Secundò probatur eadem conclusio in l. 1. C. de summa Trini. l. omnibus. ff. ad Treb. l. vltim. C. de ædif. priua. quibus in locis quoties mẽtio fit Imperatoriæ & Romanę iurisdictionis, relatio dirigitur & tendit in eos, qui sub Romano Imperio sunt. Quasi expressim inibi concessum sit, esse in orbe innumeras nationes, quæ liberæ sint à Romanorũ & Cæsarum Imperio, & iurisdictione, protectionéue.