Oportet tamen, [art. 4] vt ludo quaesita in animae iudicio non sint restituenda, nullam in eo ludo fraudem fieri, cum alioqui, si quid fraude fiat, & inde lucrum euenerit, id omnino restituendum sit, absque iudicis condemnatione, in conscientiae foro, quod fatentur Thomas, & omnes, qui principalem hac de re conclusionem admiserunt. dolus enim & fraus nemini patrocinari debent. Sed & illud adnotandum est, fraudem non fieri in ludo, cum quis cautelis, que iuxta ludi leges licite sint, vtatur, vt id faciat, quod natura ludi permittit, qua ratione, quoties fuerit controuersum, an fraus in ludo contigerit, obseruandae sunt leges ludi, vt si quid aduersus eas arbitrio & iudicio peritorum actum fuerit, id fraude actum fuisse iudicetur: & ideo tunc restitutio acquisitorum erit necessaria. Quod, si leges ludi non violentur, que tacito consensu ludentium receptae sunt, vtcunque eorum alter dolo & cautelis vtatur: nihil id pertinet ad obligationem restituendi pecuniam lucro acquisitam, cum is dolus bonus sit. l. 1. ff. de dolo. Nam licitum est legibus ludi vti. gloss. in l. in exequutione. §. vlt. & ibi Docto. ff. de verb. obliga. glo. in l. si rem. §. vlt. ff. de praescript. verb. alia in l. si ex plagis. §. fin. ff. ad l. Aquil. glo. & ibi Decius in l. Iure Ciuili. ff. de regu. iur. tradit Iaso. in d. l. in exequutione. §. vlt. Sic denique sunt interpretanda conclusionis verba, quae fraudem & dolum excludunt, poteritque quispiam ex his plura dubia definire, & quaestiones dissoluere, hoc in tractatu frequentissime contingentes.