Quid tamen erit agendum, cùm is, qui ob extremam necessitatem rem alienam accepit, † pinguiorem nactus fuerit fortunam, an ad restitutionem teneatur? & gloss. communiter inibi recepta in hac regul. peccatum. argum. textus, & eorum, quæ adnotantur ibi in capi. Odoardus. de solut. probare videtur, hunc teneri ad restitutionem rei alienę, quam acceperit ad subleuandam extremam necessitatem. quin & in hac specie hanc opinionem tenuerunt Doctores in dicto capit. si quis propter. Ioan. Lup. in Rubr. de donatione. §. 65. numer. 47. Adrian. in quarto. in tracta. de restitutione. capit. quia dictum est de aliquo. Almain. in 4. sentent. distinct. 15. quæstio. 2. Ioan. Medi. de restitu. quæstio. 3. in princip. quibus adstipulatur secundum aliā interpretationem textus in dicto capit. si quis propter. vt ex eo cogatur quis ieiunare, & pœnitẽtiam agere, quòd rem alienam acceptam ob extremam necessitatẽ, accipiens feliciorem nactus fortunam, nō restituerit. hoc idem ratione ꝓbatur. is etenim, qui extrema laborat necessitate non habet maius ad rem alienam ius, quàm quod dominus in eum transferre tenetur: dominus autem non tenetur inopi rem propriam donare ad subleuandam inopiam: sed satis erit, quòd inopi eam det, & tradat titulo, & causa mutui, ea protestatione, vt & inops bona, & patrimonium postea nactus, teneatur mutuatam pecuniam soluere, secundum Adrian. quodlib. 1. articul. 2. columna 3. tametsi contrarium probare conetur Ioannes à Medina in tract. de elecmosyna. capit. an extremè indigenti sit necessariò facienda eleemosyna donando. Igitur & in hoc casu rem acceptam ob extremam necessitatem tenebitur quis feliciorem adsequutus fortunam restituere. Quod verò diximus, quẽquam non teneri ad donandum liberè aliquid existenti in extrema necessitate, patet. Quia non tenetur ad aliud, quàm ad subueniendum pauperi, & subleuandam eius necessitatem: quæ quidem tollitur per dationem mutui, modò ea datio verisimili coniectura nequaquam tendat in pauperis oppressionem. Sic edicto Regis sancitum est, quòd pauperes litigantes nihil teneantur soluere, nec vllum stipendium reddere Tabellionibus, alijsq́ue tribunalium ministris: modò iuramento pręstito promittant ea stipendia se soluturos, cùm ad pinguiorem deuenerint fortunam. atque ita opinionem istam veram esse censeo, modò absit fraus & oppressio pauperum. Tametsi Scotus, Ricardus, & alij in quarto sententiarum. distinctio. 15. contrarium teneant. & eos sequutus post Angel. Syluest. in summa. in verb. furtum. quęst. 5. asseuerans eorum sententiam cōmunem esse: & probari ex eo, quòd tempore necessitatis extremæ res omnes communes sint, & vt propriæ ab inope patienti extremam necessitatem possint accipi, & accipientis efficiantur. quæ quidem ratio infirma est, & minus conueniens, quàm par erat huius opinionis necessarię probationi. siquidem tempore extremę necessitatis omnia sunt communia, iuxta recti moderaminis rationem, scilicet ad subleuandam necessitatem: quę tollitur & subleuatur, etiamsi bona aliena accipiantur eo titulo & causa, vt postmodùm prospera fauente fortuna domino restituantur: ita etenim satisfit pręcepto dandi eleemosynam, & eius fini: nec necessaria est ad huius pręcepti obseruationem, datio omninò liberalis, modò ita fiat, vt verè pauperi nullum afferat dispendium. Non me latet, Scoti, & aliorum opinionem satis piam esse, & à plerisque viris doctissimis probatam fuisse: sed & prior sententia rationibus atque auctoritatibus etiam probari poterit.