Quinto apparet, scandalum tunc esse speciale peccatum, vel ad id reduci, cum actus fit directe, & ex intentione operantis dirigitur ad labefactandum proximum, quo quidem casu scandalum per se speciale peccatum est. reducitur item scandalum ad speciale peccatum, quando absque intentione alliciendi opus fit, quod tantum habet speciem mali: malum tamen non est. Quod si scandalum contingat per accidens ex opere malo alia intentione perpetrato, quam vt quis fratrem praecipitem det, tunc non constituitur speciale scandali peccatum. Sed inest circunstantia grauitatis huic operi, ex eo, quod ita incaute quis peccauerit, vt occasionem ruinae proximo dederit, quemadmodum subtiliter explicat Caiet. d. q. 43. artic. 1. & in summa, in verb. scandalum.