EX PRIMA RELECTIONIS PARTE.

SVMMARIVM.

  • 1 Restitutio statim fieri debet, congruo tamen loco & tempore.
  • 2 Pro parte inopiæ excusatur quis à restitutione. & ibi intell. gloss. in c. cùm tu. de vsuris.
  • 3 Traditur latè intellectus ad textum in c. officij. de pœnit. & remissio. de muliere adultera, an teneatur crimen detegere, ne filius spurius alienam habeat hæreditatem.
  • 4 Scandali materia longè discutitur ad intellectum regul. qui scandaliz auerit. de regul. iuris.
  • 5 Superioribus obediendum non est, quoties sequeretur alioqui scandalum.
  • 6 Prælatus an possit differre bonorum ecclesiæ repetitionem ob vitandum scandalum.
  • 7 Cuius expensis sit facienda restitutio.
  • 8 An debitor possit differre solutionem, eo quòd creditor sit excommunicatus.
PRIMA RELECTIOnis pars.
CVM illud certissimum sit, lege naturali, diuina, & humana restitutionẽrestitutionem ablati necessariam esse ad peccati dimissionem, primùm oportet inquirere, sitne statim restitutio facienda? Et videtur, quòd hæc restitutio statim necessaria sit, nec differri possit absq;absque peccati labe. Etenim nunquam licet nec momento temporis rem alienam Domino inuito detinere, siquidem ea possessio, seu retentio peccatum est, nec vnquam peccare licuit,
1
igitur tenetur alienæ rei possessor, statim rem eandem domino restituere. huic rationi accedit text. Leuitici capit. 19. non morabitur opus mercenarij apud te vsque mane. ex quibus ita visum est Diuo Thomæ, quæst. 62. articul. vltimo. Florentino. 2. parte, titul. 2. capit. 8. in princip. Syluest. in verb. restitutio. 5. §. primo. verùm quo res ista commodiùs elucidetur, adnotandum erit, non idem esse, centum aureos statim Titio deberi, & eos statim ei omninò restituendos esse. Siquidem in omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, præsenti die debetur, & statim obligatur debitor creditori. l. in omnibus. ff. de regul. iur. l. eum qui calendis. §. quoties. ff. de verbor. obligat. §. omnis. Instit. de verbo. oblig. non tamen tenetur debitor statim præsenti die pecuniam debitam reddere: imò huic necessariæ restitutioni à iure inest tempus quoddam boni viri arbitrio diffiniendum, quo præcisè debeat fieri eius pecuniæ restitutio, possitq́ue à creditore exigi, sicuti sensit Iurisconsultus in l. si quis filium. §. stipulatio. ff. de collat. bon. notant glos. in dict. §. omnis. & in dict. l. in omnibus. gloss. in §. si impossibilis. Institut. de inuti. stipulat. tradunt vbique Doctores, & Alexand. in l. prima. §. Item si ita. ff. ad leg. Falcid. colum. secunda. Regia l. 13. titul. 11. part. 5. Sic & per sententiam iudicis condemnatus in actionibus personalibus, non statim cogitur soluere, sed habet ad solutionem quatuor menses. l. 2. l. debitoribus. ff. de re iudicat. l. 2. & 3. C. de vsur. rei iudica. notatur in cap. quærenti. de offi. delega. & in cap. quo ad consultationem. de reiud. iure autem Regio decem dies. l. 5. titu. 27. par. 3. quemadmodum qui in iure debitum fatetur, intra decem dies cogitur soluere. gloss. in l. si debitori. ff. de iudic. quam tantùm vi consuetudinis obtinere scribunt Barto. & Docto. ibi glos. in cap. dilectus. de procurato. Panormi. in dict. cap. consultationem. colum. 5. Bal. & idem Abb. in dict. cap. quærenti. citat eandem glos. Abb. in dict. c. dudum. colum. 9. de electio. in primo. Et probatur eadem opinio in l. 7. titu. 3. part. 5. quòd si ex causa iudici visum fuerit æquum esse, confestim compellet condemnatum ad solutionem, idq́ue moribus, ac forensi praxi receptum est, secundum Roman. in singul. 459. fit tandem ex his, non rectè consequi, debitorem teneri statim restituere, ex eo, quòd præsenti die res debita alteri sit, quamuis etiam viri doctissimi hac argumentatione vtantur quandoque. Tenetur denique qui alienum detinet deliberato animo secum constituere, quòd restitutio fiat, hoc etenim necessarium est, vt abstineat à prauo animo rem alienam detinendi, confestimq́ue debet ab eo animo cessare, delib erando constanti voluntate restitutionem ipsam. Præter hæc statim tenetur verè restituere ea ratione, quòd licet alioqui in actibus virtutum regulariter circumstantia temporis determinata omninò non sit, sed committatur rationi & prudentię, tamen in actu restitutionis rei alienæ, circumstantia temporis definita est, vt statim fiat, cùm eius omissio, quocunque tempore procedat, aduersa sit ipsi iustitiæ, quia res aliena eo momento inuito domino detinetur, non sic in alijs virtutum actibus. Nam etsi omittantur aliquo tempore, non ex hoc ipsi virtuti lęditur. Etenim non agit contra iustitiam, qui aliquo tempore differt publicam accusationem, seu publicum priuatúmue iudicium, eius sanè iudicio iuxta prudentiæ rationem committitur tempus, quo actum virtutis exercere debeat, nihilominus adhuc non semper statim est necessaria, præcisè restitutio alieni ad remissionem peccati, cùm possint species, & casus aliquot constitui, quibus boni viri arbitrio differenda sit restitutio, secundũsecundum Thom. & Caie. 2. 2. q. 62. arti. | vlt. quorũquorum opinio consensu omnium Theologorum recepta est, & sequentibus probatur.
Primùm constat
2
propter inopiam, & paupertatem excusari quem à restitutione, cùm aliàs non teneatur quis restituere eo casu, quo non potest restitutionem animo deliberatam, exequutioni mandare, auctore Diuo Augustino in dict. Epistola 54. probatur idem in cap. quanquam. de vsur. in sexto. vbi glos. in c. cùm tu. eod. titul. glos. in hac regula Peccatum. & ibi Dynus atque Anchar. colum. 9. optimus text. in cap. breui. & in c. querelam. de iureiu. Diuus Thomas in dict. quæst. 62. articul. vltim. nemo enim ad moraliter impossibile obligatur, nec tenetur ad id, quod proprias vires excedit, cùm sit satis quo ad diuinam maiestatem, quòd quis faciat, in emendationem criminis & iniuriæ, id, quod iuxta proprias vires efficere valet, atque hoc ipsum receptissimum est, tametsi frequens hac in specie controuersia contingat, an teneatur quis alienum restituere, cùm rebus alienis indigeat ad propria ipsius alimenta. Nam quibusdam placet, non teneri quem ad restitutionem, quoties re aliena indiget ad subleuandam propriam necessitatem, siquidem ex ea ratione posset rem alienam inuito domino capere. capit. si quis propter necessitatem. de furtis. de quo statim agemus. Et profectò hæc sententia vera est data ipsius debitoris extrema necessitate, ea denique, quum locum faciat. cap. si quis propter necessitatem. idem erit vbi necessitas extrema non est, sed tamen debitor habita ratione status, & dignitatis, grauissimam pateretur ex restitutione iacturam. Poterit enim differre alienæ rei restitutionem, modò leue detrimentum ex ea dilatione immineat creditori: sic sanè iustè differtur restitutio, si ea fieri nequeat tunc absque maximo debitoris damno verò, quia oporteret res proprias ad restitutionem vili precio vendere, nec ex hac dilatione creditori læsio fit, cùm non patiatur ex hoc detrimentum aliquod, graue saltem, sicuti docent Scotus & alij in quarto sentent. distinct. 15. Florenti. 2. part. titul. 2. cap. 8. Syluest. in verb. restitutio. 5. quæst. Caieta. in dict. quæstio. 62. articul. vlti. Anchar. in hac regul. Peccatum. colum. 9. Ioan. Lupi. in Rubr. de donationibus. §. 65. num. 5. tametsi Adrian. in quarto sentent. tracta. de bello. cap. incipienti. Aggredior. quæst. 6. Ioan. à Medina. de restitutione. quæst. 5. tantùm videantur excipere ab obligatione statim restituẽdirestituendi ratione necessitatis, ipsam extremam inopiam, quæ cogeret ad eleemosynam creditorem, secundum ea, quæ & nos scripsimus libr. 3. Variarum resolut. cap. 14. numer. 5. non equidem diffiteor opus esse sincero, acerrimoq́ue iudicio ad discernendum hoc grauissimum debitoris nocumentum à leui creditoris iactura, vt hinc licita iudicetur debitæ restitutionis dilatio, inordinataq́ue censeatur creditoris petitio. legito tamen Dominicum Soto lib. 4. de iusti. & iur. quæstio. septima. articu. 4. qui hoc ipsum distinctiùs explicat.
Hinc etiam & illud intelligendum est, quod scribit glos. in dict. capi. cùm tu. existimans, vsurarium, qui semel immunis fuit à præsenti restitutione propter inopiam, si demum pinguiorem nactus sit fortunam, cogendum fore ad vltimum vsque quadrantem restituere, quamuis ex hac restitutione maneat in grauissima egestate, addit. gloss. licet secundum leges, qui bonis cesserit, si peruenerit ad pinguiorem fortunam, possit sibi necessaria alimenta retinere, ab ea glos. Panor. Card. & Rauena. collegerunt, vsurarium, etiam qui bonis cesserit, si ad pinguiorem fortunam deuenerit, cogendum esse restituere integras vsuras, absque deductione alimentorum. Secundò adnotarunt, in foro conscientiæ non esse admittendum priuilegium id, quod leges concessere his, qui bonis cesserint, imò eos fore compellendos integrè omnia restituere, minimè deductis alimentis. Tertiò Ioan. Ana. ibidem opinatur sensum gl. non aliũalium fuisse quàm quod vsurarius, qui ob paupertatem non potuit statim vsuras soluere, nec reddere, si tamen fortunam mutauerit, teneatur eas integrè soluere, etiam absque deductione alimentorum. Et ideò secundum Anani. glo. non tractat de eo, qui bonis cesserat, mihi verò haud dubiè constat. gloss. non magis loquutam esse in foro pœnitentiali, quàm in exteriori Pontificio. Et pręterea sensim voluisse opinionem, quam tenuia, & in eo, qui bonis cesserat, adnotare. Quòd autem Panor. Raue. & Car. censent, priuilegium datum à lege omnibus his, qui præ inopia bonis cesserint, circa deductionem alimentorum, cùm deuenerint ad pinguiorem fortunam, in conscientiæ iudicio non obtinere, à nobis improbatum fuit lib. 2. Variar. reso lut. c. 1. num. 6. sed & id quod ex gl. primo loco post Abb. & aliàs obseruauimus, non video quod in praxim deduci valeat, nisi pręmittamus, debitori ex causa vsuraria competere ius cessionis bonorum, de quo in dict. cap. 1. disputauimus. numer. 8. superest tamen præmissa cessione bonorũbonorum quæstioni respondere, & idem esse censeo in vsurario, quod in alijs, quibus ius concessit bonorum cessionem: ea etenim, si vsurario permissa fuerit, eandem vim habebit, quantum attinet ad deductionem alimentorum. Quòd si vsurarius non cesserit bonis, tunc auctore Anania, glos. sententia vera est. idem ipse censeo, modò & in vsurario admittamus quæ proximè in vniuersum tradita fuere præcedenti versiculo de his, qui ob inopiam à restitutione excusantur. Nec enim ad hanc excusationem attenditur, quòd quis teneatur restituere ratione delicti, sed quòd egestate grauetur, quæ apud Deum | sufficiens est excusatio, dum ipse debitor ab animo aliena detinendi verè abstinuerit, secundum Augustini sententiam in dicta Epistola quinquagesima quarta.
Secundò ferè ab eadem ratione, creberrimo omnium consensu responsum est, mulierem adulteram, quæ ex adulterio filium peperit, non teneri id reuelare marito, vt hoc modo filium excludat à mariti hæreditate, & ea veris hæredibus restituatur. Nam ipsa mulier adulterium committens, & ex eo concipiens filium, graue damnum intulit marito, & eius veris ac legitimis hæredibus, teneturq́;teneturque damnum istud resarcire, & compensare, atq;atque restituere ad peccati remissionem, quę nequit contingere aliter quàm illati damni reparatione. Ab hac tamen obligatione restituendi, mulier ipsa liberatur ex eo, quòd ea restitutio fieri non potest absque manifesta iactura famæ, & mortis periculo, maiusq́ue damnum sequeretur restituenti, quàm commodum ipsi, cui restitutio facienda est: qua ratione creditor, cui hæreditas debetur, secundum ordinatam charitatem, obligatur magis velle seipsum hæreditate carere, quàm quòd tanto cum damno famæ, & periculo vitæ ea sibi restituatur, ergo debitor iustè poterit ob id restitutionem omittere. Deinde huic opinioni suffragatur ratio admodum fortis, siquidem constitutus in extrema vitæ necessitate ad conseruationem vitæ potest aliena retinere. c. si quis propter. de furtis, ergo mulier adultera constituta in periculo famæ, & mortis, poterit tacere proprium crimen, & permittere quòd mariti hæreditas à legitimis hæredibus in extraneos deferatur, aduersus legum sanctiones, & mariti voluntatem. Consequens optimè probatur, quia sicut pauper indiget rei alienæ retentione ad conseruationem vitæ, ita mulier adultera pro sua vita & fama seruandis indiget omissione reuelationis adulterij, & sic omissione restitutionis, & compensationis damni illati. Præterea ex duobus malis, quorum alterum necessariò imminet, minus omninò eligendum est. cap. duo mala. 13. distinct. cuius rationẽrationem nos expendimus in Epitome de sponsalibus. 1. parte. cap. 4. num. 9. mulier autem adultera inter hæc duo mala constituitur, vt vel aliena retineat, vel seipsam infamet. igitur potius debet eligere alienarum rerum occupationem, & retentionem, quàm famæ propriæ dispendium, cùm maior sit læsio famæ, quàm diuitiarum, sicuti maius malum est, famam proximi quàm illius diuitias rapere. Et quemadmodum quis magis tenetur se quàm proximum diligere, ita magis debet famam propriam, quàm famam proximi illæsam seruare. Vnde necessariò deducitur supradicta consequentia, mulierem hanc adulteram potiùs debere in hoc discrimine constitutam, famam propriam seruare integram, quàm aliena restituere.
3
Huius opinionis est Romani Pontificis manifesta definitio in cap. officij de pœnit. & remiss. vbi Papa scribit, non esse negandampœnitentiam mulieri adulterę, aut quę falsum supposuit partum, sed illi fore tanti criminis satisfactionem congruam iniungendam, etiamsi non proponat, nec velit crimen proprium reuelare. Quæ quidem responsio varias habet apud Theologos, nedum apud Canonistas, interpretationes, quarum examen breuiter attingam, quibusdam aduersus eam decisionem præmissis obiectionibus.
Illud sanè primo loco eidem responso, satis validè opponitur, Quòd restitutio rei alienæ sit ad salutem necessaria, quemadmodum hac regula manifestum est, atque ita ad vitæ veritatem pertinet, sed veritas vitæ omittenda non est propter scandalum, quodcunque id sit, vtilius etenim scandalum nasci permittitur, quàm veritas relinquatur, auctore Beda, cuius dictum relatum est in regul. qui scandalizauerit. de regul. iur. igitur ob scandalum imminens ex infamia, & morte adulteræ, veritas vitæ, id est, damni dati compensatio, & satisfactio permittenda non est. Aliter item argumentatio constat, siquidem scandalum fratris postponendum est veritati vitæ, quæ inest satisfactioni læsionis, ergo & fortiori ratione fama, & mors pro eadem vitæ veritate posthabenda sunt: cùm ea pro vitando scandalo sint offerenda, & nihili facienda: est equidem scandalum, quod fratri præbet occasionem ruinæ, mortale crimen: si ex propria vi ad mortale crimen proximum allicit. Qui scandalizauerit, inquit Christus. vnum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, vt suspendatur mola asinaria in collo eius, & demergatur in profundum maris: ac rursus, væ homini illi per quem scandalum venit. Docet Thom. 2. 2. quæstion. 43. articul. quarto. vnde scandalum quod mortale crimen est, vt & alia peccata mortalia, effugiendum & vitandum ita est, quòd potius omnia mala patiatur quis, quàm peccato huic consentiat, cùm nullum sit maius malum, quàm peccatum. Et auctore Arist. 3. Ethic. capitu. primo. propter quæcunque durissima non est turpiter agendum. textus optimus in capit. sacris. de his, quæ vi. quo in loco idem. & de veniali culpa adnotatum est per Panormitan. cui alios item auctores addidimus, & nos in Epitome de sponsalib. secunda parte, capit. tertio. §. quarto. numer. tertio. fit igitur, vt mulier adultera iustè excusari non valeat, si ob vitandam mortem, ob effugiendam infamiam, missam faciat damni per eam illati satisfactionem, quæ absque mortalis culpæ labe omitti non potest.
Verùm ad intellectum huius obiectionis, quæ poterat longiùs comprobari ex his, quæ passim traduntur in hoc tractatu, dum plura | congeruntur, quæ fieri itidem cum scandalo minimè prohibentur, imò fieri debent, nec omittenda sunt:
4
oportet scandali vitandi rationem altius repetere. est verò scandalum dictio Græca, & ea est iuxta latinam traductionem, offendiculum, & significat mali quandam occasionem, quæ ruinæ causam det, quasi cadendi occasio, si quid obstet eunti: & impactio pedis. capit. diffiniuimus. decimaoctaua quæst. secunda. explicat diuus Hieronymus Matthæi, capit. decimoquinto. Hoc autem bifariābifariam distinguitur, quia aut est datum, aut acceptum. Scandalum datum est, auctore Hieronymo, dictum vel factum minus rectum, quod ex se alteri occasionem præbet ruinæ: hoc dicitur scandalum actiuum ab scholasticis: & semper est peccatum in eo, qui scandalizat. Cùm ipsum opus sit peccatum, vel habens speciem peccati: qua ratiōeratione propter proximi charitatem, & hoc ipsum opus habens mali speciem, agendum non est, ne proximus pedem ad id impingat & labatur. Nam in hac via spirituali nihil ex se potest disponere, aut occasionem præbere spiritualis ruinæ, nisi habeat aliquem defectum rectitudinis: id etenim quod est perfectè rectum, potius instruit, & munit proximum ad tutum viæ progressum, quàm ei præbeat ruinæ occasionem. Sic & Tertullianus libr. De virginibus velandis: Scandalum, inquit, non bonæ rei, sed malæ exemplum est, ædificandi ad delictũdelictum: Bonæ res neminem scandalizant, nisi malam mentem. Hæc ille. De hoc scandalo accipiendum est, quod Christus Iesus in Euangelio prædixit, Matthæi capit. decimooctauo: Væ homini illi, per quem scandalum venit. Est aliud scandalum, quod dicitur acceptum, seu passiuum, & hoc est peccatum proueniens ex bono alterius opere, aut saltem ex facto, quod mali speciem non habet, contingitq́ue propriè scandalum hoc in eo, qui scandalizatur. quod constat ex his quæ latè traduntur per Felinum in capitul. nihil. de præscriptionibus. post Archidia. in capit. prima actione, de consecra. distinct. secunda. Dominic. in capitul. licet. 45. distinct. Card. in Clement. prima de offic. ordin. Hostiens. in Summa de renunciatione. §. penult. versicul. est autem scandalum. Diuum Thomam secunda secundæ quæstion. 43. articul. primo & secundo. de hoc duplici scandalo acturus, illud in primis adnotabo: scandalum actiuum semper vitandum esse, ea ratione & cura, quibus tenemur cætera peccata effugere. Est etenim peccatum ex eo, quòd in via spirituali opponitur obex alteri: id verò contingit dupliciter. Vno modo, si præbens scandalum directè, & ex intentione, seductione, inductione, vel exemplo contendit proximum in ruinam conijcere, atq;atque illum ad peccatũpeccatum allicere. Quod sanè peculiare peccatũpeccatum est in propria per se specie scādaliscandali constitutũconstitutum, idq́;idque virtuti correctionis fraternæ suapte natura contrarium, quæ virtus in hoc exposita est, vt bonum spirituale fratris promoueamus. Vnde scandalum istud ex intentione speciali sortitur rationem specialis peccati. Altero modo contingit scandalum per accidens, hoc est, præter intentionẽintentionem agentis, cùm quis peccatum, vel opus, quod illius figuram habere potest, alia intentione faciat, quàm vt fratrem præcipitet: tametsi is ob eius imbecillitatem inde in præcipitium ruat, & scādalizeturscandalizetur. Tunc enim hîc non constituitur speciale scandali peccatum, cùm minimè constituat peccati speciem, quod est per accidens. habet tamen negligentia incautè agentis generalem, ex accidenti scādaliscandali rationem, iuxta ea, quæ docet pulchrè Thomas, d. q. 43. art. 3. Peccatum verò scandali potest esse veniale, cùm vel inductio non fit nisi ad veniale peccatum, vel quis ex veniali negligentia, vel leui in consideratione quid facit, vnde alter scandalizetur: mortale tamen potest esse, si quis vel ad mortale peccatum alterũalterum inducit, aut per grauem negligentiam talem præbet occasionem. ita quidem, vt scandalum ex intentione agentis procedens, mortale sit, vbi intentio ad mortale tendit, veniale tandem, cùm agens intendit proximum in venialem culpam dare pręcipitem. At scandalum per accidens contingẽscontingens, peccatum est mortale, si actus, à quo procedit, mortalem culpam habeat, vel si quis per grauem negligentiam salutem proximi contemnat, non prætermittens ea, quæ proximo nocere possint. Sic & veniale peccatum erit scandalum per accidens, cùm actus habeat venialem culpam, vel specialem mali, modò veniali negligentia hic posterior actus, & in consideratione quadam fiat, quæ quidem resolutio traditur à diuo Thoma in dict. q. 43. art. 4. Ex quibus aliquot ad euidentiorem rei cognitionem colliguntur.
Primùm, quòd is propriè peccat speciali peccato scandali, qui fratrem inducit ad consensum fornicationis, furti, adulterij, & similium criminum, vt consentiens incurrat malum culpæ. Hoc etenim opus directè tendit aduersus correctionem fraternam, cùm ex eo læsio animæ contingat: idcircò hoc est speciale peccatum scandali. Nam hic, qui alterum prouocat ad peccatum, non propter hunc finem, vt is malum culpę contrahat, sed vt ipsius inductoris libidini, & voluntati satisfiat, nempe, qui mulierem verbis, donis, & blāditijsblanditijs inducit in adulterium, vt secum fornicetur, non peccat peccato scandali: sed hæc inductio ad id pertinet crimen, quod per eam persuadetur, sicuti Caiet. explicat super Thomam, d. q. 43. art. 1.
Secundò constat ex his scandalum vtrunq;vtrunque per accidens, scilicet, & ex propria, & formali intentione contingens, alteri pręstare & præbere occasionem peccandi, non per accidens, | sed per se, quia etiam si deficiat operantis intentio ad occasionem ruinæ alterius, ipsum opus sui ratione, & natura propria inducit proximum ad peccandum, & peccato occasionem dat, auctoribus Thoma, & Caiet. dict. art. 1. in responsione ad quartum.
Tertiò subdeducitur, quòd licet in vtroq;vtroque scandalo actiuo ex propria natura, & per se, contingat, & detur occasio ruinæ. ipsum tamen scandalum potest rectè distingui in scandalum per se, & in scandalum per accidens, sicuti superiùs adnotatum est.
Quartò infertur, occasionem ruinæ & peccati posse contingere & præberi dupliciter. Per se quidem & per accidens: per se inquam, contingit, cùm quis malum, vel quod speciem habeat mali, operatur: intendẽsintendens ipse alium inducere in ruinam: aut hac intentione deficiente, ad peccatum ipsum opus tendat alium allicere propria natura, quia speciem habet mali. per accidens datur occasio peccandi, cùm opus aliquod nec prauum est, nec mali speciem habet, & tamen frater ex eo assumit occasionem peccandi. Hæc etenim occasio per accidens, non propria vi, & natura operis contingit. Quod explicat Thom. in d. responsione ad quartum.
Quintò apparet, scandalum tunc esse speciale peccatum, vel ad id reduci, cùm actus fit directè, & ex intentione operantis dirigitur ad labefactandum proximum, quo quidem casu scandalum per se speciale peccatum est. reducitur item scandalum ad speciale peccatũpeccatum, quando absque intentione alliciendi opus fit, quod tantùm habet speciem mali: malum tamen non est. Quòd si scandalum cōtingatcontingat per accidens ex opere malo alia intentione perpetrato, quàm vt quis fratrem præcipitem det, tunc non constituitur speciale scandali peccatum. Sed inest circunstantia grauitatis huic operi, ex eo, quòd ita incautè quis peccauerit, vt occasionem ruinæ proximo dederit, quemadmodum subtiliter explicat Caiet. d. q. 43. artic. 1. & in summa, in verb. scandalum.
Hoc verò scandalum actiuum semper omnino vitandum est, & summoperè vti peccatum effugiendum, nec vlla ratione permissum extat: idcircò Bedæ sententia in eo accipienda non est, dum edisserit, vtilius scandalum nasci permittitur, quàm veritas relinquatur. Etenim si permittamus hoc scandalum nasci, veritas manifestè relinquitur: & si id euitemus, veritatem ipsam, rectam rationem ac diuina præcepta sequimur, cùm peccatum satis pernitiosum effugiamus.
Postremò ex suprà dictis colligitur, veram rationem scandali actiui non in hoc consistere, quòd alij actu accipiant scandalum, & delinquendo in præcipitium labantur, sed in hoc quòd offeratur causa vel occasio peccandi. vnde potest esse scandalum actiuum, & sic offendiculum in habitu absq;absque scandalo passiuo, id est, absque ruina & offensione. Quod radicitus deducitur ab his, quæ Thomas dict. quæst. 43. scribit, & docet eleganter Dominicus à Soto in eruditissimis super Epistolam Pauli ad Romanos commentarijs, cap. 14. idem ostendit Alfonsus à Cast. & probat subtiliter in lib. 1. de iust. hæret. punit. cap. 20.
Est & aliud scādalumscandalum, quod dicitur propriè acceptum, & non datum, & id passiuum appellatur speciali quadam ratione. Est etenim peccatum proueniens ex bono opere, vel dicto alterius, aut saltem ex eo dicto vel facto, quod nec malum est, nec mali imaginem habet. Dicitur acceptum, & non datum, quia ex ea re, quæ apta non est ad dandam occasionem mali, aliquis peccandi occasionem accipit. Hoc autem scandalum passiuum non potest esse, nisi peccatum, etenim nihil aliud est scandalizari, quàm peccare exemplo vel causa alterius, qua ratione passiuum scandalum semper est peccatum in eo, qui scandalizatur, secundum Thomam dict. q. 43. art. 2. speciale verò peccatum non est, nec esse potest, quia ex dicto vel facto alterius, contingit aliquem incidere in quodcunque genus peccati: sumere autẽautem peccandi occasionem ex opere alterius, non constituit specialem rationem peccati, cùm non inducat vitium speciali virtuti oppositum, vt idem Thomas explicat, art. 3.
In hoc tandem scandalo passiuo intelligendum est quod Beda docuit, scribens, vtilius scandalum nasci permittitur, quàm veritas relinquatur, quæ regula omninò accipienda in eum sensum est, vt de triplici veritate eam intelligamus, videlicet, vitæ, iustitiæ, & doctrinę. Nec enim veritas vitæ, nec doctrinæ, nec iustitiæ, omittenda est, propter vitandum scandalum proximi: lex namque charitatis, quæ dictat, vt plus te quàm proximum ames, eadem præcipit, vt plus in te, quàm in proximo peccatum vites. Peccaret autem quis omittens veritatem vel vitæ, vel iustitiæ, vel doctrinæ, igitur veritas omittenda non est vt scandalum, & sic peccatum proximi euitemus. ita quidem interpretantur eam regulam, glo. & Canonistæ, in dict. cap. qui scandalizauerit. Thom. diligenter in dict. q. 43. artic. 7. & 8. Alex. Halensis 2. part. q. 189. membro 6. Adrianus quodlib. 1. art. 2. & 3. Alfonsus à Cast. lib. 1. de iust. hæret. punit. cap. 20. Quamobrem oportet prænotare, quod veritas dictat, & intendit ad æquationem rei ad intellectum: omne quidem illud, quod intellectui recto seu ratio ni conforme est, & adæquatum, dicitur verum: adæquatum item dicitur intellectui, omne id quod est tale, quale debere esse ratio ipsa dictat: sic sanè rectitudo operis procedentis ab anima, veritas vitæ appellatur, & ideò veritas vitæ, id est, quicquid in propria specie est conforme ra|tioni, & adęquatum intellectui recto, propter scandalum omittendum est. Quia vtilius scandalum nasci permittitur, quàm quòd veritas relinquatur, vnde plura deduci poterunt, quæ huius quæstionis faciliorem reddant examinationem.
Primùm inde apparet, nun quam omittendam fore veritatem disciplinæ ob euitandum scandalum, intelligendo veritatem doctrinæ, quo ad id, quod docetur. non enim licet, nec licuit vnquam falsum docere, nec id conuenit rationi, nec intellectui recto, vtcunq;vtcunque scandalum etiam maximum immineat, nec possit aliter vitari, quàm si falsum prædicetur, & doceatur: hoc corollarium probat Thomas in dict. q. 43. art. 7. ad 2. idem sensere Alex. Alensis. Adrianus, & alij, cùm ad salutem necessarium præcisè sit, non docere falsam doctrinam: ea verò quæ sunt necessaria ad salutem, nullo pacto debent omitti ob scandalum proximi vitandum, esset profectò tunc inordinata charitas, siquidem peccaret quis ob euitādumeuitandum in proximo peccatum, quod non licet.
Secundò subinfertur, veritatem doctrinæ quantum ad actum docendi, posse ad tempus omitti propter scandalum, quod oriretur ex ignorantia pusillorum. actus namque docendi inter misericordiæ opera computatur, & est eleemosyna spiritualis, quæ quidem opera differri possunt ob euitandũeuitandum pusillorum scandalum ad tempus, donec aptiori loco, & congruo magis tempore fieri cum maiori vtilitate possint, cùm rationi conueniat hæc opera congruo loco, & tempore fieri: ne quis teneatur ex necessitate salutis ad actum docendi, nisi opportuno tempore, quo magis docere, quàm irritare pusillos valeat. Iuxta ea, quæ de correctione fraterna tradit Thomas in 4. distinct. 19. q. 2. artic. 3. Quòd si iam ita processum fuerit, vt scandalum hoc ex actu docendi malitiosum sit, procedatq́;procedatque & oriatur ex malitia potius, quàm ex ignorantia, non est doctrina ob scandalum omittenda: præsertim vbi docendi actus necessariò incumbit alicui, vel ratione officij, vel propter necessitatem ignorantis. Sic eleemosyna propter vitandum scandalum omittenda non est, quoties proximus habet extremam necessitatem, secundũsecundum Thomam, dict. art. 7. sicut nec vllo pacto licet innocentem occidere ob scandalum vitandum, quod fatetur Bart. in l. penult. ff. de sicar. non enim ipsa prouidentia diuina ita constituit genus humanum, vt posset contingere, necessarium fore ad Reipublicæ salutem, innocentem occidi, nec potest rationi, aut recto iudicio congruere, quòd innocens occidatur ob scandalum effugiendum.
Tertiò hinc apparet, posse quempiam & debere omittere diuinarum missarum solennia, & abstinere ab auditione missæ, etiam diebus festis, ob euitandum scandalum eorum, qui censent, & existimant eum esse excommunicatum: tametsi verè excommunicatus non sit, quod probatur argumento text. in cap. illud. de cleric. excomm. minist. & præterea rationi consentaneum est, minimè expedire, imò potius nocere, quòd quis audiat missam cum scandalo eorum, qui absque malitia iustis quibusdam causis existimant eum esse excommunicatum, & ideò abstinere debet is à diuinis, donec palàm fiat eum excommunicatum non esse.
Quartò ex his deducitur falsum esse, quod ad d. reg. Qui scandalizauerit. scribit Panorm. asseuerans Bedæ dictum, & eam regulam procedere in iudice, & teste, non in alijs, cùm extra iudicium & testimonium veritas omitti possit ob scandalum vitandum: ita ipse Panormit. post Innocent. in dict. cap. officij. de pœnit. & Felin. in capitul. nihil cum scandalo. de præscription. 3. colum. Nam ex præmissis apparet tam in iudicio, quàm extra, & vbique in actibus mortal. l. cùm esset regulæ: vt vtilius scandalum nasci permittatur, quàm quòd veritas relinquatur: quandoquidem nullum possit verè discrimen constitui inter actus iudiciales, & extraiudiciales: cùm plerunque iudex ob vitandum scandalum aliquid diffinire & decernere possit, aut omittere, quæ alioqui cessante scandalo iniustè fierent, vel omitterentur, sicuti statim manifestum fiet: qua ratione interpretatio Panormit. omninò aliena est à sensu eius actoris, quem interpretatur. Beda etenim Marci capitulo nono, ita scripsit: Nota quòd in bono opere nostro aliquando cauendum est scandalum proximi, aliquando pro nihilo habendum. in quantum sine peccato possumus vitare proximorum scandalum, debemus. Si autem pro vitare scandalum sumitur, vtilius nasci permittitur, quàm veritas relinquatur. Hactenus Beda. à quo nihil magis alienum est, quàm quòd eius verba tantùm in iudice & teste accipiantur, quæ Theologis & viris doctissimis passim omnium consensu in vniuersum accepta fuere. atq;atque ita Panorm. & aliorum sententiam falsam esse censent Adrian. in 4. sentent. tract. de restit. fol. 7. Ioan. à Medina. de contract. q. 3. 4. caus. & Castr. de potest. legis pœnalis. lib. 2. c. 11.
Quintò manifestè colligitur, non esse congruam, nec defendi posse eam distinctionem, qua hac in re quidam vsi fuere, existimantes, pręcepta iuris naturalis, vel diuini, prætermittenda non esse, ob scandalum vitandũvitandum: præcepta autem iuris positiui ea ratione omitti posse: ita sanè post Innocent. visum est Antonio in c. nisi cùm pridem. §. pro graui. de renunciat. Caro. & Imol. in Clem. 1. de immunit. eccles. Dec. in cap. cùm teneamur. de præbend. Felin. in d. capit. nihil. colum. 3. nam si veram regulæ rationem pensitemus, & præcepta iuris diuini | ac naturalis ob scandalum euitandum præmitti poterunt, quoties ratio dictat id ita conuenire, & salubre esse. & item præcepta iuris positiui plerumq;plerumque non erunt omittenda ob scandalum vitandum, si rationi & recto intellectui minimè congruit eorum omissio, quia secundum scandali circumstantiam, & præcepti vtilitatem, vtilius sit scādalumscandalum nasci, quàm quòd præceptum omittatur.
Sextò, hinc aperitur sensus glo. in dict. reg. qui scandalizauerit. quæ ad interpretationem illius regulæ cẽsetcenset, ea præcepta, quæ sunt adeò firma, vt nullam admittant dispensationem, non esse propter scandalum euitandum omittenda. cap. etsi illa. 1. q. vltim. at ea, quæ dispensationem admittunt, ob scandalum prætermittenda fore. Est etenim gloss. sensus, quòd ob euitandum scandalum nemini est facienda iniuria, nec omittendum id quod rectum est, ac rationi & recto intellectui conuenit. Nam præcepta quatenus continent inter homines communem vtilitatem & iustitiæ ordinem, vt nulli fiat iniuria, cuilibet reddatur debitum. item vt rectum, & reipublicæ vtile fiat: immutabilia sunt, nec dispensationem admittunt, etiam ab ipso Deo, qui secundum Apostolum fidelis permanet, & negare seipsum non potest, secundum Paulum, secunda ad Timotheum capit. 2. Negaret verò seipsum, si ordinem iustitiæ auferret: & ideò nec Deus ipse dispensare potest, vt homini liceat ab ordine iustitiæ declinare, vel inordinatè se habere ad Deum: sicuti docet diuus Thomas 1. 2. q. 100. art. 8. Sic secundum eundem præcepta Decalogi, quo ad rationem iustitiæ, quam continet, immutabilia sunt, nec dispensationem admittunt etiāetiam ipsius Dei, tametsi quo ad applicationem præceptorum actibus particularibus, eadem præcepta admittant diuinam & humanam interpretationem. Diuinam inquam in his, quæ secretam habent diuinæ prouidentiæ dispositionem, vt mandatum occidendi innocentem Isaac. Deus etenim, qui dominus est vitæ & mortis, quiq́;quique iustos & iniustos ob primi parentis peccatum, mortis supplicio punire potest, is peculiari quadam ratione nobis occulta potest permittere, & præcipere innocentis occisionem. Nec per hoc violatur præceptũpræceptum illud, non occides, quia non est hæc iniuriosa occisio. Sic & Osee accedens ad mulierem fornicariam iussu Dei, mœchatus non est: quippe qui accesserit ad eam, quæ propria erat vxor, secundum mandatum Dei, qui fuit matrimonij institutor & auctor. Explicat optimè distinctionem hanc Dominic. Soto. libr. 2. de iust. & iur. q. 3. art. 8. & versic. & per hæc. Humana autem interpretatio præceptorũpræceptorum Decalogi tunc contingit, cùm in actibus particularibus detẽtiodetentio rei alienæ iudicatur licita & debita, cùm hominis occisio censetur iusta, & minimè iniuriosa. In quibus sanè casibus ipsius iustitiæ ordo, qui per præcepta Decalogi significatur, & proponitur obseruandus, nequaquam violatur. vnde quæ pertinent in specie, & in actu particulari ad debitam iustitię rationem, cùm immutabilia sint, nec dispensationem admittant, ob scandalum vitandum omitti non possunt. Quo fit, vt actus mali, qui nulla circunstantia licere possunt, qualia sunt adulterium, fornicatio, falsum testimonium, innocentis occisio, & his similia, ob vitandum scandalum minimè permittantur. idem ipse in tractatu iusti metus, probaui, in epitome, de sponsalib. 2. part. c. 3. §. 4. num. 5.
Septimò ab eadem radice constat ratio tex. in cap. 2. de noui oper. nunciat. cuius hæc sunt pulcherrima & insignia verba, cum sacræ scripturæ testimonio debueras didicisse, quòd licet opera illa, quæ sine mortali peccato omitti non possunt, non sint pro vitando scandalo dimittenda, nec ea debeant pro vitando scandalo committi, quæ sine mortali peccato committi non possunt: ab his tamen quæ sine mortali peccato committi possunt pariter, & dimitti, sit pro scandalo tollendo cessandum, & eis etiam pro vitando scandalo resistendum. Hactenus doctissimus ille vir, & Theologiæ eruditione, & summi Pontificatus verè pastorali cura insignis Innocentius Tertius, à quo planè constat vera interpretatio tex. in dict. regul. qui scandalizauerit. vt tandem quod ita peccatum est, vt nullo pacto absq;absque mortali culpa, vel omittatur, vel committatur, minimè sit nec committendum, nec omittendum ob vitandum scandalum, ne quod rectum est, & rationi consonum, turpiter prætermittatur.
Octauò, quamuis iure naturali, & diuino prælatis, &
5
superioribus obediendum sit sub peccati pœna, Prouerbiorum cap. octauo. cap. quo iure. 8. distinct. capitul. quod præcipitur. decimaquarta. quæstion. 1. capit. secundo. de maior. & obed. cap. omnis anima. de censib. c. 13. Roman. tamen propter scandalum vitandum omitti iustè potest obedientia hæc. quod probat text. optimus in capitulo, si quando. de rescript. Et in l. si vindicari. C. de pœnis. quæ quidem constitutio habuit originem ab eo, quod de Cæsare Theodosio scriptum est libro 11. Ecclesiast. Historiæ capit. 18. & capitul. tum apud Thessalonicam. 11. q. 3. à diuo item Augustino lib. 5. de ciuitat. Dei, cap. 26. cuius & nos meminimus lib. 2. Variar. resolut. cap. 8. numero primo. Cùm enim apud Thessalonicam seditio esset exorta, & quidam ex militaribus impetu populi fuisset extinctus, Theodosius ex improuiso plebem ad ludos congregatam, à militibus obtruncari iussit, atque cùm à Sacerdotibus redargueretur, agnouit culpam, legemq́ue sanxit, vt sententiæ Principum super animaduersione prolatę, in diem tricesimum ab exequutoribus differrentur: quo locus misericordiæ, vel pœnitentiæ non | periret. fuit namque Theodosius clementi ac misericordi animo præditus, seueraq́;seueraque præcepta dilatione modica interdum molliebat, auctore Paulo Diacono, libr. 13. Nec tantùm est supersedendum obedientiæ superioris ad vitandum scandalum, cùm ipse superior quid iniquum præcipiat, sed & cùm aliquid iustum præceperit, ratio siquidem vitandi scandali operatur, vt tunc cesset lex illa, quæ dictat superioribus obtemperandum fore. hoc probatur in capitul. cùm teneamur. de præbend. iuxta expositionem Cardin. ibi, dum solam rationem scandali sufficere censet Romanus Pontifex in specie illa, vt eius literis minimè obtemperetur. facit optima gloss. in cap. 2. 52. distinct. quæ probat, electionem alioqui iustè factam, irritam fieri, & reuocari ob vitandum scandalum, not. Abb. in c. 1. colum. 2. de elect. Felin. in d. c. nihil. 2. col. Decius in dict. c. cùm teneamur. quibus adstipulatur text. singul. in c. nisi cùm pridem. §. pro graui quoq;quoque scandalo. de renunciat. & in capit. quæsitum. vbi Panormitan. de rerum permutatione. Hinc sanè fit, vt ratione vitandi scandali, possit Romanus Pontifex aliquem priuare beneficio ecclesiastico, cuius titulum Canonicum habebat: si commodè fieri potest, dato alio itidem beneficio, vel damni læsione compensata, tradunt Romanus in singulari 794. Hippolitus in singulari 683. & 634. Innocent. in dict. capit. nisi cùm pridem. gl. in c. Episcopus de loco. 7. quæstione prima. & ibi Archidiacon. Frederic. de permutatio. benefic. quæstione vigesimaquinta. & Card. Clem. prima quæstione quarta. de rerum permutation. potius quidem expedit Reipublicæ, quòd quis re propria priuetur, quàm quòd scandalum oriatur, cùm id aliter vitari nequeat: nec ex malitia procedat. Scandalum namq;namque malitiosum nequaquam est considerandum, quoties tendit in læsionem eorum, qui malitiam & iniquum animum habent. Hîc sanè fit, vt cum scandalo minimè sit obediendum superiori, etiam Papæ, quoties rectitudo ratiōisrationis dictat potius expedire quòd non obtemperetur, quàm quòd scandalum oriatur, etiam si superior præceperit obedientiam, non obstante scandalo. nec enim potest id superior præcipere, cùm sit cōtracontra charitatẽcharitatem, quæ finis debitus est præcepti, prima ad Timoth. cap. primo. & præcipuè cauere debeant prælati subditorum scandalum, c. cauendum. decima quæstione tertia. vnde superior potestatem non habet aliquid præcipiendi etiam dato scandalo, sicuti censent Bald. in leg. rescripta. C. de preci. imp. offer. col. secunda. & Decius cap. si quando. de rescript. colum. 2. quidquid ipse, & Abb. senserit in d. cap. cùm teneamur. His omnibus accedit, quòd licet alioqui præceptum superioris in dubio præsumatur iustum, cap. si quid culpatur. 23. q. 1. glos. in c. ad aures. de temp. ordin. cap. in præsentia. de renunciat. c. itane. 32. q. 5. gloss. in cap. ex tenore. & ibi Docto. de sent. excom. gloss. in c. 2. de maior. & obed. notat Paluda. in 4. distin. 19. q. 4. col. 3. attamen poterit differri eius exequutio, quoties maius damnum timeretur ex ea, quàm ex dilatione, quæ fit, donec appareat de vera præcepti iustitia, secũdumsecundum Adria. quodlib. 2. vers. pro solutione. Domini. à Soto in relectio. de secreto. 2. membro. q. 3. conclus. 1. & 2. & Mart. Azpilcueta in c. inter verba. 11. q. 2. corol. 53.
Nonò à suprà dictis deducitur vera interpretatio tex. in c. nihil cum scandalo. de præscript. quo responsum est, prælatos posse iustè omittere rerum ecclesiæ repetitionẽrepetitionem, ob scandalum vitandum. Nam
6
prælati tenentur bona & patrimonium ecclesiæ repetere ab iniquis possessoribus, & ea illæsa seruare, alioqui mortaliter peccant. text. in cap. in canonibus. in verb. iniquum. 16. q. 1. gloss. in c. ea. de offic. Archid. notat diuus Thomas dict. q. 43. art. vlt. est etenim prælatis necessaria necessitate salutis, rerum ecclesiæ repetitio & defensio. & sic Thomas Cantuariensis Archiepiscopus laudatur, qui cum scandalo regis, & totius regni bona ecclesiæ repetere conatus est. text. in c. sicut dignum. de homi. vndè non est omninò expedita responsio text. in dicto capitul. nihil. quamobrem est adnotandum, quòd si scandalum hoc procedat ex ignorantia vel infirmitate, tunc scandalum istud tollendũtollendum est per congruas admonitiones: & interim differri poterit repetitio rerum ecclesiæ ad tempus. sed si scandalũscandalum ex malitia procedat, repetenda sunt ecclesiarum bona non obstánte scandalo, sicut Thomas explicat, dict. quæst. 43. art. vltim. & adnotarunt Doct. in d. c. nihil. ac colligitur ex his, quæ modò exposita fuere in hoc scandali tractatu, quibus duo addenda sunt. Primùm, quòd licet rerum ecclesiæ repetitio minimè sit differenda ob euitandum malitiosum scandalum in illis, qui ex malitia scandalizantur: differenda tamen est propter temporale, vel spirituale damnum, quod alijs imminet, si repetitio fiat. etenim si prælato repetente res ecclesiæ à principe, qui ex malitia scandalizatur, sequeretur, aut timeretur auersio populi à fide ex persuasione principis imperantis, aut graue dissidium in ipsa plebe: tunc consultiùs est, repetitionem rerum ecclesiæ in tempus commodius differri, quàm tanta cum iactura modò repeti, secundum Caiet. in d. artic. vlt. Alterum quod diui Thomæ resolutioni additur, rectam quandam rationem præ se ferre videtur. Quia si prælatus speret, & suspicetur minori cum scandalo res ecclesię posse alio tempore repeti, differenda est repetitio in illud vsque tempus, etiam si scandalum sit malitiosum: quod sentiunt Abb. & Doct. in d. c. nihil. argu. text. in cap. quando. 11. q. 3. Sic denique Thomas Cantuariensis Archipræsul laudatur, vel | quia scandalum à malitia procedebat, nec sperabat posse res ecclesiæ alio tempore commodiùs repeti: imò suspicabatur ex repetitione etiam maximo cum scandalo, occupatores, & violentos rerum ecclesiæ detentores labente tempore ad frugem melioris vitæ redituros, sicuti & Adrian. explicat in d. quodlib. 1. art. 3.
Decimò, vt ad propositam à nobis quæstionem, à qua longiùs digressi fuimus, tādemtandem redeamus: hinc aperitur intellectus ad text. in d. cap. officij. de pœnit. & remiss. tolliturq́ue fortis, quam illi opposuimus, obiectio. recta siquidem ratio dictat, quòd res aliena domino reddatur, damnumq́; alicui illatum resarciatur: modò id fiat absq;absque proximi maiori læsione corporis, vel famæ. nam alieni retentio tunc illicita est, & iure naturali, diuino, & humano reprobatur, cùm inuito domino contingat. at si voluntas adsit domini expressa, præsumpta, debita, vel licita, retineri alienum absque salutis spiritualis periculo potest, in hac verò specie dominus iuxta rectæ rationis iudicium debet velle, quod cum tam graui damno, quale est mortis periculum, aut famæ dispendium: res propria sibi non restituatur, ex quibus consequitur, non esse in hoc casu necessariam rei alienæ restitutionem præcisè ad salutem animæ: cùm mulier adultera non teneatur de necessitate salutis reuelare proprium crimen, & ideò cum regul. qui scandalizauerit, intelligenda sit de veritate, vitæ, iustitiæ & doctrinæ, quoties veritas est ad salutem necessaria, non est inconueniens, veritatem hanc ab adultera ob effugiendam necem propriam, & vitādamvitandam infamiam, ac mariti scandalum, relinqui & omitti. Tandem ad formalem responsionem obiectionis negandum est, non esse necessarium ad salutem, nec pertinere ad veritatem vitæ, aut iustitiæ, aut doctrinæ: de quibus iuris regula tractat, quòd adultera proprium crimen reuelet cum periculo mortis vel infamię, etiam si reuelatio vtilis futura sit ad illati damni reparationem. ad hæc facit text. in cap. ne quis arbitretur. vers. illud. 22. q. 2. vbi propter vitandum scandalum non est alicui propria res restituenda, nempe gladius: si illum habẽshabens suspicetur dominum cum eo peccaturum, aut malum commissurum. textus ad idem in l. bona fides. ff. deposit. nec ex hoc iuris naturalis præcepto iniuria fit, cùm id ad specialem istum actum minimè possit applicari, vt constat rectæ rationis examinatione: quod & nos probauimus 2. parte Epitomes de sponsalib. cap. 6. §. 9. num. 2.
Sed & secundo loco aduersus decisionem tex. in d. c. officij. opponitur. Fama etenim & si sit res quædam admodum preciosa, maximumq́;maximumque omnium bonorum exteriorum. c. deteriores. 6. quæstione 1. Aristot. lib. 4. Ethicor. cap. 3. verè tamen inter res exteriores connumeratur, & temporalis quædam res censetur, & ideò licet maximæ æstimationis sit, pecunia tamen potest compensari & æstimari, sicuti ipse adnotaui lib. 1. Variar. resolut. cap. 2. numero 8. ergo poterit contingere maius damnum dari mariti hæredibus ex occulto adulterio, quàm ipsi adulteræ ex eiusdem criminis reuelatione.
Consequens hoc probatur, quia si cōstituamusconstituamus adulteram extra periculum mortis cum solius famæ iactura, quæ non ita grauis sit, inspecta fœminæ qualitate: ac demum sit ex aduerso patrimonium mariti amplissimum, satis apparet maiorem esse hæredum mariti iacturam, quàm ipsius fœminæ, quæ adulterium commisit, quo ad famæ læsionem. Nam licet aurum sit preciosius argento, potest sanè argentum esse tantæ quantitatis, aurumq́;aurumque minoris multo, vt maioris valoris sit argentum quàm aurum.
Tertio: Adultera, eam enim iterum constituamus à periculo mortis liberam, & immunem, propter crimen adulterij, culpa eius non est digna fama illa quam habet, dum occultum est adulterium. digna siquidem est pœna saltem infamiæ ob adulterium, iuxta notata in l. 1. ff. de his qui notantur infamia. igitur tenebitur adulterium prodere, præsertim ad vitandam proximi læsionem in patrimonio, etiam si eidem detrimentum famæ immineat ex reuelatione, cùm iustè mereatur famam amittere, quæ tantum crimen commiserit, sicuti qui proximum infamia affecit, tenetur insontem ab hac ignominia, retractatione liberare, etiam cum periculo propriæ infamiæ, sicut & tenetur quis innocentem eius culpa, in vitæ discrimen adductum à periculo vitæ eximere, etiam cum propriæ vitæ dispendio. Huic tamen obiectioni satis respondetur, si illud adnotemus, neminem teneri se ipsum prodere, & infamare, etiam si crimen commiserit: textus in cap. si quis aliquando. §. non tibi dico, de pœnit. dist. 1. Thomas 2. 2. q. 69. artic. 2. Quòd si sit aliquis debitor alterius, quem insontem & innocentem falso testimonio infamauit, tenebitur etiam cum periculo similis infamiæ, idem damnum illatum restituere: non tamen cum maiori damno, & periculo. oportet igitur examinare, an debitoris & creditoris ęqualis sit famæ iactura, & tunc tenebitur debitor ad famæ restitutionem. Sed si maior sit debitoris detrimentum, tunc omittenda est famæ restitutio, ne fiat cum maiori damno debitoris, qui in maiori, & extrema honoris, & famæ necessitate est constitutus. Nam licet teneatur quis famam restituere alteri æquè indigenti, etiam cum æqualis boni iactura, non tamen tenebitur famam alteri restituere cum maiori restituentis læsione, quàm sit commodum eius, cui est facienda restitutio: aut saltem, cùm is non patitur ex dilata vel omissa restitutione damnum ita graue, sicuti alter | pateretur, vel ratione necessitatis extremæ, vel ex eo quòd alter passurus sit ex restitutione damnum famæ, & honoris: dominus verò, cui est facienda restitutio, ex eius omissione tantùm patiatur læsionem in diuitijs. esset etenim inordinata domini voluntas, & ideò minimè obseruanda, si restitui sibi velit pecuniam, aut patrimonium cum graui debitoris iactura in rebus, quæ maximæ æstimationis censentur, qualis est fama. quamobrem non omninò vrget Romani Pontificis responsum, quod vltimo loco adducebam. plura tamen, quæ hac in quæstione poterant examinari, omittens, aliquot adnotabo ad suprascriptæ decisionis faciliorem interpretationem.
Primùm quidem Theologi & Canonistæ in hoc conuenire mihi videntur, quòd adultera habens patrimonium, ex quo valeat commodè legitimis mariti hæredibus illatum damnum resarcire, tenetur id omninò facere: cùm ea restitutio satis fieri possit absq;absque iactura famæ, vel honoris ipsius adulteræ. qua ratione ad eius salutem spiritualem debet mulier adultera curam huius satisfactionis habere, secundum Abb. & alios in d. cap. officij. & Syluest. in verb. adulterium. quæst. 1.
Secundò illud est obseruandum, quòd si adultera non possit probare proprium adulterium, & sciat nihil pro futuram, & inutilem fore eius reuelationem, nec possit damnum patrimonio, & rebus proprijs resarcire, minimè tenebitur crimen detegere. Nam præterquam quòd esset hæc temeraria reuelatio & famæ prodiga dissipatio, nequaquàm obligatur adultera facere id, quod nihil ad damni illati reparationem conducit. atque ita in hac sententia persistunt omnes, qui quæstionem hanc tractauere. Sed quæritur oportunè an teneatur adultera filio spurio secretè adulterium detegere? sanè quibusdam visum est, eam ad hoc non teneri, quia nec filius matri hoc asseueranti credere tenetur. iuxta gl. in d. c. officij. & in l. si posthumus. §. vltim. ff. de lib. & posth. etiam si sciat matrem adulterium commisisse, quod omnes fatentur. in c. per tuas. de probat. & in l. filium. ff. de his qui sunt fui. cùm non sequatur necessariò filium esse conceptum ex adulterio, eo quòd mater fuerit adultera, text. elegans in l. miles. §. defun. ff. de adult. quo fit, vt mater adultera minimè teneatur nec filio reuelare secretò adulteriũadulterium, nisi viderit eam reuelationem vtilem certò futuram ad damni satisfactionem, nec inde timeat famæ dispendium. Etenim quod probare conantur Paluda. in 4. senten. disti. 27. quæstion. 2. artic. 1. & Adria. in materia de restitutione, Fol. 7. existimantes, matrem adulteram teneri occultè filio spurio crimen adulterij detegere, etiam si certò sciat, filium minimè illi crediturum, falsum est, & à rectitudine iustitiæ alienum: & ideò improbatum à viro doctissimo Alfonso de Castro lib. 2. de potesta. legis pœnal. capitu. 11. Fortassis tamen Paludani sententia posset admitti in hunc sanè sensum, quòd mater adultera in mortis discrimine constituta, dum ipsa instat mors, præstito iuramento, & adductis rationibus, quæ possint filium persuadere, idem filio secretè denunciet, ipsum ex adulterio conceptum fuisse. poterit enim contingere, vt filius matri rem ita asseueranti, credat, abstineatq́ue mariti hæreditate. Fateor equidem adhuc & in hoc casu dubiam esse Palud. opinionem. cùm & si possit ita accidere, vt filius matri credat, tamen credere non tenebitur: idcircò mater cogenda non est, crimen proprium in hoc ancipiti remedio cuiquam prodere, præsertim quòd Paluda. & Adrianus eorum sententiam veram esse censent, etiamsi mater certò sciat, filium eidem non crediturum, quod non video posse iusta ratione defendi.
Tertium constat omnium sententia, mulierem adulteram, quæ adulterium detegere potest absq;absque mortis & infamiæ periculo teneri id reuelare: modò vel probare possit filium spurium esse, vel sciat eius reuelationem futuram vtilem ad illati damni restitutionem, quod minimè controuersum est.
Quartum hac in disceptatione negocium facessit: cùm adultera non potest crimen prodere absque pericu lo mortis, vel infamiæ, & certò scit, criminis reuelationem futuram vtilem, vel probare potest filium spurium esse: an teneatur hoc ipsum detegere? & sanè Adria. d. tract. de restitutione in hanc iuit sententiam, vt censeat, adulteram teneri ad huius criminis reuelationem. idem Adria. quodlibet. primo articulo tertio, ad 2. respōditrespondit, posse adulteram differre ad aliquod tempus huius criminis proditionem: non tamen perpetuò eam omittere. cui obstat profectò text. in dicto capitulo, officij, qui difficilem habet alioqui interpretationem. Et ideò verius est, & his quæ modò dicta fuere, magis consonum, in hac proposita specie, adulteram non teneri nec cum periculo mortis, nec cum discrimine famæ se ipsam prodere, etiamsi certò sciat futuram vtilem eius criminis proditionem ad reparationem damni illati: nec filius spurius iniquè patrimonium mariti habet. quam conclusionem veram esse censent Innoc. Panor. & Doct. in dicto capitulo officij. per eum text. Scot. in 4. sent. d. 15. q. 2. Caiet. in 2. 2. q. 62. art. 6. super responsione ad 2. idem in opere 16. quæstionum. quæst. 14. Ioann. à Medina de restit. quæst. 3. in 4. causa. & Alfonsus à Castro lib. 2. de potesta. legis pœnal. c. 11. Sylu. in verb. adulterũadulterum. q. 1. quorum opinio præter auctoritatẽauctoritatem Romani Pontificis in d. c. officij. probatur rationibus, quas paulò antè explicuimus. Ex quibus dubia sunt, & falsa vidẽturvidentur ea, quæ hac in re Adr. & Maior. scripsere. primum | etenim censet Adrian. in quodlibet. 1. art. 3. ad secundum, adulteram teneri ad huius criminis reuelationem aliquo tempore: licèt eam possit quandoq;quandoque non perpetuò differre. Nam si adultera propter periculum mortis, & infamiæ, immunis est ab hac criminis proditione: nulli dubium esse potest, quin ipsa tuta sit à peccato, & libera, dum hæc ipsa pericula immineant, instent, & appareant. Sic quod idem Adria. adnotauit asseuerans, non excusari adulteram à reuelatione, si periculum mortis instet ex malitia cognatorum ipsius mariti, qui eum fortè minimè iracundum ad vxoris occisionem commouebunt. eadẽeadem ratione corruit, quia parum refert, periculum adulteræ immineat vel ex ira mariti, vel ex eius consanguineorum malitia, & persuasionibus: cùm semper adsit periculum mortis, & sic ipsa causa, quæ adulteram à reuelatione excusat. deinde nec Ioan. Maior in 4. dist. 15. q. 17. & in 3. distin. 37. quæst. 34. quæstionis huius veritatem attigit, dum existimauit, adulteram viduāviduam iam, vel liberam, à periculo mortis, teneri adulterium detegere, etiam cum famæ grauissima iactura: siquidem licet maius sit vitæ, quàm famæ dispendium, attamen frequentissimo omnium consensu receptum est, satis sufficiens esse periculum, aut discrimen famæ ad hoc, quòd adultera interim excusetur à proprij delicti reuelatione.
Sed si ad amussim examinetur secunda obiectio, quam ad textum in dicto cap. officij. excogitauimus: poterit, ni fallor, semoto vitæ periculo constitui species quędam, in qua adultera teneatur crimen detegere, etiam cum famæ iactura, si sciat vtilem futuram hanc reuelationem, & ei creditum iri: nempè cùm tantum, ac tam ingens est patrimonium mariti, quod à legitimo successore iniquè aufertur adulterio vxoris, & spurio filio traditur, vt rectitudine pensata, arbitrio discretissimi viri, maius sit eius quàm famæ ipsius adulteræ dispendium, quod maturè, & diligenter est cogitandum. idem scribit Dominicus Soto, lib. 4. de iust. & iur. q. 7. artic. 2. ipse tamen etiam in mortis periculo hoc arbitrium admittendum censet. eum legito.
Nec mihi placet cautela, qua vsam fuisse viduam quandam refert Andr. Alciat. lib. 3. de præsumpt. 37. præsump. & idem libr. 9. Parerg. cap. 12. Ea equidem vidua cùm plures liberos haberet, quorum vnus esset adulterio conceptus, eis accersitis ad mortem veniens dixit: Filij mei, vnus vestrûm est natus ex adulterio, & ideò bona mei mariti detinet indebitè: ego verò priusquam ex hac vita migrem, ne moriar in hoc peccato, eum vobis nuncupare intendo: nisi vos inuicem remiseritis omne ius, quod habet alter aduersus alterum: tunc filij, cùm quilibet de se ipso dubitaret, mutuo seipsos ab eo onere absoluerunt, & liberarunt, iusq́ue inuicem sibi remiserunt. Nam licet eiusdem cautelæ obiter meminerit Ioan. Maior. d. q. 17. tamen per eam minimè tollitur damnum illatum ex adulterio: nec fit liberatio sufficiens, siquidem mutua hæc absolutio spontanea non est, sed coacta, is etenim filius, qui legitimus est, nullum ex ea commodum habet, sed adhuc damnum patitur, nec id remisisset, si certò sciret, alterum fratrem adultero conceptum fuisse. imò coactus metu, ne forsan ipse à matre spurius manifestaretur, eidem liberationi consensit, qui consensus sufficiens non est.
Quæritur præterea,
7
cuius expensis fieri debeat restitutio, quoties creditor, cui est facienda, longè abest à loco vbi debitor habitat, & domicilium habet? Et glo. in c. cùm tu. de vsucap. expressim tenet, restitutionem faciendam esse expensis creditoris absentis, quo in loco Panormit. Anan. Rauenna, & Doctor. communiter hoc verum esse opinantur, quando creditor abest à loco, vbi damnum illatum fuit, vel quo debitor iniquè rẽrem ab eo extorsit: cùm ipse debitor non mutauerit domicilium: tunc etenim expensis creditoris est restitutio facienda. Quòd si debitor ipse à loco, vbi rem extorsit, vel damnum dedit, ibidem manente creditore, discesserit, tenebitur is proprijs expensis restitutionem ipsam ad exequutionem deducere, argumento l. cùm res. ff. de legat. 1. quæ in solutione legati hoc sanè modo distinguit. Et tamen quoties restitutio expensis creditoris absentis fieri debet, omitti profectò poterit, aut suspendi, ac differri: si plus, vel tantundem expendendum est in restitutione ipsa facienda, quantum res ipsa principalis iustè valet, & æstimari potest. glos. in d. cap. cùm tu. quam Doctores inibi communiter probant, & Syluest. in verb. restitutio. 4. §. vlt. cęterùm hæc distinctio locum obtinet in eo, qui iustè, & voluntate domini debitor est: & ideò qui iniquè habet rem alienam, & ratione acceptionis iniustæ ad restitutionem tenetur, subiturus est expensarum onus, & omne damnum, quòd ex ea restitutione processerit: cùm absque vlla distinctione obligetur dominum possessorem facere rei propriæ: idcircò parum refert, quòd creditor post furtum, vsuram, aliámue iniquam acceptionem, à loco, vbi damnum illatum est, discesserit: secundum Caieta. in 2. 2. quæstione 62. articul. 5. sed prætermittendum non est ad huius opinionis examen, quòd perfecta restitutionis ex equutio in hoc tendit, vt creditori nullũnullum damnũdamnum sequatur ex iniqua occupatione alterius, hoc etenim verè est restituere. Nec tamen eidem debetur lucrum aliquod, sicuti manifestissimi iuris est. qua ratione si creditor nullas facturus esset expensas in exportandis rebus quibus expoliatus fuerit, vel quia absque vllis expensis eas secum tulisset, vel ante | discessum, nisi damnum ei illatum per iniuriam foret, eas venditurus esset: tunc quidem debitor tenebitur ad expensas, quæcunque illi necessariæ sint ad restitutionem: at vbi creditor ipse in exportandis rebus, etiamsi eis priuatus non fuisset, expensas facturus nihilominus esset: ad has certè tenebitur ipse creditor, non ad maiores: quod Ioan. à Medina explicat in tractatu de restitution. folio septimo. & sequentibus. Hinc fit, quòd ipse debitor tenebitur certiorem facere creditorem huius sibi debitæ restitutionis, vt ipse creditor certus de ea respondeat, quid velit agendum esse de rebus, quæ sunt restituendæ. atque ita sunt intelligenda, quæ diuus Thomas scripsit in dicto articulo 5.
Illud verò adnotandum est, quòd quidam opinantur,
8
debitorem posse omittere, ac differre æris alieni solutionem, si creditor sit excommunicatus. idq́ue probare conantur ex c. intelleximus. de iudi. vbi constat, excommunicatum non esse admittendum ad agendum in iudicio. item ex c. nos sanctorum. & c. iuratos. 16. quæst. 5. & c. vltim. de hæret. quibus auctoritatibus hanc sententiam veram esse opinantur, Abb. & Fel. in cap. inter alia. de senten. excomm. Abb. in c. veritatis. de dolo & contum. colum. 12. Decius in dict. c. intelleximus. ad finem Probus in cap. cùm quis. 1. colum. de sentent. excom. in 6. Adrian. in 4. sent. q. 3. de clauibus. Nos tamen contrariam opinionem absque vllo dubio tenendam esse censemus, existimantes, minimè excusari debitorem à restitutione, ex eo, quòd creditor sit excommunicatus: ea etenim communio, quæ leuis est, & contingere potest in solutione æris alieni, nequaquam est prohibita. quemadmodum deducitur ex d. c. inter alia. c. quoniam multos. 11. q. 3. atque ita huius opinionis auctores habeo glo. Archid. & Doct. c. penult. 15. q. 6. Innocen. in dicto cap. veritatis. Ioan. Maior. in 4. senten. distinct. 18. q. 4. Syluest. in verbo, excommunicatio. 5. quæst. 12. Francus in capit. primo. de except. in 6. & Ioan. à Medina in tracta. de restitutione. quæst. 3. causa. 9. quibus non oberit text. in dicto capitul. intelleximus. quia loquitur in iudiciali exactione. textus autem in dicto capitul. iuratos. & in dicto capitul. vlti. de hæret. tractauere tantùm de iuramento fidelitatis: à quo ecclesia absoluit subditos, propterea, quòd eorum princeps sit excommunicatus: vnde non erit idem dicendum in debito æris alieni, cuius solutio facillimè creditori fieri potest abque vlla censuræ ecclesiasticæ læsione. idq́ue maximè admittendum est, quandoquidem vsu forensi apud seculares iudices minimè receptum sit, quod in d. c. intelleximus. fuit statutum. vt nos obiter attigimus libro 1. variarum resolutionum capite 18. numero. 5.
Loading...