DEcimotertio quaeritur satis congrue ad huius materiae tractatum, an teneatur in animae iudicio ad restitutionem is, qui alterum laeserit, vel ex eo, quod ei digniori iuxta distributiuam iustitiam non contulerit officium, aut beneficium, ex quibus ipse munere publico seruire valeat Reipublicae simul & reditum percipere ad eius alimenta, sumptusque necessarios: vel ex eo quod impedierit, aut curauerit, ne ei beneficium vel officium publicum a principe detur? Huic controuersiae [art. 1] praenotandum est, maximum discrimen constitui inter iustitiam distributiuam, & iustitiam commutatiuam. Etenim iustitia distributiua tractat de distribuendis bonis communibus alicuius, nempe communitatis, inter eos, qui eiusdem sunt communitatis: commutatiua autem agit de bonis priuatis vnicuique, cuius ea propria sunt, dandis, atque ita in hoc tendit, vt vnusquisque habeat a priuatis & particularibus, quod suum est, vnde prior iustitia constituitur respectu communitatis ad priuatos, posterior vero respectu priuati ad priuatum: sicuti Aristot. docet lib. 5. Ethicor. capit. 2. & post eum eleganter Tho. 2. 2. q. 61. art. 1. Florentinus 4. parte, titul. 5. cap. 2. & 3.