His denique constitutis Angel. in summa, in verb. pędagium. quæst. 6. opinatur in conscientiæ iudicio non esse condemnandum ad restitutionem eum, qui hęc iura & tributa Principi aut Publicanis non reddiderit, quoties lex quæ ea indixit, & si iusta sit, pœnam tamen temporalem non reddenti ob hanc causam imponit. Huius sententiæ ea est ratio, quòd vel hîc agimus de pœna legis, & hęc non debetur in conscientię iudicio. gloss. in capitul. tua fraternitas. 12. quæstione secunda, vel de seipsa principali, & præcipua legis vi & obligatione ad soluendum hoc tributum, & hæc non obligat quenquam ad mortalem culpam, quoties lex ipsa humana pœnam addit præcepto legis itidem humanę, quasi satis censeat legislator transgressorem humanæ legis pœna temporali puniri, nec eum velit ad mortalem culpā obligare, Hanc etenim sententiam, † quòd humana lex aliquid præcipiens, & pœnam addens temporalem, non obliget transgressorem ad mortalem culpam, cùm satis sit, transgressorem ipsum se obtulisse periculo pœnæ, tenent, & veram esse existimant Matthæ. Matthesil. notab. 78. Cępola consilio. ciuili. 13. columna secunda. Decius parum sibi constans in capit. nam concupiscentiam. 2. lectione. de constitut. & Ludouic. Gomez. in cap. 2. nu. 60. de constit. libr. 6. Quorum opinio à plerisque probatur auctoritate Hostiens. & Ioan. Andr. in cap. relatum. de Cleric. non resid. qui idem tenent. & eos sequuntur Ias. in l. secunda. numero 143. C. de iure emphy. idem in §. item, si quis postulante. numero 78. Institut. de actionibus.