# 3 Ex §. sequenti. SVMMARIVM. -  1 Maioribus aetate aduersus praescriptionem datur in integrum restitutio ex causa iustae, & probabilis ignorantiae. -  2 Quid de praescriptione quadragenaria, centenaria, & tricennali? -  3 Quadriennium ad petendam in integrum restitutionem non currit ignoranti. -  4 Ecclesia, & minor, restituuntur aduersus praescriptionem, etiam quadragenariam. §. TERTIVS. OBiter ad probationem eius conclusionis, quam in proximo §. probauimus, itidem explicuimus, praescriptionem aduersus ignorantem optime procedere, secundum frequentissimam Doctorum sententiam, atque ideo agendum est de ea quaestione, qua quaeri solet, an detur contra praescriptionem restitutio in integrum maioribus aetate ob clausulam generalem, si qua iusta causa videtur, ex capite iustae ignorantiae? Qua de re conclusionem vnicam exponam, aliquot declarationibus eidem adiunctis. Maioribus aetate [art. 1] aduersus praescriptionem datur in integrum restitutio ex causa iustae, & probabilis ignorantiae. Haec conclusio probatur in l. prima. §. vlt. ff. ex quibus caus. maior. text. item in l. prima. §. si quis autem. ff. de itinere actuque priuat. vbi Bart. hanc conclusionem tenet. idem gloss. in l. si partem. §. primo. in verb. non vtendo. ff. quemadmodum seruit. amit. Abbas & Fel. in c. vigilanti. de praescriptionibus. Iason in §. rursus. Inst. de actionib. num. 59. quorum opinio communis est secundum Ias. in l. 2. num. 185. C. de iure Emphyteuti. Dec. in consil. 29. Balb. de praescript. 4. part. 4. part. princip. quaest. 29. & Socin. iuniorem in consi. 70. nu. 21. lib. primo. Horum omnium ea est vnanimis sententia, vt conclusio suprascripta obtineat, quo ad praescriptionem decem vel viginti annorum. At in praescriptione quadrag. annorum plerique dubitarunt, an restitutio sit concedenda contra istam praescriptionem ex capite probabilis ignorantiae. Etenim quibusdam visum est [art. 2] etiam aduersus quadragenariam prescriptionem concedendam fore in integrum restitutionem, ob easdem causas, nempe ob ignorantiam iustam, & probabilem. Sic sane censent respondendum esse, Imol. in cap. vltimo. folio penultim. de praescript. Alexand. consil. 71. numer. 3. & consil. 84. numero 3. libro 1. Socin. in l. cum filiusfamilias. §. in hac. col. vlti. ff. de verb. obligat. quam opinionem fatentur eam sequuti communem esse Feli. in d. c. vigilanti. 2. colum. Balb. in d. quaest. 29. Nicol. Boeri. in quaest. 39. numer. 6. & Alexand. in consi. 169. lib. 2. num. 15. quibus obstat text. in l. omnes. C. de praescriptio. trigint. vel quadragin. annorum. & in l. vltim. C. de fund. patri. libr. 11. vbi expressim probatur, praescriptionem quadragenariam plenissimam inducere securitatem. Et tamen quoties plenissima inducitur securitas, locus non est restitutioni in integrum. gloss. in l. ait praetor. §. permittitur. in verb. imputandum. ff. de minoribus. Huic rationi accedit gloss. in Clemen. 1. in verbo, lapsum. de in integrum restitu. quae asseuerat, non esse dandam in integrum restitutionem aduersus tempora quadraginta annorum. vnde Bart. opinio in quadragenaria prescriptione minime erit admittenda, imo in integrum restitutio neganda est maioribus, qui iustam habuerunt ignorantiam, quemadmodum tenuerunt Alexand. in consil. 151. lib. 2. colum. vltim. idem Alexand. in l. 3. §. Labeo. ff. de acquirend. possessio. in fine. & Areti. consi. 103. 1. & 2. colum. idem in l. qui vniuersas. §. vlti. ff. de acquiren. posses. Deci. in dict. consil. 29. idemmet consil. 154. & in l. 2. C. qui admitti. Curtius senior cons. 82. col. 4. Barbat. cons. 41. nume. 18. in volum. 1. Carol. Molinae. in d. Alexand. consi. 151. col. vltim. eandem opinionem sequuntur, dicentes communem esse, Socin. consi. 2. colum. penult. libr. 3. Antonius Rube. consil. 56. Socin. iun. consil. 54. libr. 1. & consil. 76. numer. 102. libr. eodem. & consil. 145. numer. 76. eiusdem volum. Vnde manifeste constat rem hanc dubiam esse admodum, tam quo ad conclusionis veritatem, quam quo ad auctorum Catalogum, ex quo possit deduci, quae sit in hac controuersia magis communis opinio. Nihilominus ego censeo posteriorem sententiam iure veriorem esse, in praxi potiorem, inspectis his, quae de iustitia praescriptionum paulo ante tradita fuere. Caeterum quo ad praescriptionem centenariam, & eam, quae immemorabilis sit, quidquid de quadragenaria fuerit controuersum, expeditissimum est, non admitti in integrum restitutionem aduersus has praescriptiones, sicuti adnotarunt Barb. in d. cons. 41. lib. 1. numer. 18. Iason consil. 209. lib. 2. Socin. iun. in d. consil. 76. nume. 102. & sequentibus. Paul. Parisi. cons. 23. num. 221. libr. 1. penes quos res ista videtur nullam habere dubitationem. Adhuc tamen non desunt, qui quantum ad centenariam praescriptionem, contrarium probauerint, asseuerantes, aduersus eam restitutionem in integrum concedendam esse. Etenim de immemoriali praescriptione non potest iuste controuerti, ob difficilimam probabilis, & iustae ignorantiae probationem. Sed indistincte aduersus quamlibet praescriptionem, etiam centenariam, restitutionem concedendam esse maioribus, ex capite iustae ignorantiae, probare conatur Aymon Sauilli. in tract. de antiquit. tempo. 4. part. cap. materia ista. num. 44. quo in loco numer. 56. defendit opinionem illam, quam paulo ante retulimus, quaque assertum a quibusdam est, etiam aduersus quadragenariam praescriptionem dari restitutionem in integrum maioribus etate ex causa iustae ignorantiae, atque vtitur ratione quadam, quam ipse censet fortissimam esse. Scribit sane Bald. in l. falsam. C. si ex falsis instrumentis, [art. 3] quod quadriennium datum a lege ad petendam restitutionem in integrum, vtile est ab initio, nec currit ignoranti, licet petita non fuerit restitutio centum annis. Idem adnotarunt Alexand. consil. 89. lib. 2. num. 10. & cons. 150. lib. 7. colum. 2. Ias. in Authen. quas actiones. C. de sacrosanctis ecclesijs. colum. 9. Dec. in consi. 36. col. vltim. Card. in Clem. 1. de in integrum restitut. 25. q. Paul. de Castro in l. vltim. C. de dolo. optimus text. in l. vltim. C. de tempo. in integr. restitu. Pet. Boeri. in dict. decis. 39. numer. 4. Iason & alij, quorum meminit hanc opinionem sequutus Aymon in dict. cap. materia ista. numer. 45. ex quibus & alijs, quorum latissime mentionem fecit Tiraquel. libr. 1. de retract. §. 35. glos. 4. numer. 43. apparet Baldi sententiam communem esse, eamque probauerunt Panorm. in c. 1. de praescript. col. vltim. & inibi Felin. hac denique opinione praemissa vrget Aymon aduersus posteriorem sententiam, dicens, non posse vllo pacto probari, quod praescriptio quadragenaria excludat restitutionis in integrum auxilium. Nam illud compertum est, aduersus triginta annorum praescriptionem hanc restitutionem concedi, vt fatentur hi, qui de quadragenaria praescriptione hoc ipsum negarunt. Ergo & ea concedi debet contra praescriptionem quadraginta annorum, cum ratione quadriennij dati ad petendam restitutionem in integrum, ius petendi eam, illaesum, & saluum sit post triginta annos, & alios triginta, ac quadraginta, ex ignorantia laesionis, iuxta Baldi sententiam. Fit igitur, si verum est quod Bald. adnotauit, hanc argumentationem fortissimam esse, ad probandum priorem sententiam, quae asseueranter probauit, aduersus praescriptionem quadraginta annorum, restitutionem in integrum concedendam esse, possetque Aymon admissa Baldi opinione non solum a praescriptione triginta annorum argumentari, sed etiam a praescriptione decem, vel viginti annorum, quod satis manifestum est. Ad huius tamen quaestionis examen, quia ea difficilimam habet resolutionem, aliquot distincte, ac separatim exponam. Primum, illud est considerandum, restitutionem istam, quae maiorib. ex capite ignorantiae probabilis, & iustae, secundum Bartol. opinionem concedenda est, tunc locum habere, cum ante perfectam praescriptionem dominus rei nullam habuit scientiam huius prescriptionis, & laesionis: quae ex ea ei imminebat, ita quidem, quod non potuit prescriptionem ipsam impedire. Alio qui si habuit huius praescriptionis, & laesionis sibi imminentis scientiam eo tempore, quo iure ordinario agere potuit, & praescriptionem interrumpere, opinor non esse locum restitutioni in integrum, idque probatur, quia ea causa, cui hanc restitutionem maioribus aetate iura concesserunt, cessat quidem, cum isthaec restitutio petatur ex clausula generali, si qua mihi iusta causa videtur, & tamen satis constat, deficere iustam causam ex eo, quod dominus rei per alium possesse scientiam habuit praescriptionis eo tempore, quo iure ordinario potuisset rem illam vendicare, aut prescriptionem interrumpere. text. ad hoc insignis in l. ab hostib. §. Sed quod simpliciter. & in l. seq. ff. ex quib. cau. maio. Etenim quidquid gl. & Doct. inibi scripserint de contentione Martini & aliorum. atque item Ias. in §. rursus. nu. 57. de actionib. illud obtinebit quo ad absentes Reipublicae causa, aliáue simili. nam quo ad ignorantes mihi non omnino placet, non esse locum restitutioni ex ea causa, si ignorantia cessauerit eo tempore, quo commode dominus agere potuisset, ac praescriptionem interrumpere. atque ita opinor sensisse omnes, qui aduersus praescriptionem ex capite iuste ignorantiae restitutionem admittant, vnde tempus quadriennij a tempore scientiae computandum erit. Secundo aduertendum erit, in ecclesia, & in minoribus aliud fore obseruandum, nam his conceditur restitutio ex causa minoris aetatis, & ordinaria, idcirco licet his scientibus praescriptio perfecta sit, & scientiam habuerint praescriptionis ante eius perfectionem, nihilominus restitutio eis iure aequissimo concedenda erit, etiamsi potuissent agere, & praescriptionem interrumpere, quia haec restitutio tantum laesionem ob facilitatem aetatis, & non ita diligentem rerum administrationem respicit, non aliam iuste & probabilis ignorantiae causam, quod plane deducitur ex his, quae statim adducentur. Tertio est obseruandum [art. 4] ecclesiae, & minoribus aetate dari auxilium istud restitutionis in integrum aduersus praescriptionem etiam quadragenariam. gloss. Bartol. & Docto. in Authen. quas actiones. C. de sacrosanct. eccle. in verb. excluduntur. Cardi. Imol. & Abb. in Clem. 1. de in integr. restitut. contra gloss. ibi rursus. idem Abb. in cap. 1. de praescript. & est communis opinio, secundum Abb. in c. auditis. de praescrip. & Deci. consi. 29. colum. 2. quae probant in l. penul. titu. vltim. part. 6. & l. 7. tit. 29. part. 3. tametsi contrarium responderit gl. in dict. cap. auditis. Quadriennium autem ad petendum hanc restitutionem in integrum a tempore finitae praescriptionis currit, iuxta communem horum auctorum sensum. Quarto adnotandum erit, omnes auctores, quorum mentionem fecimus ad probandum, quod aduersus praescriptionem quadragenariam nulla concedi debeat in integrum restitutio maioribus aetate ob ignorantiam probabilem, & iustam: eam item sequi opinionem, quae dictat, aduersus triginta annorum praescriptionem restitutionem in integrum dari maioribus aetate ex causa iustae, ac probabilis ignorantiae, sicuti constat ex Bar. in d. l. 1. §. si quis autem. ff. de itinere actuque priuato. Deci. in d. consi. 29. Andr. Tiraquel. in d. §. 35. glo. 4. nume. 37. licet non desint, qui idem probare conati fuerint de prescriptione triginta annorum ob eandem rationem, que ex longissimo tempore deducitur, & quia officium iudicis triginta annorum tempore tollitur. gloss. singul. in l. sicut. in verb. persequutione. C. de prescript. trigin. vel quadrag. anno. quam Docto. inibi probant, & sequuntur. Bart. in l. pretor ait. §. vlti. vbi Imol. Roma. & Ias. ff. de noui oper. nuncia. Oldra. cons. 156. Afflict. in decisi. Neap. 245. ad finem. Deci. con. 267. col. 3. Huic vero rationi obuiam itur, si consideremus, hanc temporis exceptionem, que officio iudicis opponenda est, tunc demum procedere, cum officium iudicis iam ortum fuerit, & sic a tempore finite prescriptionis, sicuti ratione manifesta apparet, siquidem prescriptio aduersus officium iudicis, quod datur ad petendam in integrum restitutionem, non potest prius incipere, quam ipsum officium iudicis potuerit in iudicium deduci, & sic a tempore lesionis, & perfecte, finiteque principalis prescriptionis, cuius causa restitutio in integrum petenda est. Quamobrem etiamsi verum sit, officium iudicis competens ad petendam in integrum restitutionem excludi triginta annorum tempore, tamen hi triginta anni computandi forent ab ipso die, quo lesio contigerit, & sic a die perfecte & finite prescriptionis, igitur non omnino conuincit hec ratio pro ea opinione, quae dictat aduersus prescriptionem triginta annorum, non esse admittendam in integrum restitutionem. Etiamsi Socin. in d. l. cum filius. §. in hac col. vltim. scripserit aliquibus eam placuisse. Quinto, quicquid sit de sententia Baldi in dict. l. falsam. que communi omnium consensu probatur, id verum est, quod ea est intelligenda intra annos triginta. Nam annis triginta tollitur officium hoc, quod competit ad petendam in integrum restitutionem, licet is, qui id habet, fuerit ignorans. Etenim sciens quadriennio excluditur, atque ita est intelligenda Baldi opinio, alioqui in praxi profecto nusquam ei locus erit. Sic sane Andreas Tiraquellus in d. §. 35. glos. quarta. numer. 43. postquam Baldum & sequaces retulit, scribit, vix eam decisionem recipi in praxi, ne tamdiu maneat rerum incertitudo, nullaque sit securitas bonae fidei possessoribus. Sexto constat, si vera sunt, quae praemisimus, satis vrgere argumentationem Aymonis pro ea sententia, quae habet, aduersus quadragenariam praescriptionem etiam maioribus aetate dari restitutionem in integrum ex causa iustae ignorautiae. Nam si aduersus tricennalem praescriptionem locus est restitutioni, & Bald. opinio in d. l. falsam. admittenda est, dubio procul manifeste deducitur, etiam aduersus quadragenariam prescriptionem dandam esse restitutionem ex capite iustae ignorantiae, cum nondum post tricennalem praescriptionem vere lapsum sit quadriennium propter probabilem, & iustam ignorantiam. Septimo, mihi potius placet ea sententia, qua obtentum est, aduersus quadragenariam prescriptionem non dari in integrum restitutionem maioribus aetate causa iustae ignorantiae, atque in hoc sequor Alexan. & alios, quos paulo ante nuncupatim auctores huius opinionis citaui. Nec oberit ratio Aymonis, si consideremus ea quae statim exponam. Etenim & Tiraquel. in dict. glos. 4. numer. 37. pluribus relatis hanc sententiam probare videtur, licet Regia lex penultim. titul. vltim. parte 6. contrarium probet, sed tamen ea constitutio de minoribus tractat. Octauo, idem respondendum esse arbitror de prescriptione triginta annorum. Nam aduersus eam non erit in integrum restitutio concedenda maioribus aetate, etiam ex causa iustae ignorantiae, non enim video congruam rationem discriminis inter hanc & quadragenariam praescriptionem, quidquid alij dixerint, probaturque optime haec opinio in l. vlti. C. de longi tempo. praescrip. decem vel vigint. annor. quamuis & illa constitutio non solum de tricennali praescriptione tractet, sed & de ordinaria, decem vel viginti annorum. Adhuc tamen ob Doctorum auctoritatem inconcussam dimittamus eorum opinionem, quo ad praescriptionem decem, vel viginti annorum, & quo ad tricennalem adducatur text. in l. sicut. C. de praescriptio. trigint. vel quadragint. annorum, qui satis vrget pro hac opinione, ex qua asseueranter defendimus negandam esse maioribus aetate restitutionem ex causa iustae ignorantiae, aduersus tricennalem prescriptionem. Nono, fortiori ratione restitutio ista neganda erit aduersus centenariam praescriptionem, quae nullo pacto etiam ex causa iustae ignorantiae rescindetur beneficio restitutionis in integrum, maioribus aetate ex clausula generali, competenti. Decimo & vltimo potissimum est animaduertendum, quod etiam si aduersus praescriptionem maioribus sit concedenda restitutio ex causa iustae ignorantiae, tamen quadriennium in hac specie a die finitae praescriptionis computandum est, hoc ex eo verum esse constat, quod maxima sit auctoritas praescriptionis, quae & aduersus ignorantes procedit, vt superius adnotatum est, ideoque satis erit, quadriennium hoc a die finitae praescriptionis computari, vt tandem post finitam praescriptionem iustae ignorantiae causa detur inter quatuor annos restitutio, alioqui profecto plurimum detrahitur auctoritati praescriptionis, nec in hoc casu admittenda erit sententia Bal. in dict. l. falsam. imo a die finite praescriptionis etiam ignoranti quadriennium currit, ex quo tollitur Aymonis argumentatio. Ignorantia vero in hoc tractatu plenissime erit probanda, nec sufficiet iuramentum ignorantis, cum sit aduersus eum maxima iuris praesumptio ex longi temporis praescriptione, quemadmodum ipse Aymon adducit in d. tract. de antiq. temp. 4. part. cap. materia ista. numer. 62. ex his, quae notantur in c. proposuisti. de prob. & per Bar. in l. inter omnes. §. recte. ff. de furt. Haec de vsucapionibus, & praescriptionibus ad intellectum huius regulae attigimus, non ignari, quam late pateat vsucapionum campus, sed quo satisfaceremus his, qui a nobis enixe postularunt, vt quae Salmanticae hac de re olim publice magistra voce tradidimus, in publicum emitteremus. Lector candidus eo animo accipiat ista, quo a nobis fuere elaborata, ita quidem, vt censuram equam, ac beneuolam in his euoluendis exhibeat. Trium Relectionis de Praescriptionibus partium D. COVARRVVIAS, FINIS.