Quintò apparet, scandalum tunc esse speciale peccatum, vel ad id reduci, cùm actus fit directè, & ex intentione operantis dirigitur ad labefactandum proximum, quo quidem casu scandalum per se speciale peccatum est. reducitur item scandalum ad speciale peccatũ, quando absque intentione alliciendi opus fit, quod tantùm habet speciem mali: malum tamen non est. Quòd si scandalum cōtingat per accidens ex opere malo alia intentione perpetrato, quàm vt quis fratrem præcipitem det, tunc non constituitur speciale scandali peccatum. Sed inest circunstantia grauitatis huic operi, ex eo, quòd ita incautè quis peccauerit, vt occasionem ruinæ proximo dederit, quemadmodum subtiliter explicat Caiet. d. q. 43. artic. 1. & in summa, in verb. scandalum.