Ex §. sequenti. SVMMARIVM. -  1 Fur, seu violentus rei alienæ occupator, tenetur in animæ iudicio restituere rem, etiam sica perierit absque eius culpa: modò non foret eodem pacto apud dominum peritura. -  2 Fur an teneatur rem extinctam iam restituere eius æstimationis, cuius maximè fuerit à die commissi criminis. -  3 Fur, & iniquus rei alienæ inuasor, an possint in animæ iudicio retinere expensas vtiles, & meliorationes deducere. -  4 Fur, & iniustus possessor, qualiter in iudicio conscientiæ teneantur ad restitutionem fructuum perceptorum: & eorum, qui potuere percipi? §. SEXTVS. DVodecimo libet ab eadem regula adnotare iure naturali, & diuino neminem teneri ex acceptione rei alienæ iniuriosa, vel ratione illati damni ad aliud quàm illati damni reparationem, & eius, quod alterius verè intersit, restitutionem. Hoc etenim dictat ratio, quæ inducit obligationem restituendi: sicuti in principio huius relectionis ostendimus, vnde plura in huius regulæ tractatu dubia definiri poterunt. Primò hinc constabit vera resolutio ad eam dubitationem, qua controuertitur, an fur, raptor, & violentus rei alienę possessor, teneatur ad restitutionem, postquàm res ablata, absque eius culpa perierit? Nam glos. hic Diuus Thomas 2. 2. q. 62. art. 6. Syluest. in verb. furtum. §. 16. & cæteri huius regulæ interpretationem examinantes, passim asseuerant, iniquum rei alienæ occupatorem teneri omninò ad restitutionem rei per iniuriam ablatæ, quo ad æstimationem, etiam post eius interitum absque culpa occupantis contingentem. idem ipse censeo verum esse. Etenim & ad forum conscientiæ præter suprascriptam rationem poterunt induci ea, quæ apud iudicẽ exteriorem sufficiunt ad huius æstimationis condemnationem: siquidem cùm hic occupator alienæ rei ob crimen, & malam fidem, quam ab initio habuit, semper est in mora. l. in re furtiua. de condict. furt. lege vltima. C. eo. titul. & alibi passim. moroso autem semper imputatur rei interitus, etiā absque eius culpa contingens. l. nemo. §. vltimo. & l. si seruum. ff. de verbo. obligat. lege 1. §. rectissimè. & l. merito. ff. de vi & vi armat. & in l. vltima. ff. de cond. fur. cuius meminit Bal in Rubr. de re iud. in prin. idem probatur in l. prima. C. quod met. caus. & in l. cum res. §. vltim. ff. de legatis primo. Atque ita in hac specie mihi placet Iuris ciuilis responsio, vt & ea in animæ iudicio seruanda sit, ea ratione, quòd fur per iniquam acceptionem alterum in illius re peremptæ æstimatione læserit: quæ quidem res etsi perierit penes furem, absque eius culpa, fortassis nō ita penes dominũ perisset: cùm eam ante interitum alienare potuisset, vel alijs remedijs ab interitu liberare. Sed huius quęstionis controuersia maior tendit in eum casum, quo certum est, dominum rei furto ablatæ, eam ante interitum non fuisse alienaturum, & eodem modo apud ipsum rem illam perituram, sicut & apud furem perijt, an in iudicio animæ teneatur fur ad æstimationem? Anchar. hîc quint. oppositione, respondet, furem in hac specie teneri ad æstimationem in conscientiæ iudicio. tandem Ancharanus eandem distinctionem admittendam esse censet in iudicio animæ, quæ & apud iudicem exteriorem seruanda foret. Nam in foro exteriori receptum est frequenti omnium consensu, occupantem rem alienam mala fide per crimen, & delictum, teneri omninò ad eius restitutionem, & æstimationem re perempta apud ipsum: eodem penitus modo, quo & apud dominum foret peritura. glo. in dict. §. rectissimè. Bartol. communiter receptus post gloss. ibi in l. quòd te mihi. numero decimo. ff. si cert. petat. gloss. in l. item si verberatum. §. vltim. ff. de rei vendicat. glossa communiter approbata in dicta l. nemo. §. primo. in verb. homo. quam opinionem fatentur communem esse, Alexand. in dicta lege, cùm res. §. vltimo. ff. de legatis primo. & Iuniores in dict. lege, quòd te mihi. atque Alexand. in dicta lege, nemo. §. 1. eandem sententiam, & in foro animæ dicit esse iustam Ioan. à Medina, de restitutione, quæstione sexta. Ego tamen contrariam veriorem esse opinor in animæ iudicio: quippe qui videam ratione naturali furem, raptorem, & denique rei alienæ occupatores teneri tantùm domino iniuriam passo restituere damnum, quod per acceptionem iniquam eis illatum fuerit. Hæc etenim est vera æqualitatis, & iustitiæ ratio, ne quis ex alterius iniuria damnum in proprijs rebus patiatur: quod Diuus Thomas docet secunda secundæ quæstione sexagesima secunda, & alij Theologi restitutionis obligationem à iure naturali deducentes, idem permittunt. quo fit, vt raptor, fur, vel violentus rei alienæ occupator, ad rei æstimationem minimè teneatur, post eius interitum, si eadem res eodem modo foret apud dominum peritura, nec eam ante interitum dominus esset venditurus. Nam & iure Ciuili apud iudicem exteriorem, non est omninò certa communis opinio: quemadmodum constat ex disputatione huius quæstionis tradita per Franciscum à Ripa in dict. lege, quòd te. numero vigesimo octauo. Imò re perempta penes iniustum eius occupatorem, quiq́ue eam iniuria, & scelere à domino habuit, eodem modo, quo penes dominum fuerit, peritura, restitutionis obligationem extingui etiam quo ad æstimationem, probat textus elegans in l. item si cum exceptione. §. sed & si quis. versicul. sed & si non culpa. ff. quod met. caus. cui non satis aptè hactenus responderunt communis sententiæ auctores. idem probat textus in lege, si plures. §. vltimo. ff. de depositio. quibus auctoritatibus aduersus communem sententiam tenuerunt Martinus ex antiquioribus & quidam alij, quos sequuntur Fulgosius, Iason, numero vigesimo octauo, Decius numero decimosexto, & Curtius Iunior, num. trigesimo tertio, in dicta l. quòd te mihi. Et profectò ex pluribus iuris locis, quæ pro communi sententia citantur, adducuntur etenim plures, nullum ego legi, à quo communis opinio vel apertè, vel per congruam argumentationem deduci valeat. idcircò licet obiter etiam in foro exteriori Martini sententiam admittens, opinor saltem in animæ iudicio eam esse veriorem: siquidem & si per humanas leges in hoc casu adhuc debitor teneretur ad restitutionem, id potiùs ad pœnam criminis, quàm ad damni illati compensationem pertineret. Pœna verò in conscientiæ iudicio minimè debetur, sed tantùm damni dati compensatio. fit igitur hanc partem nō tantùm æquiorem esse, quod Ioan. à Medina fatetur, sed & iustiorem. Secundò † eadem ratione constat vera interpretatio textus in lege, in re furtiua. digestis, de condicti. furt. si ex causa, inquit Vlpianus, furtiua res condicatur, cuius temporis æstimatio fiat, quæritur? Placet tamen id tempus spectandum, quo res vnquam plurimi fuit: maximè cùm deteriorem rem factam fur dando nō liberatur: semper enim moram fur facere videtur. Ex quibus verbis adnotauit Bartolus, quòd re perempta succedit obligatio, contra furem, ad æstimationem, quanti res plurimi fuerit, eo tempore, quo dominus ea caruit. Enimuerò iuxta leges iustitię commutatiuæ satis est, quòd res furto ablata domino restituatur, vel ea perempta, iusta eius æstimatio, quę iustissimā efficit damni dati compensationem. Nec ad hanc pertinet æstimatio, quanti ea res plurimi fuerit à die furti commissi, vbi dominus eo tempore, quo pluris valuerit, non foret eam venditurus, nec furis culpa valor ipsius rei fuerit diminutus. quod Syluester sensit in verbo, furtum, quæstione decimasexta. & esse hanc humaniorem sententiam asserit Ioannes à Medina dicta quæstione sexta, licet opinetur contrariam iustam esse. quòd si res à fure ablata esset apud dominum vendibilis ita quidem, vt eo die quo plurimi valuit ab eo venderetur, ea temporis huius æstimatio ad verum damnum pertinet, & ad eius satisfactionem. Tertiò infertur † qua ratione seruandæ sint in animæ iudicio leges humanæ, quæ de sumptibus ac meliorationibus à fure in re furto ablata factis, tractauere, an & Iurisconsultorum responsa sint, & in foro animæ admittenda? Ego quidem leges dantes furi, & cuicunque malæfidei possessori expensarum, & meliorationum retentionem, aut repetitionem: non ambigo esse in animæ iudicio exactè custodiendas, & secundum eas à sacerdote restitutionis materiam examinandam: atque ideò mente ab eo tenendam esse distinctionem, Bartolus in lege, in fundo. ff. de rei vendic. per textum. ibi. & in l. Domum. C. de rei vendicat. vbi Salycetus, optimus textus in lege, planè. ff. de petition. hæreditat. & in paragrapho, ex diuerso. Institut. de rerum diuisione. Regia l. quadragesimatertia, titul. vigesimooctauo, parte tertia. Sed quæ possunt in conscientiæ iudicio dubitationem, & scrupulum mouere, circa eas contingunt leges, aut interpretum responsiones, quæ furi, & malęfidei possessori expensarum, & meliorationum repetitionem, & retentionem negant. In quibus, cùm bonæfidei possessoribus hoc non negetur, vel est adsumenda ratio à præsumpta malæfidei possessoris donatione, vel à legali pœna ob malam fidem, & iniuriosam rei alienæ occupationem, statuta. vtroque verò casu in conscientiæ iudicio aliter est accipienda res ista: cùm in eo, nec locus sit præsumptionibus, nec legali pœnæ saltem ante iudicis condemnationem, sed tantùm in materia restitutionis agatur de damni illati reparatione, & de re aliena, vel iure non quæsita restituenda: quemadmodum superiùs adnotatum est, vnde erit quo ad animæ iudicium examinandus textus in lege, ex argento. ff. de condit. furt. Ex argento, inquit Paulus, surrepto pocula facta condici posse, Fulcinius ait. Ergo in condictione poculorum etiam cælaturæ æstimatio fit, quæ impensa furis facta est, quemadmodum si infans surreptus adoleuerit, æstimatio fit adolescentis: quamuis cura, & sumptibus eius furis creuerit. Hactenus Iurisconsultus: ex quo apparet etiā expensas necessarias non deducere furem ab æstimatione rei, quam furto habuit. Sed hoc quoad expensas necessarias, tantùm obtinet in alimentis, quæ seruo surrepto præstita fuerint. lege prima. C. de infant. exposit. notat Salycetus in dicta lege, domum, penultim. columna, probatur item furem, & malæfidei possessorem, nec per actionem, nec per retentionem posse consequi expensas vtiles in re aliena factas: ex quibus res ipsa meliorata fuerit, & maioris sit æstimationis: tametsi malæfidei possessor possit has expensas deducere, per deductionem ædificij, & materiæ, seruato illæso pristino rei statu, lege, domum. C. de rei vendic. vbi Salycetus, & communiter Doctores. notatur in lege, si area. ff. de condition. indeb. dicto §. ex diuerso. & in dicta lege, in fundo. Regia lege, quadragesima tertia, paulò antè citata. Imò in fure illud constat, quòd re perempta tenetur is in foro iudiciali reddere æstimationem eius, & iustum valorem: quo æstimari posset, ita vt erat meliorata expensis furis: textus in dicta lege, ex argento. Sic & ob malam fidem possessor expensas voluptatis, & ornatus causa factas, non quidem vtiles, nec poterit petere, nec retinere per deductionem materiæ, seruato etiam illæso pristino rei statu. gloss. frequentissimo omnium consensu probata in dicta lege, in fundo. textus & inibi Salycet. in dicta l. domum. dict. regia. l. quadragesimatertia. Hæc sanè omnia in iudicio animæ non ita vt in exteriori obtinere debent: quippe quæ minimè sint necessaria ad illati damni compensationem. Quamobrẽ in iudicio interiori, qui alienũ seruum surripuerit, in eiusq́ue alimentis aliquid impenderit, poterit eas impẽsas retinere, cùm de seruo restituendo tractauerit. has etenim dominus facturus esset omninò: & ideò æquissimè à malæfidei possessore retinentur, qui tamen & fructus serui restituere debet, si quos ab eo percepit, aut percipere potuisset: quod statim examinabimus. Sed tamen etiam si nullos fructus perceperit à seruo, poterit nihilominus retinere alimenta, quæ seruo præstitit. Eadem ratione malæ fidei possessor in animæ iudicio poterit retinere impensas vtiles, quas in re aliena fecerit, & ex quibus res ipsa melioris, maiorisq́ue sit effecta æstimationis, ipseq́ue dominus ex hoc sit locupletior. Nam in pœnam criminis, & malæfidei lex humana statuit, non posse has impensas repeti, nec retineri: pœna verò hæc licet in foro iudiciali obtineat, non ita in animæ iudicio procedit, quod in hac specie notat Ioannes à Medina dicta quæstione sexagesimasecunda, parte dum contendit, tantùm esse in restitutione, damni illati compensationem obseruandam. ergo poterit fur vtiles expensas in conscientiæ iudicio retinere: cùm ex eis res sit modò maioris ęstimationis. Præsertim quòd & has posse in foro iudiciali repeti, & retineri à malæfidei possessore. cẽsuit Martinus, cuius opinionem defendit Carolus Molinæus, in consuetudin. Parisiens. titulo primo. §. primo. glossa quinta, numero octuagesimoseptimo. Hinc apparet responsum Iurisconsulti in dicta lege, ex argento, in priori eius parte, non esse recipiendum in foro interiori: cùm id non pertineat ad veram iustitiam commutatiuam: & idcircò re perempta fur tenebitur ad eius æstimationem simplicem, non ad eam qua poterat æstimari in eo statu prout res erat expensis, & cura furis meliorata, nisi eo casu, quo verisimili coniectura eam meliorationem fecisset dominus, ni res foret ab eo oblata: etenim tunc tenebitur fur ad æstimationem meliorationum, deductis expensis, quas dominus in hoc fecisset: quia & in hac melioratione videtur per furtum dominus ipse læsus. Postremò & illud constat, furem, vel malæ fidei possessorem posse in iudicio animæ deducere, per subtractionem materiæ ab ædificio absque læsione ipsius rei, & eius pristini status expensas, quas in re ornatus, & voluptatis causa fecerit: cùm in hoc dominum rei minimè lædat, nec ei damnum inferat, Quartò ex suprà scriptis constat, quæ ratio sit habenda in restituendis fructibus rei furto ablatæ: siquidem de fructibus à bonæ fidei possessore perceptis hîc agendum non est. igitur quo ad fructus, quos malæ fidei possessor reddere tenetur, obseruandum est in iudicio conscientiæ, quòd damni dati per iniuriosam acceptionem rei alienæ reparatio fiat: quemadmodum iam adnotatũ est. Et profectò fructus percepti à malæ fidei possessore, restituendi sunt omninò, licet eos perceperit propter eius industriam, & solicitudinem, deducta huius solicitudinis iusta mercede, etiam si dominus fructus istos non percepisset, quod notat in foro exteriori Bart. in l. ratio. §. primo. ff. de action. empti. distinguens, an fructus veniant in restitutionem vt fructus, an vt interesse: priori casu scribit hos fructus venire, non sic in posteriori, secundum notata in l. videamus. §. si actionem. ff. de vsuris. vnde ipse in animæ iudicio ab hac sententia Bartol. infero, fructus istos, si ex eis malæ fidei possessor effectus sit locupletior, vel eos habeat modò extantes, debere restitui domino rei, non ratione illati damni, vel acceptionis iniquæ, sed quia domino debentur, eo quòd fuerint è re propria illius percepti, atque ita vt fructus extantes sunt domino rei restituendi, ex decisione Iurisconsulti in l. si me & Titium. ff. si certum petat. Quòd si fructus isti singulari industria possessoris percepti, iam fuerint consumpti, nec ex eis fuerit possessor malæ fidei factus locupletior, tunc cum ratione damni illati peti nō possint, nec vt interesse lucri cessantis: siquidem eos dominus non percepisset, opinor non teneri ad eorum restitutionem ipsum possessorem, etiam malæfidei. Sic & eadem ratione in animæ iudicio tenebitur fur, vel iniustus alienæ rei possessor ad fructus, etiam percipiendos: quos tamen vel attenta singulari eius industria, vel communi hominum cura, & diligentia dominus percepisset, nam & ita in foro exteriori ad hos fructus tenetur possessor malæ fidei. l. si nauis. ff. de rei vendicat. secundum Abb. in capitu. grauis, de restitut. spoliat. & ibi Doct. Alexand. & Iaso. in l. apud Iulianum. §. primo. ff. de legat. primo. quam opinionem fatetur esse communem Deci. in l. generaliter. ff. de regul. iuris. atque ita tenendum est, quidquid ipse Decius inibi ab hac opinione communiter recepta dissenserit, existimans, non esse attendendam singularem domini industriam, sed eam quæ omnibus conueniat. Sed cōmunis opinio ex Bart. colligitur in l. domum. C. de rei vendicatione. qua ratione in conscientiæ foro idem seruandum erit: cùm hæc restitutio pertineat ad dam ni dati satisfactionẽ, ex eo, quòd si res non fuisset iniuria, & furto occupata, eius verus dominus commodum hoc ab ea percepisset: quo quidem commodo fraudatur ob iniustam rei propriæ occupationem, nec in fructibus percipiendis etiā apud iudicem exteriorẽ attenditur singularis ipsius possessoris industria: quod notat Bartolus in dict. l. domum. & est communis opinio teste Deci. in dict. reg. generaliter. quidquid contrarium post alios adnotauerit Mathesilla. notab. 160. maximè Cynus in l. certum. 1. q. C. de rei vendi.