicero pro Cecinna, vsucapionem inquit esse finem solicitudinis, ac periculi litium. His tandem rationibus introducta vsucapio minimè infringit regulam illam iuris naturalis, quæ cum alieno detrimento nos locupletari vetat, sed eam potius moderatrice ratione interpretatur, ne ab alia lege, quæ conseruationem & quietem communis societatis iniunxit, discederetur. Sic legibus duodecim tabularum fundi, & agri biennio vsucapiebantur, cæteræ autem res anno tantùm, cuius legis meminere Iustinianus in l. 1. C. de vsucapioni. transform. Cic. lib. 2. Topicorum. Idem in oratione pro Cecinna. Plato item lib. 12. de legib. ad eius Reipublicæ, quam ipse instituebat, regimen statuit, rem mobilem palàm & publicè possessam, anno vsucapi: si clàm possideatur ea res, triennio quidem, & id in vrbe. At in agro palàm, quinquennio: occultè verò, decennio vsucapi. Laudat Cicero de Officijs, libro secundo, Aratum Sycionium, quòd is, cùm patriam suam tyrannide multis annis oppressam liberasset, exulesq́ue reduxisset, possessiones iustas triginta iam & quadraginta annis obtentas mouere, atque exulibus restituere, ideo iniquum esse censuit, quòd tam longo spacio multa hæreditatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine iniuria. Hinc sanè fit, vt nulla Christiana Respublica sit, quæ proprijs statutis legibus vsucapionem mobilium & immobilium rerum nō probauerit, easq́; leges iustas esse ostendit Scotus in 4. sententia. distinctio. 15. conclusione 2. & sequentibus. Thomas in quodlibet. 12. quæstione 24. quorum opinio communis est apud Theologos: sicuti eam sequutus asserit Hadrian. in 4. sententia. tractat. de restitutione. eodem capite, quo de præscriptionibus agit. Ex hac vsucapionis iustitia plura possent deduci, quorum aliquot, quia maiorem hactenus habuerunt controuersiam, breui quadam resolutione abijciam.