Decimò & vltimò potissimùm est animaduertendum, quòd etiam si aduersus præscriptionem maioribus sit concedenda restitutio ex causa iustæ ignorantiæ, tamen quadriennium in hac specie à die finitæ præscriptionis computandum est, hoc ex eo verum esse constat, quòd maxima sit auctoritas præscriptionis, quæ & aduersus ignorantes procedit, vt superiùs adnotatum est, ideoq́; satis erit, quadrienniũ hoc à die finitæ præscriptionis computari, vt tandem post finitam præscriptionem iustæ ignorantiæ causa detur inter quatuor annos restitutio, alioqui profectò plurimum detrahitur auctoritati præscriptionis, nec in hoc casu admittenda erit sententia Bal. in dict. l. falsam. imò à die finitę præscriptionis etiam ignoranti quadriennium currit, ex quo tollitur Aymonis argumentatio. Ignorantia verò in hoc tractatu plenissimè erit probāda, nec sufficiet iuramentum ignorantis, cùm sit aduersus eum maxima iuris præsumptio ex longi temporis præscriptione, quemadmodũ ipse Aymon adducit in d. tract. de antiq. temp. 4. part. cap. materia ista. numer. 62. ex his, quæ notantur in c. proposuisti. de prob. & per Bar. in l. inter omnes. §. rectè. ff. de furt.