Postremò ex hac disputatione apparet, non esse iustam, nec congruam rationem opinionis eius, qua quibusdam placuit, vectigal, tributum, aut decimam rei venditæ æstimationis & precij partem non esse necessariò in animæ iudicio regi soluenda, nec teneri hæc iura fraudantem ad restitutionem, quòd leges regiæ non soluentibus hæc regalia iura, pœnas à iudicibus exigendas imponant. constat etenim fragilem omninò esse hanc rationem, minimeq́ue veram efficere hanc tam audacem, & proteruam conclusionem.