Secundò adducitur ex lege diuina locus capit. 2. Lucæ, Exijt, inquit, edictum à Cæsare Augusto, vt describeretur vniuersus orbis: à quo conantur colligere partis contrariæ defensores, Cæsarem Augustum lege diuina habuisse principatum in vniuersum orbem, sed quantum valeat isthæc collectio, ipsi viderint. Ego verò non arbitror inibi probari eorum sententiam, quia Euangelista historiam refert verissimam quidem, & quod eo anno contigit, enarrauit: non tamen refert dominum Redemptorem humani generis Iesum Christum edictum illud auctoritate diuina stabilisse. Præsertim, quòd etsi edictum illud diuina auctoritate probaretur, non exijt in vniuersum orbem, quemadmodum falsò argumentantur quidam, sed in vniuersum orbem Romanum, & in eam orbis partem, quæ Romano Imperio suberat: siquidem certissimum est, edictum illud in Persas, Parthos, & Indos minimè exisse, cùm hi tunc dictionis Romanæ non forent. Eadem ratione interpretatio cōstat ad legem, deprecatio. ff. ad l. Rhodi. de iact. l. bene à Zenone. C. de quadri. præscript. & ad alias mille Iurisconsultorum, & Legumlatorum auctoritates, si quæ sunt, quibus palàm scriptum sit, Imperatorem dominum mundi esse. Nam id intelligendum est, quo ad eam mundi partem, quę Romano Imperio suberat. Neque enim diuus Antonius, cuius epistola à Iurisconsulto refertur in d. l. deprecatio. cùm asseruit & professus est se esse mundi dominum, de vniuerso orbe intellexit: quatenus is Indos, Parthos, & Persas, Tartaros, aliasq́ue tunc incognitas ad Occidentem, & Meridiem gentes, & prouincias continebat. mera quidem insania est hunc sensum Imperatoris responso aptare, qui ab eo omninò alienus est: sed de ea parte mundi intellexit, quæ eius Imperio subdita erat. sic & orbis Romanus apud Marcellinum libr. 16. & Spartianum, ac Lampridium dicitur ea mundi pars, quæ ad Romanam ditionem pertinet: atque ita probari, & legendum fore apud Iurisconsultum in l. in orbe Romano. ff. de stat. homi. contendit Andr. Alciat. libr. secundo, dispunctio. cap. vigesimoprimo. Nam & Aegesippus li. 2. de excidio Hierosolymitano. c. 12. de Christiana lege inquit: Nec vlla natio Romani orbis remanserit, quæ cultus eius expers relinqueretur. idem c. 9. dixerat, cùm orbem iam Romanum Iesu discipuli repleuerint: qui ibidem scribit orbem terrarum, orbem Romanum appellari, quia ferè omnes gentes Romanis suberant. Sic & illud Danielis cap. 2. ad Nabucdonosor, Tu rex regũ es, & Deus cœli regnum, & fortitudinem, & imperium, & gloriam dedit tibi: & omnia in quibus habitant filij hominum, & bestiæ agri, volucres quoque cœli, dedit in manu tua, & sub ditione tua vniuersa constituit: non sunt referenda ad vniuersi orbis principatum, nec imperium, sed ad reges, principes, & prouincias, quæ Chaldæorum imperio parebant. Nam reliquæ mundi gentes, & prouinciæ minimè suberant Imperio Nabuchodonosor, secundum Nicol. Lyrani & doctissimorum, ac catholicorũ virorum interpretationem.