Primùm quidem opinor hoc esse contrarium eleganti Iurisconsulti responso in d. §. sed quod meretrici. vbi probatur, meretricem licitè recipere, quod datum ei fuerit ob fornicationẽ: nō alia profectò ratione, quàm quòd detur in precium, & mercedem coitus venerei. Alioqui, si Iurisconsultus donationis causam in hac datione considerasset, nequaquam distinxisset datum meretrici ab his, quæ alijs ob turpem causam dari solent: cùm in his donationis liberæ titulus receptionem faceret licitam ex propria natura: tametsi causa, quæ ad donandum induxerit, fuerit turpis. Non enim ex hoc ipsa donatio libera in vniuersum à lege reprobata censetur, sicuti & ipse Ioannes à Medina fatetur, posse datum propter homicidiũ, lenocinium, vel aliud turpe crimen, aut propter iniquam iudicis sententiam retineri licitè ob donationis causam. Præterea cùm hæ dationes ob causam fiant, non potest dici eas donationes esse. quod probatur in l. 1. ff. de donatio. & in l. vltim. ff. de condict. caus. dat.