2
SVMMARIVM.

SVMMARIVM.

  • 1 Quid sit restitutio, atque vnde procedat, quásque radices habeat?
  • 2 Tenetur quis ablatum restituere ratione acceptionis iniustæ.
  • 3 Vsurarius tenetur restituere rationem acceptionis iniquæ, id est proximo iniuriosæ.
  • 4 Vsurarius mentalis, an teneatur restituere quod ei datum fuerit à debitore?
  • 5 Remissio libera vsurarum liberat omnino creditorem à restitutione, etiam si is non habeat animum restituendi.
  • 6 Quo iure, humano ne, an diuino sit facienda pauperibus restitutio?
  • 7 Humana constitutio non punit, nec punire potest actus interior es mentis.
  • 8 Mentalis vsurarius quis sit, & quo pacto possit in foro exteriori cogi ad restitutionem?
SECVNDAE PARTIS RELECTIONIS INITIVM.
REstitutio læsioni opponitur, nam & ea illud reddit, quod læsio abstulerat. l. quòd si minor. §. restitutio. ff. de minorib. l. 1. C. si aduers. trans. l. sed si per prætorem. §. si feriæ. ff. ex quib. caus. maior. Bart. in l. qui proprio. ff. de procurat. ideò in hac materia, quam tractamus,
1
restitutio est illius rei redditio, quæ ablata est, secundum Thom. 2. 2. quæstion. 62. arti. 1. qui probat eam ad iustitiam commutatiuam pertinere. Etenim sicut acceptio rei alienæ actus est iniustitiæ circa commutationem, ita & restitutio, quæ ei opponitur, erit actus iustitię commutatiuæ: cùm per intelligentiam vnius contrariorum cognoscatur alterius intellectus, & percipiatur eius vis: auctore Aristotele 1. Topic. & 4. Ethi. capit. 1. sic idem Aristoteles libro secundo Rhetor. ad Theodecten scribit, quòd contrariorum eadem est disciplina, sed contraria vis: id est, eadem est ratio cognoscendi contraria. quod & Dinus adnotauit in regula, possessor. de regulis iuris. in 6. in commutatiua autem iustitia potissimè attenditur damni per acceptionem illati compensatio per redditionem, & æqualitatem: quemadmodum ex eodem Aristotele constat libro quinto Ethicorum: damnum verò infertur alicui varijs modis, per occupationem inquam propriæ rei, per eiusdem rei detentionem, atque itẽitem per impedimẽtũimpedimentum, ne quis assequaur, quod ei debitũdebitum est: in summa reducitur læsio his modis contingens alicuius boni priuationem, cùm is, qui detinet alienam rem, aut alteri debitam, eam videatur ab altero abstulisse: & eadem ratione, qui impedit, ne quis adsequatur bo|num aliquod, planè dicitur bonum hoc ab altero auferre.
Restitutio autem duas radices habet, à quibus omninò deducitur, ab acceptione scilicet, aut à re accepta. ab acceptione tunc procedit, quando quis ratione solius acceptionis tenetur alteri reddere quod suum est, aut ei debitum, vt in causis mutui, depositi, furti, rapinæ, & similibus: in quibus adhuc obligatio restituendi regulariter datur, etiam si nec res mutuata, deposita, furto ablata penes accipientem sit. à re accepta, tunc deducitur restitutio, quoties quis rem alienam, aut alteri debitam habet: & ea quidem amissa cessat restituendi obligatio, sicuti diligenter tradidere Thomas & Caietanus, secunda secundæ, quæstione sexagesima secunda, articulo sexto, & Dominicus à Soto libro quarto, de iustitia & iure, quæstione septima, articulo secundo. De acceptione licita hîc minimè agemus: ea etenim expedita est, præsertim quòd data mora restituendi id, quod debetur alteri ratione acceptionis licitæ, iam ea acceptio illicita fit, ob contrariam alterius voluntatem. de illicita verò acceptione regulam quandam constituere libet ad huius tractatus apertiorem cognitionem.
REGVLA DE ILLICITA ACCEPTIONE.
TEnetur quis
2
ablatum restituere ratione acceptionis iniustæ, siue ea sit iniusta in iniuriam proximi, siue quia lege prohibita. Prior pars regulæ constat ex traditis per diuum Tho. & Caiet. 2. 2. quæst. 62. art. 1. 2. & 6. probatur, quia iniusta acceptio, quæ proximum lædit, virtuti iustitiæ opponitur, ac peccatum est: sicuti ratione manifesta constat: læsio autem aliter quàm per ablati redditionem tolli nequit: igitur necessaria est ipsa restitutio, cùm quis per acceptionem iniquāiniquam proximum læserit. posterior regulæ pars probatur in l. non dubium. C. de legi. in l. quemadmodum. C. de agricol. & censit. libr. 11. & in cap. qui contra iura mercatur. de regul. iur. in 6. in hac autem regula nomen acceptionis continet, non tantùm ablatum illud, cùm quid à proximo ex proprijs eius rebus aufertur, sed & damni illationem in eo, quod proximus habet, vel habere sperat, aut sibi debetur, lege iustitiæ: tametsi damnum inferens nihil ex hoc vtilitatis, ac commodi accipiat. Nam qui alteri damnum in hac specie dat, procul dubio auferre censetur ab altero id, in quo eum lædit. auctore Thoma, d. q. 62. artic. 4. & Caiet. art. 6. opt. tex. in l. damnum. ff. de damn. infect.
Primùm ab hac regula procedit ratio:
3
quare vsurarius ad restitutionem eius, quod per vsuras extorsit, omninò teneatur: fuit etenim ea acceptio iniuriosa proximo, & iniqua, atque ideò iure naturali, diuino & humano prohibita, sicuti & nos adnotauimus libro 3. varia. resol. c. 1. qua ratione immunis non erit à restitutione, etiam si quod extorserit perierit prorsus, nihilq́ue vtilitatis ex eo habuerit, secundum Thomam d. art. 6.
Ex hoc item deducitur examinatio tex. singularis in c. consuluit. de vsur. quo decisum est, vsurarium, quem vulgus mentalem appellat, teneri ad restitutionem eius, quod à debitore vltra sortem absque vlla pactione tacita, vel expressa habuit. Ex ea namque decisione plerique adnotarunt, quòd libera donatio debitoris, occasione mutui facta creditori, nihil prosit ei habenti prauum animum: nempè recipiendi aliquid vltra sortem ab ipso debitore absque pactione vlla dante: cùm alioqui si hanc spem non haberet, minimè foret mutuaturus sortem. hanc conclusionem tenent Innocent. Abb. Anan. & Doctor. in dicto capitulo consuluit. Adrian. in 4. senten. in tract. de vsu. Iaco. Almain in 4. d. 15. q. 2. Ioan. Andr. in hac reg. peccatum. asseuerantes hoc, quod ita à creditore, hac sub spe, receptum sit, omninò esse restituendum. Quibus præter auctoritatem text. in d. c. consuluit. suffragatur id, quod Bar. adnotauit in l. 1. ff. de donationibus. scribens, non esse donationem veram, nec perfectam, etiamsi donans sciat & existimet, nullam subesse dandi causam, modò recipiens opinetur id, quod datur, sibi debitum esse. idem notat Paul. Castr. ibi & in l. absenti. ff. eod. tit. fit igitur, vt in hac specie,
4
cùm mentalis vsurarius recipiat quid vltra sortem mutui ratione: alioqui non mutuaturus. non sit libera donatio ipsius debitoris, etiam si is absq;absque vllo pacto, sciens nullam subesse dandi causam, id dederit. verùm huic rationi respōderiresponderi potest, dissimilimum esse Bart. casum ab eo, quẽquem modò tractamus. siquidem mentalis vsurarius, cùm recipit aliquid vltra sortem absq;absque pacto certo, scit sibi illud non deberi, & gratuitò dari: licèt ea spe mutuũmutuum debitori dederit. & præterea quamuis in specie per Bart. definita non sit donatio, est tamen irreuocabilis datio, vnde is, qui dedit, donatum repetens etiam re extante, submouebitur exceptione doli. Paul. de Castro in l. si tibi dederim. per textum ibi. ff. de donat. gloss. Bartol. Angel. Alexand. & Deci. in l. si ego. ff. si cert. peta. etiam si contrarium in hoc responderint Bald. Odofr. Oldrad. Fulgo. & Ias. in d. l. si ego. asserentes, posse rem donatam adhuc extantem repeti. Nam opinio gl. magis communis est. Deinde maximè differunt hæc duo: nam vsurarius cùm recipit datũdatum sibi vltra sortẽsortem, habet animũanimum id acquirendi, & voluntatem recipiendi, vt gratuitò datum. at donatarius hanc voluntatẽvoluntatem, nec ani|mum non habet: quippe qui recipiat id, quod sibi datur, vt verè debitum. Sed & in vsurario mentali quem tractamus, quòd is ad restitutionem teneatur, etiam tenuerunt Henric. in c. in ciuitate. colum. vltim. de vsur. gloss. in c. vlt. de simonia. & inibi Card. Ancha. in reg. peccati venia. q. 1. col. 6. de regu. iur. Lauren. à Rodulphis in tract. de vsur. q. 3. Card. in Cle. vnica. q. 24. de vsuris. Alex. cons. 93. lib. 6. cui verò sit hæc restitutio facienda, non admodũadmodum inter huius opinionis assertores conuenit. ex eis etenim quidam censent, restitutionem pauperibus faciendam esse, non ei, qui dederit: ita quidem visum est Rainerio in summa tit. de vsur. versi. sed nunquid voluntas. Iacob. Almain. dict. q. 2. Caiet. 2. 2. q. 78. articul. 1. & Guidoni Papæ, in tract. de contra. illicitis. numer. 15. Contrariam sententiam: imò quòd hic mentalis vsurarius non teneatur ad restitutionem eius, quòd liberè datum fuerit absq;absque vllo pacto à debitore: licèt ob prauam intentionem debeat erga Deum agere pœnitentiam. probat text. in simili quæstione in c. vlt. de simonia. cuius argumento ita tenent Paul. Eleazar in Clement. 1. de vsuris. Syluest. in verbo, vsuras. §. 3. Caiet. in quodlib. de vsura. c. 3. Richard. in 4. sen. distin. 15. q. 5. articu. 5. & ibi Scot. & Gabriel. quæst. 11. dubio penult. Bald. in l. penultim. ff. de condit. ob turpem caus. Alex. in l. si non sortem. §. 1. ff. de condi. indeb. Carol. Molin. de contract. nu. 6. quo in loco testatur hanc opinionem magis communem esse apud Theologos, vt tandem nulla hîc constituatur obligatio restituendi nec ipsi debitori, nec pauperibus. Cui sententiæ verè accedit Card. in d. q. 24. dum censet, hunc vsurarium mentalem inducendum esse ad restitutionem in foro interiori: non tamen compellendum. Nec præcisè Innocen. priorem opinionem probat, sed eam esse tutiorem asseuerat. Non obstat decisio tex. in d. c. cōsuluitconsuluit. quia ea intelligenda est, vbi sumus in dubio, an debitor vltra sortem dederit aliquid creditori liberè, an coactus quadam occasione mutui accepti. est etenim tunc præsumendum, eam dationem omninò liberam non esse, sed procedere à causa, & radice mutui, secundum Syluest. in d. q. 3. licèt in hac specie Caieta. in d. c. 3. contrarium teneat. ipse tamen asserit, vsurarium mentalem recipientem aliquid à debitore vltra sortem, si credat id sibi, nec gratis, nec libero animo dari, teneri ad restitutionem propter conscientiæ læsionem, etiamsi verè animo libero datum sit: & hæc obligatio manet donec læsio conscientiæ per scientiam, aut aliàs cessauerit. in quo idem tenet Catharinus lib. 6. aduersus Caiet. eum nihilominus erroris arguens, eo, quòd eius sententiam non satis rectè intellexerit. Alioqui si constet de libera datione debitoris, locus non est obligationi restituendi, etiam pauperibus.
Hoc item comprobatur ex eo, quòd
5
remissio libera vsurarum iam quidem iniquè extortarum facta per debitorem creditori habenti animum non restituendi eas, sed retinendi, absoluit eum ab obligatione restituendi. glo. & inibi Ancharan. & Franc. in hac reg. peccatũpeccatum. in verbo, restituatur. Laurent. à Rodulphis in d. c. consuluit. q. 7. Alex. cons. 91. libr. 2. colum. 1. Floren. 2. part. titu. 2. c. 6. col. 3. Frederic. consi. 22. optimus text. in l. si rem. §. omnis. ff. de pig. acti. l. certè. §. Iulianus. ff. de precar. l. item liberatur. in princ. ff. quib. mod. pig. vel hypo. solua. licet contrarium & in hoc teneant Dinus & Ioan. Andreas in d. reg. peccatum. Abb. & Anan. in d. c. consuluit. & in cap. cùm tu. eo. tit. nam & priorẽpriorem sententiam iure veriorem esse censent idem Frederi. consil. 18. Cald. consil. 10. de vsur. And. Tiraq. libro 2. de retract. in fine. q. 28. num. 151. Carol. Molin. de contract. num. 8. & Ioannes à Medina de resti. quæst. 3. causa 2. quorum opinio profectò verior est, & ferè communi omnium consensu recepta. Illud verò quod de restitutione facienda pauperibus ab hoc mentali vsurario adnotarunt Rainerius, Guido, & quidam alij, iure probari non potest.
6
Nam vel hæc restitutio fieri debet de iure diuino, vel humano. Diuino quidem iure restitutio ei qui dedit facienda est, non pauperibus, vel nulli. Siquidem acquisitum ex vsura, ideò restituendum est, quia acceptio fuerit iniusta, id est iniuriosa proximo, à quo vsuræ extorquentur: quiq́ue minimè peccauerit soluendo vsuras: cùm ea datio non sit illicita: idcircò restitutio, quæ iure diuino fieri debet eorum, quę per vsuram acquisita sunt: omninò si fieri potest, facienda est ei, qui dedit, aut in eius vtilitatem, non autem alteri. Et prætereà iure diuino nusquānusquam est necessariò restitutio facienda pauperibus, nec item naturali: his etenim iuribus solùm tenemur pauperibus ob extremam necessitatem subuenire, & dare eleemosynam, non sanè res, quas illicitè acquisiuimus: nam has tenemur reddere his, à quibus eas habuimus, quod in hac relectione inferius probabitur. fit igitur, vt iure diuino, vel naturali minimè sit præcepta restitutio pauperibus facienda earum rerum, quæ illicitè acquiruntur: sicuti docet post alios Ioannes à Medina. de restitutio. quæstione 3. causa 11. quòd si pauperibus restitutio facienda est, ea tantùm iure inducitur
7
humano, quod non ligat actus interiores mentis, qui ex propria natura minimè possint apud iudicem exteriorem probari, secundum Caietanum 2. 2. quæstione 11. articulo 3. Archiepiscop. Florent. 3. part. titul. 23. cap. 4. Syluest. in verbo, excommunicatio. 7. §. 2. notab. 1. Maiorem in 3. sentent. distinctione 25. quæstione tertia. Almainum in tractatu de potestate ecclesiæ. capit. tertio. Martin. ab Azpilcueta in princip. de pœnit. distin|ctione 5. numero 19. Driodonium in tract. de libert. Christi. libr. 3. pagina 60. Alfonsum à Castro libro 2. de iust. hæret. punit. cap. 18. & libro 5. de potestate legis pœnal. cap. vltimo, conclusione 1. Quorum ea est concors sententia, quòd humani legislatoris auctoritas & potestas ad ea sola se extendit, quæ licet sint occulta, & incognita, tamen ex natura sua possunt ab eo cognosci, non autem ab ea, quæ ex se, & propria natura occulta sunt, nec possunt aliter quàm per cogitantis reuelationem cognosci: vt sunt illa, quæ sola mente perpetrantur. Quæ quidem nec puniuntur, nec puniri possunt lege humana, cùm humanæ non subsint iurisdictioni, nec potestate, quòd alibi longiùs tractabitur. lege igitur humana, qua quis obligatur restituere pauperibus, non comprehenditur, nec potest comprehendi mentalis vsurarius. Et ideò manifestè constat, mentalem vsurarium non teneri ad restitutionem ipsis pauperibus faciendam, nec ipsi, qui dedit eo casu, quo apparet libero animo aliquid vltra sortem datum esse. Tametsi gloss. in Clementina 1. §. verum. de hæret. asserat, per constitutionem humanam posse puniri crimen omninò occultum ex natura sua, & intra mentem ipsam latens, quam sequuntur Panormitanus in capitul. 2. de offici. ordin. columna tertia. & in capitulo, extirpandæ. §. quia verò. columna octaua. de præbendis. Felinus in c. Porrò. colum. 1. de sent. excommun. Arelat. in tractatu de hæresi. quæstione 9. Adrian. quodlibeto 8. artic. 1. quo in loco inquit, hanc esse communem sententiam. eandem veriorem esse censet Alber. Pignius libro sexto de ecclesia. Hierar. capit. 16. Ioannes à Medina in tractatu de oratione, capit. de potestate eccles. & Ambros. Cathari. contra Caietan. super summula verb. & notat de excommunicatione. & in verbo, hæreticus. Sed prior opinio probatur in c. cogitationis pœnam, de pœnit. distinc. 1. & profectò potior est quia minimè vrgent, quæ in contrariũcontrarium adducuntur, cùm vel procedant in crimine occulto per accidens: nempè quòd ex propria natura probari potest: licet nullis testibus pręsentibus commissum sit, vel in actibus exterioribus. Siquidem in dicto §. verùm. non imponitur pœna propter odium, vel spem intra cordis secreta latentia, sed propter persequutionem, afflictionem, & torturam innocentis ex odio, aut spe lucri procedentem: & sic propter actus exteriores, qui iniqui, & aduersus iustitiæ legem perpetrantur. ita quidem cùm quis punitur ex eo, quòd fatetur se credere, & animo tenere, Deum non esse trinum & vnum, non punitur is propter hæresim mentalem, sed quia hæresim, quam animo, & mente concepit errore intellectus, qui interior est, satis significauit exterius per confessionem. Nec ista hęresis exterius significata mentalis est. significatur enim hîc interior error intellectus per confessionem exteriorem eo modo, quo constat iam confitentem hæreticum exteriorem esse. cùm & si is non asseuerat, Deum non esse trinum, & vnum expressim, id tamen satis quo ad sensum tacitum profitetur: cùm asseuerat, se ita credere. deinde in c. dolentes. de celebratione miss. non punitur iure humano indeuotio latens intra cordis secreta, sed ea, quæ per confabulationes, & alia exteriora signa manifesta est, & cultum diuinum, atque horarias preces interturbat. vnde fit vt opinio prima faciliùs defendi possit: quam probare videtur Thom. 1. 2. quæstione 100. artic. 9. & Paluda. in 4. distinctio. 17. quæstione 2. column. 3. vbi Alma. in quæstion. 1. asserit, hanc esse communem opinionem. omnium tamen consensu receptum est, hæreticum occultum per accidens, ex natura rei: nempè qui hæresim mente conceptāconceptam verbo, vel facto exterius etiam sine vllis testibus enunciauerit, excommunicatũexcommunicatum omninò esse, ea excommunicatione, quæ in haereticos à canonibus lata est. quod præter alios tenuerunt Caietan. Syluest. de Castro in præcitatis locis, Panormitanus in cap. absolutos. de hæreticis. quicquid ibi dixerit Ioann. Andr. Hic verò hæreticus si secretò confiteatur inquisitori crimen istud, & pœniteat eiusdem, erit ab eodem inquisitore absoluendus, quo ad pœnitentiæ iudicium: sicuti censet Ioan. Lup. Segouiensis Decanus in tractatu de hæresi, quæstione 11. quem tractatum suis in Partitarum leges commentarijs interseruit Montal. in tit. 26. part. 7. quod etiam ita agendum esse admonet prima instructio Hispalensis capit. 5. debet autem secretò quis abiurare hanc hæresim, vt idem Ioann. Lup. explicat. Habent enim inquisitores à summo pontifice potestatem absoluendi ab hac canonis excommunicatione, vt testantur Archid. Ioann. Andre. Dominic. & Franc. per textum inibi in c. vt officium, de hæret. in 6. & Consalus à Villadiego in tract. de hæresib. quæst. 20. de illo autem, qui verè mentalis hæreticus fuerit, & tamen resipiscens, & ab errore discedens, vel in foro pœnitentiali, vel alioqui, sano quidem consilio confiteatur, se mente hæresim concepisse, quòd ex hoc non afficiatur excommunicatione, adnotauit ex Francis. Victoria Salmanticensis Academiæ Theologo, magni quidem nominis, Iacob. Septimancensis in Catholicis simul & eruditissimis institutionibus, cap. 42.
Ex præmissis, vt ad vsuram mentalem redeamus, infertur,
8
vsurarium mentalem non esse aliter cogendum in foro exteriori, quàm in interiori animæ restituere ea, quæ à debitore habuit. Nam si constat, debitorem animo omninò libero aliquid vltra sortem dedisse creditori, non erit cogendus creditor id re|stituere debitori, nec pauperib. Alioqui cùm appareat, vel pręsumatur datio coacta, vel minimè voluntaria, iudex poterit creditorem compellere ad restitutionem: etiamsi non cōstetconstet ei, creditorem mentalem vsuram animo concepisse: ex eo, quòd in hac specie non possit donatio pręsumi: sed potius præsumatur datio causa mutui: & ideò quasi indebitè solutum repetitur quod datum est. At si in iudicio constet animus prauus ipsius creditoris, & mẽtalismentalis vsura, opinor adhuc non esse à iudice seruandas leges contra vsurarios latas, quantum ad pœnas per easdem statutas: licet restitutio sit per eum percipienda: quicquid dicat Cardin. post alios in dict. Clem. 1. quæstione 24. de vsur.
Vltimò illud obseruandum, non esse mentalem vsurarium creditorem, qui mutuat debitori pecunias ea spe, vt aliquid ab eo animo omnino libero dante percipiat, alioqui non mutuaturus: sicuti Caieta. opinatur in quodlibet. de vsura. cap. tertio, quod ipse verum esse arbitror, vbi hæc spes non fuerit causa principalis ad mutuandum, sed impulsiua. nam si ea spes fuit causa principalis & vltima, ac finalis mutui, non video, qua ratione creditor à mentali vsura possit excusari, iuxta ea, quæ ipse adnotaui libr. 1. Variarum resolutionum capit. vltim. numero 4.
1

SVMMARIVM.

  • 1 Quid sit furtum: & inibi Iurisconsultorum definitio examinatur.
  • 2 Quid sit rapina, & an sit distincta species à furto, intellectus́intellectusque ad gloss. in capi. pœna lib. 14. quæstio. 5.
  • 3 Necessitas extrema quādoquando licitam faciat rei alienæ acceptionem.
  • 4 Acceptum ratione necessitatis extremæ restituendum erit, si accipiens pinguiorem nactus fuerit fortunam.
  • 5 Necessitas extrema non excusat à peccato fornicationis: & quæ sit ratio, latè examinatur.
  • 6 Partus ancillarum non sunt in fructu.
  • 7 Jure diuino & naturali prohibita & illicita, an aliqua circumstantia fiant licita.
SECVNDAE PARTIS RELECTIONIS §. PRIMVS.
SEVCNDO, ex hac prima regula consequitur acquisita furto vel rapina restituẽdarestituenda fore: atq;atque itẽitem furem & raptorem teneri ad restitutionem ratione acceptionis iniquæ & iniustę: nempe in iniuriam proximi. quod euidentiùs apparebit, si furti & rapinæ definitiones examinauerimus. Paulus enim Iurisconsultus in l. 1. ff. de furt. inquit,
1
furtũfurtum est contrectatio fraudulosa lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel etiam vsus eius, possessionísue. huic accedit Iustinianus in princ. Instit. de obligat. quæ ex delict, nascuntur. quibus in locis & etymologia dictionis adducitur à Græco & Latino sermone: sicuti restituerunt eam Budęus in dicta l. 1. Anton. Augustinus libro 4. emendatio. capit. 4. & Andreas Alciatus libro 1. dispunction. capi. 10. potuitq́ue integra lectio restitui ex Gellio libro 1. capit. 18. contrectatio rei dicitur non amotio, nec acceptio: quia, etsi res aliena non tollatur, nec surripiatur, furtum fiat, si depositarius aut commodatarius vtatur re deposita aut commodata inuito domino. §. furtum autem. Institu. de obligatio. quæ ex delict. nascun. dicitur fraudulosa, quòd ad rationem furti necessarium sit, contrectationem fieri dolo, fraude, & sic expressim vel tacitè domino inuito. qui enim rem alienam fraude vel dolo contrectat, intelligere debet, se id inuito domino facere. vnde minimè oportet Iurisconsulti definitioni addere illa verba, inuito domino: cùm autem delicta ex animo delinquentis accipienda sint, & pensanda, non ex alterius voluntate. text. in l. diuus. ff. ad leg. Cornel. de sicarijs. capit. cogitatio. de pœniten. distinctio 1. l. aut facta. §. delinquunt. ff. de pœnis. constat profectò satis esse, vt furtum verè dici possit, quòd ipse alienam rem contrectans, existimet, domino inuito fieri eam contrectationem: tametsi dominus inuitus non sit. l. inter omnes. §. vltimo. ff. de furtis. fur siquidem est, qui dominum inuitum esse credit, cùm sit permissurus. pręsertim, quòd fieri non potest, quin in quouis furto inuitus sit dominus, non enim putandus sit dominus, non enim putandum est, quenquam ita liberalem esse, quòd si sciat, alterum furandi & contrectandi rem eo inuito animum habere, sit hoc permissurus. Hinc fit, satis commodè Iurisconsulti definitionem intelligi posse, si interpretemur verbum illud, fraudulosa, id est, inuito domino: siquidem vt verè furtum sit, necessariò exigitur quo ad animum furantis contrectationem fieri domino inuito: alioqui si rem alienam contrectans iustè possit existimare, & absque fraude existimet, dominum consentire, nec inuitum esse, furtum ab eo minimè committitur: quod probatur in dict. l. inter omnes. §. vltim. id verò, quod addit Iurisconsultus, lucri faciendi gratia, non omninò pertinet ad propriam huius criminis definitionem, nam furtum nihilominùs fit, etiamsi fiat non animo lucri faciendi, sed rem ipsam proijciendi in flumen. quāuisquamuis Iurisconsultus defendi possit ex eo, quòd considerauit animum præsumptum ipsius furis. Pręsumitur enim furem non animo nec gratia rem | ipsam comburendi, sed potiùs eam sibi habendi furtum fecisse. Et denique in his iurisperitorum definitionibus frequenter non attenditur substantia tantùm definiti, sedid, quod ad faciliorem legum interpretationem conducit.
Cæterùm diuus Thom. 2. 2. q. 66. artic. 3. diligentiùs furtum definiuit, dicens, furtum est occulta rei alienę acceptio, quo in loco acceptio generis vim habet. cùm & Rapina acceptio sit rei alienæ: & item vsura. dictio autem, occulta, speciem definiti attingit. Est etenim proprium furti, quòd sit occultarei alienę acceptio. probatur hoc auctoritate Iurisconsulti in l. 1. ff. de furt. & in princ. Instit. de oblig. quæ ex delict. nasc. dum inquit, furtum à furuo dictum esse: id est, à nigro, vt Labeo ait: quòd clàm & obscurè fiat, & plerunque nocte, vel à fraude, vt Sabinus ait. Idem asserit Isidorus libr. 5. etymolog. capit. 26. scribens, furtum est clandestina alienę rei contrectatio. Nam ex hac occulta rei alienæ contrectatione siue acceptione constat, domino inuito id fieri: quia ignorantia efficit inuoluntarium, secundum Aristot. 3. Ethico. vnde sub dictione Iurisconsulti fraudulosa, & diui Thom. occulta, continetur, quòd rei alienæ isthæc occupatio fiat domino inuito. Imò apud Iurisconsultum, vt ꝓpriampropriam speciem furti ab eo definitam esse constet: dictio fraudulosa occultam acceptionem significat: sicuti in eadem l. 1. probatur in princip. ad rationem verò furti, & eius speciem ꝓprièproprie pertinet occulta rei alienę acceptio, vt ab alijs peccatis, quibus proximo in rebus iniuria fit, distinguatur. Cùm & rapinæ, vsuræ, & similibus conueniat, quòd domino inuito rei alienæ occupatio fiat. ex quibus ego censeo definitionem diui Thomæ magis aptam fore ad furti specialem cognitionem, nec alienam esse à mente Iurisconsulti: nisi quòd Iurisconsultus longius latiusq́ue furtum descripsit subseruiens Iuris Ciuilis peculiari disciplinę.
Hinc deducitur vera
2
definitio rapinæ. est etenim rapina manifesta ac violenta rei alienæ acceptio. vt ipse Thomas explicat dicta quæst. 66. artic. 4. quòd sit alienæ rei acceptio, commune est illi, & furto, atque vsuræ. quòd verò sit violenta, & ideò manifesta, proprium id est rapinæ. Idcircò ex mente diui Thomę sat erit apponere in definitione dictionem violenta. ex qua significatur, acceptionem fieri domino sciente & inuito: aut, quod propriùs idem Thomas sensit, manifesta acceptio est scribenda: cùm ex ea satis appareat, fieri acceptionem domino sciente & contradicente.
Item colligitur ex his, furtum & rapinam differre vt distinctas species, ita quidem, vt nec furtum rapina sit, nec rapina furtum. Idq́ue omninò constat ex eo, quòd furtum à rapina differat, tanquam species ab ea distincta: siquidem rapina manifestam acceptionem, furtum occultam exigit, autore Aristotele libr. 5. Ethico. c. 2. ad fin. qua ratione Thomas ab omnibus Theologis receptus in d. q. 66. articu. 4. expressim probat, furtum & rapinam specie differre.
Ex hac etiam diui Thomæ definitione infertur intellect. ad text. in l. si vendidero. §. cùm raptor. ff. de furt. & in principio Institu. vi bonorum raptor. quib. probatur, rapinam esse speciem furti: & raptorem furem esse, ac furti actione teneri. Id etenim verum est, secundum impropriam furti definitionem ea ex parte, qua raptor etiam inuito domino rem alienam contrectat. Cùm frequentissima Iurisconsultorum definitio furtum esse constituat, contrectationem rei alienæ inuito domino, at iuxta propriam specierum, & ipsarum rerum distinctionem, nec rapina species est furti, nec furtum rapinæ. extat egregius hac de re locus apud diuum Augustinum libro secundo quæstionum super Exodum, quęstione 71. à Gratia no relatus in capi. pœnali. 14. quæstione 5. furti nomine, inquit Augustinus, intelligitur omnis illicita vsurpatio rei alienæ. Non enim rapinam permisit, qui furtum prohibuit, sed vtique à parte totum intelligi voluit, quicquid illicitè rerum proximi aufertur. Hactenus Augusti. aliquot additis & mutatis per GratianũGratianum citatus, qui eum sensum habuit, quòd cùm furtum & rapina ad eundem tendant finem, nempe ad occupationem & acceptionem rerum alienarum: lata quadam interpretatione propter eundem, quem habent, finem, idem esse videantur: & tamen quia is finis remotus est non propinquus, minimè efficit eandem in vtroque speciem peccati, nec item genus & speciem constituit: ipse verò finis propinquus speciem distinguit. atq;atque ideò, quia ex propinquo fine raptor vult per potentiam propriam, & vim aliena obtinere: fur verò per astutiam cōstituiturconstituitur diuersa criminis species: prout elegātereleganter explicat diuus Thomas non citato Augustino d. q. 66. art. 4. ad 2.
His accedit, quòd Augustinus furtum appellat partem totius, id est, illicitæ acceptionis & occupationis rei alienę: quasi secundum eum genus sit illicita rei alienæ acceptio, huic autem generi subsint variæ species, scilicet furtum, rapina, vsura, & similes, quę ad eundem finem etsi remotum tendunt, videlicet ad rerum alienarum illicitam occupationem. Et subdit idem autor in præcepto decalogi prohibita vna specie acceptionis iniquæ rei alienæ: omnem rerum alienarum occupationem prohibitam esse ex eo, quòd omnes species tẽdanttendant in eundem sinem, ad quem tendit ipsa prohibita species: atq;atque omnium specierum sit vna & eadem ratio prohibitionis: & ideò sub ipso furto significatur rapina: & eadem prohibetur, non, quòd sit species furti, nec | idem cum furto, sed propter eandem prohibitionis causam.
Ab eadem interpretatione colligitur, non rectè verba Augustini intellecta fuisse à glossa in dicto capitulo pœnali. dum glo. inquit, furtum esse partem rapinæ, & rapinam esse speciem furti. Cuius quidem glossæ is est sensus, vt furtum sit pars rapinę integralis compositione prædicamentali speciei, quæ integrè constat ex genere & differentijs: rapina autem sit furti pars subiectiua, quia est species furti. Vnde furtum est pars rapinę, secundum glossam, vt genus est pars speciei, rapina verò est species furti: quod ita intelligendum est ex adnotatis per Bartol. in l. qui vsumfructum. ff. de verborum obligationibus. etenim licet hic sit sensus gloss. non tamen is ab Augustino adnotari potuit. siquidem diuus Augustinus furtum partem esse dicit non rapinę, sed generis, nempe acceptionis iniquę rei alienæ: nec vnquam insinuat, rapinam furti speciem esse.
Postremò illud est considerandum, plerunque furtum, & rapinam non ita propriè accipi, quin aliquoties eorum significatio mutetur, atque ob id impropria fiat interpretatio: sicuti palàm probatur in capit. si quid inuesti. 14. quęst. 5. vbi Gratianus ex Augustino, sermone 19. de verbis domini, inquit, Si quid inuenisti, & non reddidisti, rapuisti. Nam in ea specie rapina non committitur propriè: sed ea dictio est exponenda, id est, illicitè accepisti, secundum Archidiaco. ibi, quem Cardina. Sancti Sixti sequitur: idemq́ue Paulus Castrensis obseruauit in l. sed eximendi. ff. ne quis eum qui in ius vocat. est. Igitur ex his satis cōstatconstat, quid furtum sit, quid item rapina: & an furtum & rapina differant tanquam genus & species, vel tanquam species distinctę & separatæ.
Ex furti definitione poterit examinari ratio, cur ob
3
necessitatem extremam liceat absque furti vel rapinę vitio, res alienas accipere ad subleuandam eam necessitatem? Nam ratio ab eo deducitur, quòd propter necessitatem, & ad eam subleuandam omnia sunt communia. Siquidem natura ipsa institutum est, vt res inferiores sint ordinatæ, & destinatæ ad hominum necessitatem. quamobrem diuisio rerum, quæ post institutionem Iuris naturalis facta est, non derogat rationi naturali, quæ dictat ex rebus temporalibus subueniendum esse hominum necessitati extremæ. Esurientium panis est, inquit Ambrosius sermone 81. quem tu detines: nudorum indumentum est, quod tu recludis: & miserorum redemptio & absolutio est pecunia, quam tu in terra defodis. capitul. sicut hi. 47. distinctio. gloss. in capit. si quis. de furt. & ibi Docto. Thomas in 2. 2. quæstio. 66. articu. 7. quib. suffragantur ea, quę de eleemosyna diximus in libro 3. Variarum resolutionum, capite 14. numero 5. & in huius relectionis parte prima. nume. 2. quibus rectè perpensis, apparet in hac specie furtum non committi, etiamsi domino inuito res auferantur: quia cùm vrget extrema necessitas, res illę, quæ proprium dominum habere videntur, communes sunt, non alienæ. Nec quidquam impedit contraria possessoris voluntas, quippe, quæ inordinata sit, & iniqua: & ideò, qui patitur extremam necessitatem, si rem alienam accipiat, propriam, aut saltem communem accipere videtur, & ex consensu saltem debito possessoris, sicuti communi omnium sententia traditum extat. Et notatur in capit. discipulos. de consecratione, distinctione quinta. Discipulos, inquit Apollonius, cùm per segetes transeundo euellerent spicas, & ederent, ipsius Christi vox innocentes vocat, quia coacti fame hoc fecerũtfecerunt. Id probatur Matthæi capit. duodecimo. Vnde apparet, extra casum necessitatis non licere ex vinea alterius, etiam viatoribus, vuas ad vescendum colligere. quod Ripa in l. damnum. column. secunda. ff. de damn. infect. verum esse censet, vbi viator vuas colligit, vt secum ferat. Secus tamen, vt statim eas in vinea, vel in ipsa via comedat, nam hoc licitè fit, etiam seclusa necessitate famis. & probatur Deuteronomij capit. decimotertio. cuius meminit hac in specie Guandinus in tracta. maleficiorum. Rubric. de pœnis. columna antepenultima.
Necessitas autẽautem extrema tunc dicitur, quando imminet vitæ periculum, cui aliter quàm per hanc acceptionem subueniri non potest. vt explicat Thomas dicto articulo 7. & quodlibet. 5. articu. 16. quod cuiusque rectum & syncerum arbitrium definire oportunè & piè poterit.
Hinc vera interpretatio deducitur ad text. in dicto capi. si quis propter necessitatem. cuius hęc sunt verba, Si quis propter necessitatem famis, aut nuditatis furatus fuerit cibaria, vestem vel pecus, pœniteat hebdomadas tres: & si reddiderit, non cogatur ieiunare. Hactenus ille textus. Ex quo patet, occupantem rem alienam, vel eam accipientem propter necessitatem, peccare quidem, & debere peccati pœnitentiam agere. quod contrarium est his, quæ modò tradidimus. Et ob id ea decisio tunc obtinet, cùm necessitas extrema non est, sed aliquando remissior, nam eo casu peccatum, rem alienam accipiens committit, & pœnitere debet: quemadmodum asserunt gloss. & Doctor. in dicto capitu. si quis. Panormita. in capitu. quoniam. de Simonia. diuus Thomas in dicto articu. septimo. ad primum. & Syluest. in verbo, furtum. quæsti. 3. Sed tunc quæritur, qua ratione in eodem cap. responsumest, quòd si reddiderit, non cogatur ieiunare. aut etenim is peccauit, accipiendo | rem alienam: & tunc etiam si restituat, pœnitere debet ob crimen commissum, aut non peccauit, & tunc pœnitentia necessaria non est. Huic verò obiectioni respondendum erit, hāchanc pœnitentiam agendam esse non propter peccatum commissum in accipiẽdoaccipiendo rem alienam, nam ea maior esse debet, sed propter moram commissam in restitutione: atque ideò erit capitis sensus, quòd accipiens rem alienāalienam causa necessitatis, quæ extrema non sit, debeat pœnitere ob moram commissam in restitutione, & ideò si statim restituerit, liber erit ab hac pœnitentia: non tamen ab ea, quę iniungi potuit propter ipsius acceptionis peccatum. Item & aliter eadem decisio intelligenda erit in hunc sanè modum, vt cùm necessitas extrema sit, accipiens alienam rem, teneatur ex quadam supererogatione tribus hebdomadis pœnitere, eo, quòd illa acceptio imaginem furti habeat: & tamen ab ea pœnitentia sit liber per accepti restitutionem. Vel tandem cōstituamusconstituamus eum textum loqui, cùm ob necessitatem grauem, non tamen extremam, res aliena accipitur: etenim eo casu minor est culpa, & ideò leuis iniungitur pœnitentia, quæ prętermitti potest, si fiat accepti restitutio. itaque intellectus admodum conuenit his, quæ glo. Thom. & Panorm. tradidêre, & quæ ipse notaui in d. ca. 14. num. 5.
Quid tamen erit agendum, cùm is, qui ob extremam necessitatem rem alienam accepit,
4
pinguiorem nactus fuerit fortunam, an ad restitutionem teneatur? & gloss. communiter inibi recepta in hac regul. peccatum. argum. textus, & eorum, quæ adnotantur ibi in capi. Odoardus. de solut. probare videtur, hunc teneri ad restitutionem rei alienę, quam acceperit ad subleuandam extremam necessitatem. quin & in hac specie hanc opinionem tenuerunt Doctores in dicto capit. si quis propter. Ioan. Lup. in Rubr. de donatione. §. 65. numer. 47. Adrian. in quarto. in tracta. de restitutione. capit. quia dictum est de aliquo. Almain. in 4. sentent. distinct. 15. quæstio. 2. Ioan. Medi. de restitu. quæstio. 3. in princip. quibus adstipulatur secundum aliāaliam interpretationem textus in dicto capit. si quis propter. vt ex eo cogatur quis ieiunare, & pœnitẽtiampœnitentiam agere, quòd rem alienam acceptam ob extremam necessitatẽnecessitatem, accipiens feliciorem nactus fortunam, non restituerit. hoc idem ratione ꝓbaturprobatur. is etenim, qui extrema laborat necessitate non habet maius ad rem alienam ius, quàm quod dominus in eum transferre tenetur: dominus autem non tenetur inopi rem propriam donare ad subleuandam inopiam: sed satis erit, quòd inopi eam det, & tradat titulo, & causa mutui, ea protestatione, vt & inops bona, & patrimonium postea nactus, teneatur mutuatam pecuniam soluere, secundum Adrian. quodlib. 1. articul. 2. columna 3. tametsi contrarium probare conetur Ioannes à Medina in tract. de elecmosyna. capit. an extremè indigenti sit necessariò facienda eleemosyna donando. Igitur & in hoc casu rem acceptam ob extremam necessitatem tenebitur quis feliciorem adsequutus fortunam restituere. Quod verò diximus, quẽquamquenquam non teneri ad donandum liberè aliquid existenti in extrema necessitate, patet. Quia non tenetur ad aliud, quàm ad subueniendum pauperi, & subleuandam eius necessitatem: quæ quidem tollitur per dationem mutui, modò ea datio verisimili coniectura nequaquam tendat in pauperis oppressionem. Sic edicto Regis sancitum est, quòd pauperes litigantes nihil teneantur soluere, nec vllum stipendium reddere Tabellionibus, alijsq́ue tribunalium ministris: modò iuramento pręstito promittant ea stipendia se soluturos, cùm ad pinguiorem deuenerint fortunam. atque ita opinionem istam veram esse censeo, modò absit fraus & oppressio pauperum. Tametsi Scotus, Ricardus, & alij in quarto sententiarum. distinctio. 15. contrarium teneant. & eos sequutus post Angel. Syluest. in summa. in verb. furtum. quęst. 5. asseuerans eorum sententiam cōmunemcommunem esse: & probari ex eo, quòd tempore necessitatis extremæ res omnes communes sint, & vt propriæ ab inope patienti extremam necessitatem possint accipi, & accipientis efficiantur. quæ quidem ratio infirma est, & minus conueniens, quàm par erat huius opinionis necessarię probationi. siquidem tempore extremę necessitatis omnia sunt communia, iuxta recti moderaminis rationem, scilicet ad subleuandam necessitatem: quę tollitur & subleuatur, etiamsi bona aliena accipiantur eo titulo & causa, vt postmodùm prospera fauente fortuna domino restituantur: ita etenim satisfit pręcepto dandi eleemosynam, & eius fini: nec necessaria est ad huius pręcepti obseruationem, datio omninò liberalis, modò ita fiat, vt verè pauperi nullum afferat dispendium. Non me latet, Scoti, & aliorum opinionem satis piam esse, & à plerisque viris doctissimis probatam fuisse: sed & prior sententia rationibus atque auctoritatibus etiam probari poterit.
Quæritur hoc in loco non immeritò, cùm pręceptum furtum prohibens, interpretationem hanc accipiat, vt minimè violetur, si res aliena capiatur ad subleuandam extremam vitæ necessitatem,
5
cur pręceptum fornicationem prohibens, itidem non habeat eũdemeundem sensum, vt licita sit fornicatio ad euitandum mortis periculum? Etenim adulterium nec fornicatio minimè licent, nec licere possunt ob famis, nec ob vitę periculum effugiendum: sicuti certissimum est, & probatur in l. palàm. versic. non est. ff. de ritu nupt. & gloss. in dicto capit. si quis, inquit, eam esse rationem, quòd propter necessitatem extremam res aliena | communis efficitur: non sic in fornicatione, quia debet quis potiùs omnia mala pati, quàm peccato consentire. Quæ sanè ratio satis incōgruaincongrua est: quippe, quę nequaquam explicet, cur non liceat ob effugiendum mortis periculum, & propter vitæ necessitatem extremam fornicari: & denique non aperit, cur malum hoc fornicationis non fiat licitum, & amittat propriam malitiam ex circumstantia necessitatis extremę ad vitæ periculum effugiendum. Quamobrem Panor. in d. c. si quis propter necessitatem. aliam rationem comminiscitur, dicens, ideò tempore extremę necessitatis minimè licitam esse fornicationem,
6
quòd humana creatura non veniat fructuum appellatione, nec fructus censeatur: sicuti censet Iurisconsultus in l. in pecudum. ff. de vsur. §. in pecudum. Instit. de rer. diuisio. eandem rationem tradit Ioan. Andr in dict. cap. si quis propter. vnde licet permissum sit naturali iure rẽrem alienam accipi ad extremæ inopiæ necessitatem subleuandam, id obtinet in rebus, quę fructuum appellatione veniunt, & fructus reddere solent, non in his, quæ fructuum nomen non habent. Verùm isthęc ratio inutilis est, nec dubitationi aliqua ex parte satisfacit. Etenim ipse non diffiteor ancillarum partus & fœtus, fructus non esse, nec eorum appellatione comprehendi: & ideò ad proprietarium, non ad vsufructuarium pertinere. idq́ue obtinuit apud Iurisconsultos quadam reuerentia diuinę pulchritudinis, ad cuius imaginem homo creatus est, & vt ei mundus, omniaq́ue animalia subseruirent, & famularentur: atque ita ob hanc hominis excellentiam, ne partus humani brutis animalibus pares & æquales censerentur, ea sententia recepta fuit, qua diffinitum est, partus ancillarum fructus non esse, nec eorum appellatione venire: qua de re non satis apud veteres Iurisconsultos conueniebat, auctore Cicerone libr. primo. de finibus bonorum & malorum. statim in initio, dum inquit: An partus ancillæ sit ne in fructu habendus, disseretur inter Principes ciuitatis. P. Scęuolam, Marcumq́ue Manilium: ab hisq́ue M. Brutus dissentiet: quod & acutum genus est, & ad vsus Ciuium non inutile: nosque ea scripta, reliquaq́ue eiusdem generis & legimus libenter, & legemus, hęc, quę vitam continent omnem, negligentur? Hæc Cicero. & tamen non ex hoc congrua ratio datur in quæstione proposita, cùm ab eisdem Iurisconsultis receptum sit, vsum & vsumfructum in ancillis constitui posse. Et pręterea ob necessitatem extremam famis licet patri filios vendere. l. 2. C. de patr. qui filios distr. item sicut potest existens in extrema necessitate ad eam subleuandam accipere nummos alterius, ita & seruum alienum, vt eum vendat, quęratq́ue ex precio victum. Fit igitur non esse Ioan. Andr. & Panormit. rationem sufficientem. Imò ni fallor, ea est satis incōcinnainconcinna, & inutilis. Philippus Deci. in l. quæ propter. ff. de regul. iur. eam esse rationem huic quæstioni aptam censet, quod per coitum minimè periculo mortis, quod ex fame imminet, obuiam eatur. & ideò fornicatio etiam ob extremam necessitatem & inopiam, licita non est, nec vllo iure permittitur. Sed & hic autor alioqui subtili præditus ingenio, acriq́ue iudicio, dubio procul hac in re fallitur. Nam etsi per coitum fornicarium immediatè minimè subueniatur necessitati famis, & periculo vitæ, mediatè tamen subuenitur ex precio ipsius fornicationis, quod sufficit, vt necessitas excuset: sicuti excusatur, qui patiens extremam necessitatem non accipit alienum partum, sed argenteum vas, & id vendit ad emendum ex precio cibos sibi necessarios, licet argentum directè non tollat, nec immediatè famem. Præsertim deficit ratio Decij, cùm hîc non tantùm agatur de accipiendis rebus alienis ad vitandam famem, nec tantùm tractatur de vitando periculo mortis imminentis ex fame: sed & de effugiendo periculo mortis aliunde vtcunque imminentis, & de constituto in extrema necessitate vitæ, vel ratione famis vel homicidij: iuxta ea, quæ iam adnotauimus in huius relectionis parte 1. ad interpretationem text. in capit. officij. de pœniten. & remiss. huic autem rationi, quam Decius tradit, suffragantur verba sancti Thomę secunda secundæ quęstion. 64. articu. 7. ad 4. ita scribens: Actus fornicationis vel adulterij non ordinatur ad conseruationem propriæ vitæ ex necessitate. quarta igitur ratio huic controuersię offerri solet, quæ dictat, licitum esse ob effugiendum mortis periculum ei, qui patitur extremam necessitatem, rem alienam capere, non tamen fornicari, quia dispensatione diuina opus est ad hoc, vt pręcepta & leges diuinę prætermittantur: in lege verò diuina, quæ furtum prohibet, dispensatio diuina omninò apparet ex causa necessitatis. capit. discipulos. de consecrat. distinctio. 5. at circa pręceptum illud, non mœchaberis. nullibi reperitur diuina dispensatio, nec ratione extremę necessitatis, nec ex alia causa. Et ideò non est licita fornicatio ad vitandum mortis periculum absque diuina reuelatione. Hęc ratio deducitur à gloss. quam ibi notat Cardinal. Alexand. in capit. quoniam. 48. distinctio. & sensêre idem Syluest. in verb. metus. quæst. 7. & Almain. in moralibus. quæst. de metu. proposit. 3. imò coitus cum fœmina, quæ vxor non est, si ex diuina reuelatione permittatur, coniugalis est verè, quia Deus matrimonij institutor & auctor eam fœminam in coniugiũconiugium & matrimoniũmatrimonium tradit coẽunticoëunti cum ea, secundum Thomam 1. 2. qu. 100. articu. 8. Hęc verò ratio adhuc non placet, quippe quę non definiat, qua ex causa in hoc | præcepto, noñnon mœchaberis: non sit quandoq;quandoque ex necessitate saltẽsaltem extrema dispensatum, sicut in illo, non furtum facies. idcircò quinta ratio reddi poterit, si animaduertamus, acceptionem rei alienæ ideò reprobatam, & illicitam esse, quia est proximo iniqua & iniuriosa: hæc verò iniuria cessat planè ex cōsensuconsensu domini expresso vel tacito, dato quidem vel debito: qualis contingit tempore extremę necessitatis, quo tenentur rerum domini consentire, quòd pauperes eorum res accipiant ad subueniendum inopiæ & necessitati, quibus ipsi opprimuntur: & ideò præceptum illud, quo prohibetur acceptio rei alienæ, nequaquam hanc continet acceptionem, quæ fit absque iniuria proximi cum ipsius domini consensu saltem debito. At præceptum, quod fornicationem prohibet, ideò eam prohibet, quia malum est adulteriũadulterium ipsum, item mala est ipsa fornicatio, quorum malitia voluntate & consensu humano tolli non potest: ideoq́ue nec mariti consensus, nec ipsius fœminæ voluntas sufficit ad tollendam adulterij, nec fornicationis simplicis malitiam: qua ratione extrema necessitas vitæ minimè efficit, nec efficere potest fornicationem licitam: sicut efficit acceptionem rei alienę: siquidem circumstantia extremæ necessitatis in acceptione ista, tollit ab ea malitiam, quam alioqui actus ipse habere solet. atque ita rem hanc distinxit Ioan. à Medina de restitut. quęst. 19. vltim. colum. Sexta nihilominùs huic disputationi additur ratio in hunc sanè modũmodum. Pręcepta enim, & leges naturales habent velut moderatricem, & interpretem rectam rationem, secundum quam pronunciandum est, actus humanos sub legibus & præceptis contineri, vel non, recta verò ratio pręceptum hoc, non furtum facies, interpretatur ita planè, vt acceptio rei alienæ tempore necessitatis extremæ nequaquam sub prohibitione legis comprehendatur.
Nam recta ratio præceptum diuinum interpretatione quadam ita moderatur, quasi necessitas omnia faciat omnibus communia, furtiq́ue rationem excludat, cùm melius sit, diuitem rei vnius priuationem pati, quàm vt pauper fame pereat: hoc etenim iudicat, & interpretatur recta ratio. Non sic eadem rectitudo rationis interpretatur præceptum prohibens fornicationem, cùm Reipublicæ, & rationi naturali magis conueniat, & consonum sit, quenquam mori, quàm quòd cum ea fœmina cōmerciumcommercium carnale habeat, quę propria vxor non sit: quemadmodum & in epitome in 4. adnotaui 2. par. c. 3. §. 4. nu. 5.
Septima fortassis ratio
7
non omninò videbitur inconcinna, nec absurda, si diligenter ac maturè pensitemus ea, quę legibus naturalibus ac diuinis prohibita sunt, malitiam quandam habere ob fragilem humanæ creaturæ sensualitatem, quæ ratione, qua nos Deus ipse muniuit, destituta, quotidie nos ipsos vrget, & discrutiat. Quòd si hæc malitia attenta circumstantia contingenti cessauerit, haud dubiè præceptum ipsum hoc in actu cessat, ipsaq́;ipsaque prohibitio diuinæ legis minimè casum istum complectitur. Et ideò è contrario si malitia actus lege diuina prohibiti, ratione contingentis circumstantię non cessauerit, nec ipsa præcepti prohibitio cessat, nec diuina lex in eo actu minorem obligationẽobligationem & vim habet, quàm si circumstantia illa non contigisset. Sic acceptio rei alienæ prohibita est Iure naturali & diuino, propter malitiam, quam actus hic habet ex eo, quòd fit iniuria proximo, eiq́ue damnũdamnum infertur: at malitia ista omninò cessat aliquot casibus, in quibus præceptum nec violatur, nec legi diuinę aut naturali contradicitur: nẽpenempe cùm quis rem à domino aufert: ensem inquam, ne vel seipsum, vel alterũalterum occidat. idem si res à domino auferatur ad subueniendum extremę inopię, quam accipiens patitur. Malitia etenim, quæ acceptioni rei alienæ solet adhærere, tunc procul abest, quia nec iniuria domino fit, nec damnum ei infertur: imò ea acceptio fit eius consensu saltem debito, & quem dominus teneretur adhibere. eadem ratione oportet expendas præceptum illud, non occides: siquidem homicidium priuata perpetratum auctoritate, quod inibi prohibetur, malitiāmalitiam habet ex eo, quòd proximus innocens occiditur, eiq́ue fit ex ea occasione iniuria: siue occidatur à priuato, siue à iudice, qui non publica, sed priuata vtitur auctoritate, cùm innocentem & innoxium occidit. At tunc occisio hominis erit ob vitandam mortem, & periculum vitæ licita, quoties hæc extrema necessitas auferat malitiam actus: & ideò aggressorem occidens aliter mortem effugere non valens, minimè peccat contra pręceptum legis naturalis, nec diuinæ: cùm ob extremam hanc defensionis propriæ necessitatem cesset malitia actus homicidij, ex quo nulla fit iniuria proximo, qui nocentissimus propter aggressionis causam occiditur ab eo, qui iure defensionis potuit eum occidere, aliter propriāpropriam mortem & iniuriam non euasurus. Non erit idem, si quis innocentem occiderit, cùm non posset alioqui mortem effugere, scilicet ad vescendum corpus innocentis, ne fame periret occisor. Nam hæc extrema necessitas non tollit malitiam actus homicidij: cùm adhuc vtcũquevtcunque vrgeat fames, innocens alter est, qui occiditur. Sic denique fornicatio lege naturali & diuina prohibita eam malitiam habet, quòd ex appetitu ac sensualitate aduersus rationem quis carnale commercium habeat cum ea fœmina, quæ vxor non est. Siquidem lege Naturali coitus tantùm coniugalis licet hominibus, & sic animalibus ratione præditis, iuxta l. primam. §. Ius Naturale. ff. de iustitia & iure. ca. Ius naturale. 1. distinct. quorum inter|pretationem explicuimus in Epitome ad 4. Decretal. parte 2. princip. num. 6. Expendamus igitur, an fornicationis malitia tollatur ex circumstantia necessitatis extremæ, imminenti fame, vel mortis periculo: à quo nisi quis fornicetur euadere nequit. & profectò patet, non tolli tunc malitiam huius actus, quia propter hanc circumstantiam non efficitur vxor ea, quæ non est, nec coitus efficitur coniugalis, & ideò minimè licet, ob extremāextremam necessitatem fornicari: cum & si Deus possit peculiari ratione fœminam aliquam viro in coniugium tradere, & ea ratione permittere coitum cum fœmina, quæ ex contractu humano vxor non erat, attamen Deus ipse nunquānunquam dispensat, nec dispensare potest, quòd seclusa ratione coniugij, & absq;absque vxoria lege quis fornicetur. siquidem manente malitia actus, non potest Deus eundem actum permittere, quemadmodum manifestè deducitur à diuo Tom. 12. quæstion. 100. articul. 8. Ex quo palàm deducitur, nec Deum ipsum posse super diuinis præceptis decalogi dispensare, si propriè & verè quid sit dispensatio intelligamus. tradit hoc ipsum latiùs Domini. Sot. libro secundo, de iusti. & iur. quæst. 3. artic. 8. Hanc ipse arbitror esse veram rationem constituendi differentiam inter hæc duo præcepta: non furtum facies: & non mœchaberis. Ex quibus etiam colligitur, an actus lege diuina, & naturali prohibiti, secundum propriam eorum malitiam illiciti, possint aliqua ex causa, ob aliquam circumstantiæ rationem esse liciti, & absq;absque peccati culpa fieri, & licere, quod potissimum ad mores pertinet.
2

SVMMARIVM.

  • 1 Meretrix petere potest apud iudicem exteriorem, mercedem sibi promissam ob fornicationem. Et ibi intellectus l. 4. §. sed quod meretrici. ff. de condic. ob turp. caus.
  • 2 Donatio fieri potest concubinæ, præterquam à milite, & clerico.
  • 3 Nihil refert, quantum ad donationẽdonationem, nec quo ad precium fornicationis, sit ne publica meretrix, an occulta fornicatrix.
  • 4 Datum meretrici, an ab ea retineri possit, seclusa causa donationis?
  • 5 Promissum parasitis ob verbera, vel alapas, an peti possit.
  • 6 Expenditur text. in l. 4. in princip. ff. de condic. ob turpem caus.
  • 7 Datum causa maleficij, & turpitudinis, an sit necessariò restituendum danti, qui in eadem turpitudine versatur: an pauperibus: vel an possit retineri ab accipiente?
  • 8 Intellectus ad textum. in cap. veniens. de Simonia.
§. SECVNDVS.
PRoximè actum est de fornicatione, an ea licita sit, ob extremam famis necessitatem: idcircò tertio loco à prima, quāquam constituimus, regula, colligitur, sitne restituendum, quod ex fornicatione, ac meretricio acquisitum fuerit, & an ea acceptio sit iniusta, siue in iniuriam proximi, siue quia lege prohibita? Cui quæstioni præmittendum est,
1
an meretrix apud iudicem exteriorem petere possit, sequuta copula, mercedem ob eam sibi promissam?
Et quod agere non possit fœmina ad pecuniam ob fornicationem promissam, probatur primò ex l. 3. & 4. in princip. ff. de condict. ob turp. caus. quibus decisum est, in pari causa turpitudinis potiorem esse possidentem. Sed in hac specie par est causa turpitudinis: igitur qui nondum conuentam pecuniam soluit, & eam retinet, potiora habet iura. Secundò, conditio turpis vitiat contractum, & vitiatur: promissumq́;promissumque ob agendum maleficium peti non potest. l. mercalem. C. de condict. ob turp. cau. l. iurisgentium. §. si ob maleficium. ff. de pact. l. si plagij. l. generaliter. ff. de verbo. obliga. ergo cùm promissum meretrici detur propter maleficium, nec promissio tenet, nec ex ea agere meretrix poterit. Tertiò, nemo est dominus membrorum suorum, præsertim ad vsum illicitum. l. liber homo. ff. ad leg. Aquil. c. contingit. de sentent. excom. meretrix igitur, quæ sui corporis domina non est, nulla ratione mercedem pacisci valet ob vsum venereum, vsum inquam, proprij corporis illicitum. Quibus tandem pars ista probari poterit, quam veram esse censent, gloss. dict. l. 4. §. sed quod meretrici. & in l. 2. C. de condict. ob turp. causam. & in l. affectionis. ff. de donat. Imol. ibi. Angel. Bald. Paul. & Ias. in dict. §. sed quod meretrici. Zasius in l. generaliter. superiùs citata. Fortuni. in d. §. si ob maleficium. verùm contraria sententia rationibus, & auctoritatibus probatur. Nam & Iurisconsultus in d. §. sed quod meretrici. expressim scribit, meretricem turpiter agere, non tamen turpiter data, & promissa accipere. Vnde licèt actus venereus, ob quem datur pecunia, illicitus sit, & turpis, ipsa tamen acceptio pecuniæ turpis non est, nec iure improbata, qua ratione sicuti data turpitudine vtriusque dantis, & accipientis, non est locus repetitioni: ita cùm ex parte accipientis turpitudo in ipsa acceptione minimè datur, non tantùm locus non est repetitioni, sed & locus datur exactioni: vt differat Iurisconsulti responsum in d. §. sed quod meretrici. à respōsoresponso l. 3. & 4. in princip. deinde quamuis fornicatio praua sit, & iure diuino vetita, ipsa tamen meretrix domina est sui corporis. & materia vendibilis est, nec ipsa venditio actus ve|nerei illicita censetur: & licèt actus venereus ex seipso malus sit, eius tamen venditio non est prohibita, nec illicita, ratione materiæ. etenim dare mulieri aliquam pecuniam pro vsu venereo, antequam is sequatur, malum est, quia datio illa imperatur à luxuria, & à praua sensualitate procedit: at datio pecuniæ meretrici promissæ, cùm ea fit post actum venereum, mala non est, sed actus iustitiæ, à nullo vitio imperatus, quia materia vẽdibilisvendibilis in hanc dationem adducitur: sicuti explicat eleganter Caieta. 22. quæst. 32. articul. 7. Rursus ex hoc, vt magis vrgeat argumentatio, adsumo propositionem hanc, videlicet in hac pactione, quæ cum meretrice fit, materiam adductam in conuentionem, & precij commutationem, vendibilem esse. quod probatur præter auctoritatem Caietan. ex ipsius Iurisconsulti loco, vbi fatetur in hac specie meretricem licitè mercedem accipere, & acquisitionem ipsam licitam esse, immunem quidem à turpitudine. idem fatetur Thom. in d. q. 32. articul. 7. sed si materia vendibilis non foret, profectò dubio procul meretrix ipsa turpiter acciperet: cùm ipse actus venditionis ex propria natura esset illicitus, nec necessariò sequeretur, dationem & receptionem procedentes ab ipsa venditione, secundum propriam naturam illicita, itidem illicitas esse, & turpes: vt in Simonia, & in conuentione, quæ cum aliquo fit, vt iniquam sententiam ferat. quod satis constat ex diuo Thoma in d. articul. 7. & Iurisconsulto in dicta l. 3. latiusq́ue à nobis in sequentibus explicabitur. At si materia vendibilis est, non video, qua ratione conuentio ista, quantum ad commutationem pertinet, ex seipsa turpis sit, nec ex parte dantis, nec ex parte recipientis: siquidem qui dat, vel promittit precium ob eam rem, quæ vendi potest, legem sequitur commutatiuæ iustitiæ, recipiens eodem pacto, eandem legem seruat, ac iustè recipit mercedem, & precium rei, quam vendere potuit. igitur pactio hæc seruanda est, & promittens cogendus erit promissam mercedem soluere. Non obstat Iurisconsulti responsio, qua asseuerat dantem turpiter agere. Nam actus ipse venereus vtriusque maris & fœminæ turpitudinem habet, atque ita pactio ipsa contingens inter virum & meretricem ratione huius actus, & quatenus ex appetitu, & libidine fit, etiam turpis est, non tantùm ex parte viri, sed & ex parte meretricis: sed quatenus datio, & receptio mercedis eiusq́ue promissio & stipulatio seorsum possunt censeri, turpitudinem non habent. dati inquam vel promissio, quia fit in compensationem, & mercedem, ac precium corporis ipsius meretricis, quo ad vsum venereum, qui vendibilis est: & ideò ad iustitiam commutatiuam pertinet, acceptio verò, quia meretrix mercedem & precium recipit eius laboris, & vsus, qui vendibilis est, & tamen nihilominus dantis, vel promittentis turpitudo versatur, quia datio meretricem prouocat ad fornicationem, & procedit ab appetitu & libidine coitus, non sic receptio meretricis, vel mercedis pactio: quippe quæ non procedat ab appetitu actus venerei, sed vt habeat ipsa mercedem, & precium vsus corporei ad actum fornicationis. quo fit, vt nec ipsa datio turpis sit, quatenus ea tendit ad stipendium, & mercedem actus venerei, & vsus corporis, quem ipsa præstat meretrix, & ob quem precium habere potest. igitur qui meretrici mercedem promisit, iam post ipsum actum venereum, cogendus erit eam soluere, etiam si ante coitum pactum fecerit, quũquum in hac specie non sit tractandum de promissione aut datione, quatenus turpitudinem habet, sed de ea, qua ex parte iustitiam respicit commutatiuam, hic etenim est verus sensus Iurisconsulti in d. §. sed & quod meretrici.
Secundò eadẽeadem sententia, qua asseritur, promissionem factam meretrici seruandam esse, etiam apud iudicem exteriorem & promittentem cogendum fore ad promissi solutionem, probatur Geneseos cap. 38. quo in loco Iudas mercedem promissam Thammar, quæ habitum meretricium assumpserat ob fornicationem, eidem soluit, & misit post ipsum actum venereum: profectò non alia ratione, quàm quòd teneretur mercedem promissam meretrici soluere.
Tertiò, eadem opinio satis apud Iurisconsultum probatur in l. affectionis. ff. de donat. qui censet, donationem
[2]
posse fieri meretrici, & ei factam validam esse: non tantùm quo ad exceptionem, sed & quo ad actionem, secundum magis communem Doct. interpretationem contra glos. ibi. ad idem optimus tex. in l. donationes in concubinam, in prin. ff. eo. tit. & id constat argumento ab speciali: nam si minor & miles non potest donare meretrici, secundum notata in d. l. Affectiones. ob specialem quandam rationem, qui minor non sit, nec miles donare meretrici poterit. l. miles ita. §. 1. ff. de milit. testam. vbi itidẽitidem probatur, eum, qui miles non sit, non tantum donare posse meretrici, & concubinæ, sed etiam legare in testamento, & eam hæredem instituere, quod Anto. Butri. consi. 14. & eleganter Ias. cons. 37. lib. 3. adnotarunt. tradunt hac de re plura Bartol. & Doct. in d. l. affectionis. Roma. cons. 43. Anch. cons. 247. Capycius in decisi. Neapolita. 102. qui & de concubina clerici loquuntur, examinantes, quando ei donari à clerico possit. quibus adde l. 22. cum sequentib. tit. 3. lib. 1. ordinat. & Ioan. Lupi. in Rubric. de donat. inter vir. & vxor. §. 39. Nam & Raphaël Cum. in dict. l. miles ita. §. 1. Bald. consil. 437. libr. 5. & Ias. in dict. cons. 37. col. 2. libr. 3. existimant, etiam pagano minimè licere donationem fa|cere mulieri, cum qua habet adulterium, incestúmue commercium. fit tandem ex his, vt constitutissimum sit, mercedem meretrici ob fornicationem promissam, modò absit dolus, & fraus, eidem soluendāsoluendam esse, promittentemq́;promittentemque à iudice compellendum fore ad eius solutionem. quam opinionem tenent Cynus, & Saly. in l. 2. C. de cond. ob turp. caus. Bart. & Alex. in d. §. sed & quod meretrici. idem Bart. in d. l. affectionis. Alex. in d. l. generaliter. Abb. in c. quia plerique. nu. 14. de immunit. eccle. Rippa. in l. si plagij. ff. de verb. oblig. col. penul. Ioan. Lupi. in d. Rub. §. 40. Salyc. in l. ea quæ. C. de donat. ant. nup. Bart. & Aretin. in d. l. generaliter. quo in loco Ias. & Zasius, nu. 29. testantur, hāchanc opinionem communem esse. Nec oberunt ea, quæ ad probationem prioris sententiæ adducta fuere: siquidem l. 3. & 4. tunc obtinet, quando datio, & receptio vtrinq;vtrinque est illicita, & reprobata: at in hac specie acceptio licita est, imò & ipsa datio quatenus procedit à lege iustitiæ, & à promissione dati in mercedem eius operis, quod precium habere potest iuxta ea, quæ modò adnotauimus. Item Iurisconsulti responsum in d. §. si ob maleficium. ita intelligendũintelligendum est, vt procedat in maleficio, quod lege exteriori punitur, quantum ad ipsum recipientem actionem: siquidem ratione eius actus, qui iure humano ponitur, nemo potest iure quidquam pacisci, nec stipulari. l. mercalem. C. de condictio ob turpem caus. qua ratione, etiamsi ex propria natura materia vendibilis sit, quia lex ipsa humana actũactum ipsum punit, propter quam pactio fit, verè dici non poterit, eadem lege humana pactionem istam validam esse, qua quidquam promissum fuerit ob maleficium committendũcommittendum. Sic sanè cùm lege humana actus puniatur, nullo pacto potest valida censeri pactio, quæ tendit vt precium constituatur ob actionem illius actus, qui lege ipsa punitur, atque ideò tunc versabitur vitium, & turpitudo, non tantùm in ipso dante aliquid ob maleficium, sed & in ipso accipiente, qui paciscitur mercedem pro eo, quod apud iudicem puniri debet, vel pro ea re, quæ vendibilis non est. optimus textus in d. l. 4. Vltima ratio ex lege, liber homo. ff. ad legem Aquil. non nocet huic conclusioni. Nam licèt nemo dominus sit membrorum suorum, est tamen dominus vsus proprij corporis: siquidem vsum corporis locare potest propter mercedis precium: sicuti manifestè probatur apud Iurisconsultos, qui locationem operarum passim permittunt, & probant. Quòd si dixeris hoc tunc obtinere, cùm locatio fit ad vsum licitum, non ad illicitum, id facillimè tollitur, quia vsus illicitus operatur, quòd ipsa locatio illicita sit: item quòd non sit cogendus locator conuentioni stare: nec tamen ex hoc sequitur, non esse locatori soluendam mercedem, quoties ipse quod in locationem duxit, pręstiterit omninò absque iure reuocationis.
Assertio autem vltima, quam frequentiori calculo probatam esse diximus, vera est: modò merces huius vsus venerei sit moderata, sicut & hoc necessarium est ad omnium commutationum iustitiam, & proptereà oportet quòd ipse promittens habeat ius dandi & promittendi: ita quidem, vt proprio consensu possit obligari, quemadmodu tradidere Henric. in capitul. peruenit. de adulte. Ioan. Lupi. in dicta Rubrica. §. 41.
Ex his planè deducitur, non rectè hac in quæstione constitui differentiam
3
inter meretricem publicam & fœminam, quæ occultè fornicatur, cùm ratione suprascripta diligenter examinata, satis appareat ita esse vsum corporis ad venereum actum, vendibilem in fœmina occultè fornicaria, sicut in ea, quæ publicè meretricium exercet: tametsi Cynus in l. 2. & ibi Angel. C. de condict. ob turpem caus. Abb. in dicto capitul. quia plerique. numer. 14. & sequent. Ioan. Lup. in dicta. Rubr. §. 41. teneant in fœmina occultè fornicaria, quæ publica meretrix non est, quòd nec ipsa petere possit mercedem promissam, & precium fornicationis, nec si datum fuerit, illud possit retinere, imò potiùs restituere teneatur, etiam in animæ iudicio. hanc sententiam Cyni & aliorum scribit communem esse Adrianus in 4. sentent. in tracta. de restitutione. oritur alia quæstio, eam hi Doctor. probant auctoritate text. in l. Lucius. ff. de iure fisci. quo probari videtur, res datas his occultis fornicarijs ad fiscum pertinere, & eas fisco adiudicandas fore. Ego equidem, vt modò adnotabam, opinor hanc opinionem, nec communẽcommunem esse, nec veram: quamobrem eam in duas partes distinguam, quo faciliùs intelligatur. Prima etenim pars tractat, an promittens aliquod precium fœminæ propter occultam fornicationem, & eam, quæ meretricia non est, sit cogendus id etiam in foro exteriori soluere. Secunda pars agit de ea quæstione, an acceptum à fœmina, quæ meretrix publica non est, ob fornicationem possit ab ea in iudicio animæ retineri, ita vt ad eius restitutionem minimè teneatur. Quo ad primum fateor Cyni sententiam in foro exteriore, ob eius & aliorum doctissimorum virorum auctoritatem, frequentissimè admitti, & à plerisque iudicibus eam admittendam fore. At non video qua ratione opinio ista vera sit: cùm nihil referat, fœminam esse publicè, vel occultè fornicariam, ad iustāiustam ipsius venerei vsus mercedem. Nam Iurisconsulti responsum in dicta lege, Lucius, in his, quæ scelere quæsita sunt, & à fisco repeti possunt, ob crimen à recipiente commissum, pœna temporali, iudicialiq́ue dignum, non in acquisitis ex fornicatione locum obtinet: atque ita in his casibus, | quibus receptio est illicita, & in specie Iurisconsultus ibi tractat de receptione illicita, ex eo, quòd bona sunt auferenda ab hærede, ea ratione, quia propter scelus commissum in morte testatoris, efficitur ipse hęres indignus, vel incapax hæreditatis iuxta distinctionem Docto. in dicta l. Lucius. idcircò satis est distincta Iurisconsulti species, & eius responsio ab his, quæ in præsentiarum de meretricio lucro tractantur: vnde mirum est, cur Cynus & alij dicta l. Lucius. ad hanc quæstionẽquæstionem induxerint: cùm hîc de mercede promissa, ob coitum fornicarium tractemus, qui quidem coitus minimè punibilis est, lege exteriori, & humana. Quòd si coitus fornicarius punibilis foret apud iudicem exteriorem, tunc planè probatissimi iuris est, non posse mercedem promissam nondum solutam peti, sicuti probatur in l. mercalem. C. de condict. ob turp. caus. & id verum est, quoties actus, cuius precium petitur, punibilis est, quo ad ipsum petitorem: ne lucrum, & præmium is consequatur ex eo, vnde pœnam iure habere debet.
Secunda quæstionis pars edisserit, quòd receptum à fœmina, quæ publica meretrix non est, minimè potest interiori animæ iudicio retineri, sed ab ea restituendum est, quia sit ob turpem causam illicitè receptum: quemadmodum Cynus, & qui eum sequuntur, asseuerant, Quorum sententia falsa est omninò & contraria, ex prædictis manifestè deducitur. Nam si materia hac in specie vendibilis est, parum refert vendatur publicè, vel secretè: nec item differt venditio fiat ab ea, quæ vendendi officium publicè habet, vel ab alia. cùm ex propria natura rei materia fit vendibilis, nec eius venditio ratione publici officij permittatur, sed ratione materiæ. Imò secundum Cyni & sequacium opinionem, sequeretur, ipsam meretricem turpius accipere precium pro primo actu, quàm pro sequentibus: quod nemo doctus fatebitur. Sic sanè aduersus priorem Cyni sententiam hanc vltimam probant, & sequuntur Monaldus in summa titu. de restitutione malè acquisitorum. Henric. in capitul. peruenit. de adulter. Florent. 2. part. titul. 2. capitul. 5. colum. 2. Syluest. in verb. restitutio. 2. col. 2. Adrian. in dicto §. oritur alia quæstio. idem post primam huius operis editionẽeditionem video tenere ac probare Dominic. Sot. lib. 4. de iustit. & iure. quæst. 7. artic. 1. & probatur idem ex eo, quòd hæc acceptio mercedis coitus venerei, non fit rei alienæ occupatio: cùm data sit pecunia ex consensu domini absque vlla fraude. Nec ipsa receptio sit illicita, nempè lege prohibita: siquidem licet peccatum ipsum manifestam culpāculpam habeat, quo ad vsum venereum, non tamen quo ad receptionem mercedis: sicuti paulò antè traditum est. Hinc fit, vt nec monacha recipiens ob mercedem coitus absque vllo dolo pecuniam aliquam, teneatur eam in foro animæ interiori restituere: quod expressim HẽricHenric. adnotauit.. idem & in fœmina, quæ maritum habet. etenim si quid ab adultero accipiat ob fornicationem, restituere id non tenetur: tametsi iniuriam faciat monacha religioni, & adultera viro.
Item ex suprascriptis apparet, quid dicendum sit de opinione, quam hac in quæstione probare conantur Ioan. à Medina in tract. de restit. q. 20. is etenim scribit,
4
datum meretrici, nec licitè recipi, nec posse retineri alia ex causa, quàm donationis liberæ, & ideo putat, datum meretrici, non posse retineri, nec recipi titulo mercedis, & precij actus venerei.
Primùm quidem opinor hoc esse contrarium eleganti Iurisconsulti responso in d. §. sed quod meretrici. vbi probatur, meretricem licitè recipere, quod datum ei fuerit ob fornicationẽfornicationem: non alia profectò ratione, quàm quòd detur in precium, & mercedem coitus venerei. Alioqui, si Iurisconsultus donationis causam in hac datione considerasset, nequaquam distinxisset datum meretrici ab his, quæ alijs ob turpem causam dari solent: cùm in his donationis liberæ titulus receptionem faceret licitam ex propria natura: tametsi causa, quæ ad donandum induxerit, fuerit turpis. Non enim ex hoc ipsa donatio libera in vniuersum à lege reprobata censetur, sicuti & ipse Ioannes à Medina fatetur, posse datum propter homicidiũhomicidium, lenocinium, vel aliud turpe crimen, aut propter iniquam iudicis sententiam retineri licitè ob donationis causam. Præterea cùm hæ dationes ob causam fiant, non potest dici eas donationes esse. quod probatur in l. 1. ff. de donatio. & in l. vltim. ff. de condict. caus. dat.
Secundò, probatissimi iuris esse censeo, datum meretrici ob ipsam fornicationem, vel ratione conuentionis expressæ, vel tacitæ, in precium vsus venerei, iustè posse ab ipsa recipi, & retineri, etiam si constet, dantem non omninò liberè, sed coactum, vel à iudice, vel lege pactionis dedisse, hoc enim satis deducitur ab his, quæ paulò antè tradita fuere: modò absit fraus in ipsa acceptione, nec sit excessus aliquis in ipsa receptione: nam is arbitrio boni viri donationis titulum exigit, vt datum recipi, & retineri tutè valeat. Quamobrem existimo eum, qui cum meretrice publica, vel ea fœmina, quæ sui corporis quæstum facit, coierit absq;absque expressa conuentione, cogendum fore à iudice lege taciti pacti eidem fœminæ consuetāconsuetam venerei vsus mercedem soluere. Quibus satis probatum est non esse necessariam donationis causam, nec verāveram, nec pręsumptāpręsumptam, ad hoc, vt meretrix tutè retineat, aut licitè recipiat, quod ei ob meretricium datum fuerit, atq;atque ita hanc quæstionem diffiniendādiffiniendam esse arbitror. Nam & in specie opi|nionem Ioan. à Medina improbat Domi. Sot. lib. 4. de iust. & iur. q. 7. arti. 1.
Hinc etiam infertur,
5
an promissum alicui parasito, vel ioculatori, vt is inter ludicra & iocos patiatur aliquot alapas, & verbera: sit ei necessariò soluendum, & promittens soluere cogatur per iudicem: & quamuis Zasius in d. l. generaliter. num. 31. velit, nullam hîc posse dari coactionem iudicis: ego tamen contrarium censeo, quo ad moderatam actus mercedem. Non inficior parasitum ita conuenientem, & paciscentem malefacere, & peccare quandoq;quandoque mortaliter. Nam hæc ludicra & parasitorum ars licita quidem est ad hominum delectationem: modò ea exerceatur absque proximi præiudicio, & læsione honestatis, vt explicant Diuus Thomas & Caieta. 2. 2. q. 168. articu. 3. & præced. Syluest. in verb. ars. q. 7. tradunt Doct. in c. 1. de vit. & honest. cleric. libr. 6. tamen & si malè faciat parasitus locando vsum sui corporis ad hæc verbera, nihilominus ex hoc nulla lege exteriori punitur, nec turpiter recipit huius laboris mercedem. Qua in re oportet viros nobiles admonere, has cum parasitis pactiones esse omninò contrarias veræ nobilitatis legibus: idcircò ab eis abstinendum fore: cùm sint aliæ ludicræ artis, & parasitici muneris partes, quæ absq;absque vllo vitio possint magis ad risum, & iocos prouocare, & ad honestam delectationem pertinere: & etiam si apud Romanos eo tempore, quo propter Asiaticam luxuriam in perditissimos itum est mores, id in vsu erat. Ita etenim in hunc sensum quidam accipiunt illud Martialis lib. 2. ad posthum.
Os tibi præcisum, quanto non ipse Latinus
Vilia panniculi percutit ora sono.
Cæterùm prius quàm quæstionẽquæstionem istam aggrediamur, ob seruandum est
6
ad intellectum l. 3. & 4. ff. de condict. ob turp. caus. distinctionem quandam prænotari posse, aliquot expositis conclusionibus.
Prima quidem. Apud iudicem exteriorem nemini licet agere ad mercedem, vel precium eius operis, quod habet crimen, ab eodem iudice pœna exteriori puniendum, text. optimus in l. mercalem. C. de condi. ob turp. caus.
Secunda, in pari turpitudinis causa lex humana denegat actionem & repetitionem eius, quod propter aliquod scelus committendum, datum fuerit. dicta l. 4. in princ. l. 4. artic. 14. part. 5.
Tertia, vtcunq;vtcunque humana lege denegata sit repetitio eius, quod ob crimen, & maleficium datum fuerit, non tamen ex hoc accipiens tutus erit in animæ iudicio, si aliqui vel ratione materiæ, quæ vendibilis non erat, vel ex eo quòd conuentio fuerit iniqua, teneretur ad restitutionem: lex enim, quæ negat danti repetitionem in hac specie, nullũnullum ius tribuit recipienti, nec plus iuris in eum transfert, quàm is ex receptione acquisierit, sicuti in simili argumento docet Thom. 2. 2. q. 77. articul. 1. ad primum. igitur quoties tractabitur de obligatione ipsius recipientis ad restituendum ea, quæ ob maleficium acceperit, apud iudicem interioris iudicij res erit ita examinanda, ac si humana lex, quæ repetitionem danti ob parem turpitudinem negauit, quidquam hac in re non statuisset. Nisi aliqua ex lege probatum sit, aut probari iusta ratione queat, per denegationem actionis in pœnam turpitudinis, dantem priuatum esse lege humana, eo quòd dedit. Nam & tunc erit diligenter examinandum, cui lex ipsa tribuendum esse censeat id, quod datum est, ipsi ne recipienti, an fisco, an pauperibus, vel ecclesiæ, quod latiùs probabitur inferius, & in materia de Simonia, & in tractatu eorum, quæ ob maleficium lege exteriori punibili data sint.
Quarta conclusio. Etiamsi propter parẽparem turpitudinis causam, quoties datio, & receptio est illicita, minimè competat danti repetitio: tamen vbi ipsa receptio est licita, non tantùm repetitio negatur, sed & retentio ipsa iustissima est: quod constat ex ratione text. in d. §. sed quod meretrici.
Ex tertia conclusione deducitur resolutio illius quæstionis, qua solet controuerti, an sit necessariò facienda restitutio eorum, quæ turpiter data, & accepta fuerint, & cui, an ei, qui dedit, vel pauperibus? Qua in re quibusdam visum est, restitutionem faciendam esse necessariò, non tamen danti, sed vel fisco, vel pauperibus. quod ea ratione probatur, quia receptio iniqua est, & à lege reprobata: idcircò non potuit datum ipsi recipienti acquiri, iuxta regulam primam, quam in hac relectionis secunda parte constituimus. Idem adnotari potest ex capit. de hoc. de Simonia. vbi satis manifestè scriptum, & responsum est, acceptum ratione Simoniacæ conuentionis absque periculo animæ, retineri non posse. Et ita Doctores inibi adnotarunt, atque in vniuersum propositæ quæstioni respondent Paluda. in quarta sententia. distinctio. 15. quæstione tertia. articulo 5. versicul. 3. conclusio. gloss. penult. in regul. ista. quam interpretamur: quæ quidem sententia frequentiori Doctor. consensu recepta est: quemadmodum fatetur Ioan. à Medina. de restit. quæstio. 2. capit. 2. incipienti, de eo quod. Nam & nostrates idem præmittunt, dum gloss. eandem sequuntur. quibus adstipulatur text. in l. iurisgẽtiumiurisgentium. §. si ob maleficium. ff. de pact. in l. generaliter. & in l. si plagij. ff. de verbor. obligationibus, & in §. prætor ait. ac §. generaliter. d. l. iurisgentiũiurisgentium. vbi pacta turpia, contra bonos mores, aut contra leges, irrita sunt, & nulla. Consequitur igitur harum conuentionum ratione nullũnullum ius recipienti acquiri. siquidem titulus acquisitionis nullus est. l. non dubium. C. | de legibus. Adrianus tamen in 4. senten. tract. de restitutione. capit. restat inquirere. ad finem. fatetur planè, accipientem omninò teneri ad restitutionem, sed contendit posse arbitrio eius eam fieri danti, vel pauperibus. Ioannes à Medina de restitutio. dicto capitulo secundo, aliter quæstionem istam diffinire tentat, existimans, acceptum ob maleficium, & turpem causam non esse necessariò restituendum danti, sed pauperibus, causa ipsa sequuta, & sic maleficio commisso, quia iam qui dedit ob eam causam, quæ sequuta est, rem donauit, eámque à se abdicauit, & ideò ei non est restituenda: causa verò non sequuta censet restitutionem faciendam esse ei, qui dederit: cùm voluntas donationis cesset causa non sequuta. addit præter hæc in Simoniæ causa datis & acceptis, non esse restitutionem faciendam danti, præterquàm in casu text. in capitulo veniens. de Simoni. At Caieta. in summa, in verbo Simonia exterior, opinatur, temporale datum propter Simoniam, non sequuta spirituali traditione, in animæ iudicio ante iudicis sententiam, restituendum esse danti: ea ratione quòd in pœnam criminis, & iniquæ pactionis lex Canonica priuat dantem ea re, quam dedit: pœna verò ante condemnationem iudicis non debetur, nec omninò restituenda est, iuxta resolutionem gloss. in capit. tua fraternitas. duodecima quæstio. 2. quam rationem & Ioannes à Medina in vniuersum pro eius responsione validam esse censuit. Item Syluest. post Ioan. in summa confessorum, fatetur, in verbo, restitutio. 4. §. 1. hoc tamen dimittens arbitrio accipientis: sicut & Adrianus paulò antè citatus existimat. ipse quidem quantum attinet ad recipientem, & si communis sententia definierit, eum teneri ad restitutionem eorum, quæ ex iniquis vtrinque conuentionibus acquisierit, vel acceperit. Video tamen posse in hunc sanè modum distingui. Aut etenim pactio fuit iniqua ex eo, quòd materia vẽdibilisvendibilis non sit, nempè in crimine Simoniæ, cùm res spiritualis, cuius venditio Simoniam inducit, æstimari, aut vendi non possit, & in pactione, qua aliquid promittatur, vt iniqua sententia feratur, vel iustitia ministretur: in his casibus recipiens tenebitur omninò restituere, quippè qui nihil dederit, aut fecerit, quod ex propria natura sit precio æstimabile. Quòd si materia vẽdibilisvendibilis sit, quia vsus corporis, & labor humanus conducitur ad delictũdelictum, & ob id conuentio iure improba est, & illicita ratione turpitudinis vtrinque commissæ: fortassis accipiens poterit datum retinere, in animę iudicio in compensationem arbitrio boni viri, ac iustam mercedem laboris impensi, & industriæ præstitæ ad maleficium. inducor etenim in hanc sententiam: primùm quòd licèt à lege istæ conuentiones reprobæ sint, & censeantur: id procedit ad hunc sanè effectum, vt ex eis agi non possit, nec teneatur quis promissa seruare, non autem ad hoc, vt datum ratione laboris impensi, restituendum sit ante condemnationem, si qui dedit, potuit propriæ rei transferre dominium. Deinde quamuis conuentiones istæ indistinctè reprobentur, quo ad omnes iuris effectus, hoc in pœnam criminis commissi paciscendo fit: sed pœna non est necessariò ante condemnationem restituenda. Item si verum esset, quod Doctores communiter adnotarunt, sequeretur inde, artificem aut fabrum conductum ad fabricandum id, quod iure vetitum extat, & in maleficium perniciosum fabricatur, teneri ad restitutionem eius, quod ob fabricam in mercedem laboris acceperit: sic & miles conductus ad bellum iniustum, quódque ipse iniquissimum esse certò scit, teneretur restituere mercedem iure conductionis, sibi ob militiam præstitam: & tamen nec artificem, nec militem ad restitutionem in propositis speciebus ipse non damnarem, nec compellerem in animæ iudicio, nec opinor cogi posse. mille profectò possent ad hæc exempla proponi, vnde mihi non admodum placet communis Doctorum opinio, quæ dubio procul obtinet, cùm accipiens nihil laboris, vel industriæ impendit. Scio tamen frequentissimam omnium sententiam in contrarium probatum iri ex eo, quòd conuentiones istæ iure sint reprobatæ, & nullæ censeantur: & ideò acceptio sit illicita, eáque ratione inducat obligationem restituendi, tametsi huic rationi possit responderi, veram esse, quoties contractus ita lege reprobatur, quòd nec actionem, nec retentionem pariat, tunc scilicet, quando reprobus est vel ex defectu solennitatis iure requisitæ, vel ob deficientem legitimum consensum paciscentis, ad perfectam rei promissæ translationem, quod impræsentiarum minimè contingit. Et ideò in hoc casu restitutio necessaria non est. Quod verò pertinet ad dantem, an ei sit facienda restitutio, quoties recipiens restituere tenetur, est obseruandum, sit ne ea lex, quæ repetitionem negat ob parem turpitudinem, pœnalis: ita quidem vt in pœnam iniquæ conuentionis expressim, vel tacitè efficiat inhabilem eum qui dedit, ad repetendum. Nam si inhabilis efficitur in pœnam, hæc pœna nullam requirit iudicis exequutionem, atque ipso iure absque vlla iudicis sententia infligitur: idcircò in animæ iudicio obtinebit planè, secundum ea, quæ nos tractauimus in Epitome ad quartum librũlibrum Decretal. secunda parte, capitu. sexto. §. octauo. & ideò restitutio non erit necessariò danti facienda, etiam si causa, ob quam datio facta fuerit, sequuta non sit. Etenim vbi causa sequuta fuerit, non diffiteor communi omnium sentẽtiasententia absq;absque dubio, | licet materia vendibilis non sit, nec precio æstimabilis, danti restituendum non esse. sed & si dixeris in priori specie, vbi causa dationis sequuta non fuerit, legem denegantem repetitionem non procedere, aut saltem obtinere quo ad simplicem denegationem actionis, non tamen ex hoc priuare in pœnam ipsum dātemdantem iure, quod habet ad repetendum causa non sequuta: vtrunq;vtrunque opinor falsum esse.
Nam lex Ciuilis negans repetitionem eius, quod datum
7
turpiter fuerit ob turpem causam, locum habet, etiam ante causam ipsam sequutam, & eadem in pœnam tanti criminis dantem priuat iure exigendi, quod dederat. Non obstat huic resolutioni textus in dict. capit. veniens. de simonia. qui respondit datum causa simoniæ restituendum esse danti. Id etenim procedit, vel quia ipse dedit bona fide monachis exigentibus id prætextu consuetudinis, ad prandium monachorum. capit. cùm Apostolicam. eodem titu. vnde non omninò manifesta est, nec aperta dantis turpitudo: vel pecunia inibi restituitur danti, vt is translatus ad aliud monasterium, eam secum in id monasterium deferat, ad alimenta sibi necessaria. Quo fit, in eo textu minimè posse probari, quod datum causa simoniæ sit restituendum ei, qui dederit: ac tandem ex his, quę modò adnotauimus, palàm constat, qualiter sit intelligenda Iurisconsulti responsio in dicto §. sed quod meretrici. & in eiusdem l. quartę parte prima. Et nihilominùs proximo §. adhuc hanc ipsam quæstionem tractantes, explicabimus veram cognitionem & interpretationem textus in l. secunda. ff. de condictio. ob turpem causam.
3

SVMMARIVM.

  • 1 Datum iudici, vt iustam sententiam pronunciet, an possit repeti, & an is, qui dedit, perdat litem?
  • 2 Testis an possit proferendo testimonio aliquid accipere?
  • 3 Rei alienæ inuentor, an iustè possit aliquid capere ob eiusdem rei restitutionem?
  • 4 Intellectus l. solent. ff. de præscript. verb. & l. 4. §. si tibi. ff. de condict. ob turpem caus.
  • 5 An teneatur ad restitutionem, qui potuit proximum à damno illato defendere?
  • 6 Examinatur argumentatio glo. in l. 4. §. si tibi. ff. de condict. ob turpem caus.
  • 7 Acquisitum per metum etiam leuem, an sit necessariò restituendum metum passo?
  • 8 An sit restituendum, quod obtinetur ex contractu beneficio restitutionis in integrum rescindendo?
  • 9 Acquisita ex cōtractucontractu nullo ob defectum solennitatis legis humanæ, restituenda sunt in consciẽtiæconscientiæ iudicio.
  • 10 Jntellectus Regiarum constitutionum, quæ prohibent vxorem absque licentia viri contrahere.
§. TERTIVS.
QVARTO ab eadem regula dissoluitur ea dubitatio, quę passim discuti solet,
1
sitne restituendũrestituendum id, quod iudex acceperit, vt iustam sententiam ferat, inprecium quidem iustissimi iudicij? & Iurisconsultus in l. secunda. ff. de condict. ob turpem causam. ita obscurè hanc quæstionem definiuit, vt ob eius incertam sententiam, itidem & Interpretes variè responderint. Sed si dedi, inquit Vlpianus, vt secundum me in bona causa iudex pronunciaret, est quidem relatum, condictioni locum esse: sed hic quoque crimen contrahit. iudicem enim corrumpere videtur, & non ita pridem Imperator noster constituit litem eum perdere. Hęc Iurisconsultus, qui expressim asserit, dantem iudici pecuniam, vt iustè in eius causa sententiam dicat, turpiter agere, & crimen contrahere, propter quod causam ipsam vtcunque iustissimam perdit. Idcircò videtur non esse huic dandam repetitionem: siquidem constat, eum, qui ob hanc causam dederit, puniendum fore, & litem perdere. gloss. communiter recepta in dicta l. 2. textus in lege prima. C. de pœna iudi. qui malè iudic. & in Authentic. vt litigantes iurent, in exordi. lit. Regia l. 52. titulo 14. parte quinta. qua ratione quidam existimarunt, non esse dandam in hac specie repetitionem. Quod verum est, actionem danti hîc denegari ad dati repetitionem, manifesti iuris erit, secundum ea, quę paulò antè dicta sunt proximo §. non esse necessariò eidem restituendum quod dederit, sed vel fisco vel pauperibus. Sed & hæc non omninò conuincunt, quin contrariam sententiam probare possimus. Etenim licet qui dat iudici pecuniam, vt pro eo in bona causa sententiam pronunciet, ob hoc crimen, quod præsumptam corruptionem iudicis præ se fert, puniatur perditione causę: non tamen ex hoc sequitur ei negari repetitionem eius, quod dedit, cùm sit ex eius parte crimen hoc leue, & procedens à zelo iustitiæ. Pręsertim quòd pœna legis Ciuilis, statuentis hanc causæ perditionem, tunc locum obtinet, cùm habens bonam causam, iudicem pecunia inducit, vt pro eo sententiam dicat. Corrum pit etenim fortassè iudicem, qui secundum conscientiam, & proprij iudicij dictamen contrarium alioqui foret pronunciaturus. Secus deniq;denique dici posset, vbi quis iudici pecuniāpecuniam daret, vt iustitiam ministraret, litemq́; iuxta iustitiæ tramites definiret: eo sanè casu non tendit pecunię datio in iudicis corruptionem: & ideò frequentiori iudicio, & interpretum suffragio receptum est, | competere danti repetitionem, secundum Alexandrum in dict. l. 2. quoties datum quid fuerit iudici, vt iustitiam celeriter ministret. Idem tenent in dicta l. secunda, Fulgosius & Ias. Bal. in capit. vltimo. colum. vltima. appellat. gloss. in capit. qui rectè. 11. quæstio. 3. Panormit. in capit. cùm ab omni. de vita & honest. Cleric. numero 8. gloss. singularis. & inibi Archidia. in capit. non sanè. decimaquarta quæstione quinta. quo in loco Gratianus Diuum AugustinũAugustinum refert hanc opinionem satis apertè asseuerantem in Epistola 54. ad Macedonium. Et quamuis Alexander, Iason, & alij in dicta l. secunda existiment, in hoc posteriori casu, cùm pecunia datur, vt iudex iustam sententiam celeriter ferat, causamq́ue iure expediat, causam ipsam dantem in pœnam perdere, atque habere dati repetitionem: in priori autem casu, cùm suspicio corruptionis maior est, quia pecunia datur iudici, vt pro dante, qui priora iura habet, sententiam dicat, nec competere danti repetitionem, & in pœnāpœnam causam perdi: ego tamen opinor, tunc nec danti competere dati repetitionem, cùm ob dationem causam amittit, secundum leges hac in re pœnam statuentes, siquidem perditio causę nulla alia ratione instituta est, quàm quòd is, qui dedit iudici pecuniam, grauiter deliquerit: delictum autem propter parem turpitudinem inducit denegationem repetitionis. sicuti expressim responsum est in l. 4. in princip. & in l. 3. ff. de condict. ob turpem causam. vnde deducitur, minimè habere dati repetitionem, eum, qui dederit, vt iudex pro eo sententiam pronunciet, quamuis is bonam causam habeat, quia dantis animus tendat saltem ex pręsumptione ad corruptionem iudicis: hoc profectò Iurisconsultus respondit in dict. l. secunda. At si pecunia iudici detur, vt iustitiam absque mora litiganti exhibeat, tunc, ni fallor, causa nec amittitur, nec repetitio danti negatur. Tandem illud ex his certissimum esse censeo, quòd datum iudici absque crimine corruptionis, vt iustitiam ministret, est danti restituendum. Idq́ue confirmat auctoritas Augustini in dicto capit. non sanè. tenet in specie Syluest. in verbo, restitutio. 2. §. 1. & restitutio. 4. §. 1. qui constituit regulam hac in controuersia certissimam, qua definitur, datum ob causam necessariam, ad quam tenetur recipiens necessitate præcepti, quod ad iustitiam pertinet, est omninò restituendum: & quidem danti, nisi & is propter aliquam admistam dationi turpitudinem lege humana iure repetendi priuetur. eandem regulam adnotarunt alij, præsertim Adrianus in quarto sentent. tractatu de restitutione capi. restat inquirere. Ioannes à Medina. de restitutio. quæstione 25. colu. 10. & probatur, quia opera iustitię venalia non sunt, nec iustitia est materia vendibilis: idcircò datio & acceptio sunt contrariæ rationi veræ venditionis, quæ fieri non potest de rebus istis, quibus nulla conuenit æstimatio. quod & Caieta. asseuerat in secunda secundę quęstione 32. articul. 7. text. in cap. cùm ab omni. de vita & honesta. Clericor. iniquissimum enim est hoc cōmunicationiscommunicationis genus. Nam & Cicero libr. primo de legibus inquit, iniustissimum est, iustitiæ mercedem quærere. Qui mercede bonus vir est, mercede erit malus, cùm iustitia debeat esse gratuita. Qui enim rectè iudicat, auctore Gregorio, & pręmium remunerationis expectat, fraudem in DeũDeum perpetrat, quia iustitiāiustitiam, quam gratis impartiri debuit, acceptione pecuniæ vendidit. capit. qui rectè. 11. quęstione 3. siquidem iustus non est, qui iustè agit, non ob ipsam virtutem, sed ob aliam causam. vt tradit Aristot. libr. 6. Ethico. capit. 12. pulcher text. in capit. 1. de re iudic. in 6. quem poteris ornare multis, quæ hac in re traduntur à Valerio Maximo. lib. 6. capit. 5. & capit. 3. quo in loco meminit Cambysis Persarum Regis, qui atroci ac noua pœna iudicis, ne quis postea corrũpicorrumpi posset, prouidit: dum iudicis cuiusdam iniqui ex corpore pellem detractam, sellę intendi, in eaq́ue filium eius iudicaturum considere iussit: is autem iudex dictus est Sisannes priori Asiæ parti pręfectus, eius autem filius fuit Otans. lex item duodecim Tabularum iustissimè decreuit, iudicem, qui ob rem dicendam pecuniam accepisset, capite puniendum fore: cuius meminit Gellius libro 20. capit. 1. idem ferè probatur in speciali casu in l. lex Iulia. §. vltim. ff. ad legem Iuliam repet. multa Ludouic. Cælius de iustitia. tradit libro 12. lect. antiq. capit. 46. & sequentibus. in hac specie Adrian. quodlib. 10. Primus autem Athenis pecuniam iudicibus contulisse dicitur Anytus Anchenionis filius, cùm circa Peloponnesiaci belli fermè exitum proditionis Pyli causam diceret, autore Plutarcho in Martio Coriolano. hanc pręterea regulam probat eleganter Iurisconsultus in l. vltim. ff. de cond. ob turpem causam. qui pluribus propositis speciebus cōstitutissimumconstitutissimum esse censet, repetitionem dandam fore in id, quod turpiter acceptum fuerit ob ministerium eius operis, quod accipiens lege iustitiæ ministrare tenetur.
Primò hinc deducitur, an possit testis
2
pro testimonio ferendo precium aliquod recipere: & sanè id recipere non potest, tenebiturq́ue restituere, quod huius ratione datum fuerit, ipse quidem, qui dedit. Nam ad iustitiam pertinet, quòd quis verum testimonium dicat, quoties à iudice vocatus in testem fuerit. Idq́ue tenetur dicere omninò, etiam non requisitus, ex lege tamen charitatis ad liberandum proximum ab iniquo damno. & liberè tex. singular. in c. nolite timere. 11. q. 3. & in c. intimauit. de testibus. vbi Abb. & Felin. Inn. in c. qualiter. in 1. de accusa. Tho. & Caiet. 2. 2. q. 70. art. 1. Domi. à Soto in relect. de secreto mem|bro 2. q. 7. idem lib. 5. de iust. & iure. q. 7. artic. 1. Martinus Azpilcueta in c. inter verba. 11. q. 3. corol. 63. à quibus apertissimè probatur, quẽpiamquempiam ratione iustitiæ vel charitatis teneri ad ferendum testimonium, quoties id necessarium sit ad vitandum damnum iniquum alterius. Quamobrem gratis id præstari & exhiberi debet, quia venale testimonium veritatis non est, secundum August. in d. c. non sanè. pro labore tamen & expensis factis, is ferendo testimonio iustam mercedem potest testis exigere & recipere. c. statutum. §. pro ferendo testimonio. de rescrip. lib. 6. l. quoniam liberi. C. de testib. §. venturis. 4. q. 3. sub c. vlt. tradunt Albe. in tract. de testib. fol. 14. & Io. Crott. de testib. q. 15. sicut & iudex, qui non potest, vt iustam sententiam ferat, pecuniam accipere, poterit iustissimè laboris mercedem, cùm salarium publicum non habet, iustè recipere. l. 4. §. in iudicio. ff. fini. regundo. l. ex part. in princip. ff. famil. hercisc. notatur in dicto capitu. statutum. §. assessorem. & in capit. cùm ab omni specie. de vita & honesta. Clericor. sic in hac specie quo ad animę iudicium hanc quæstionem definiendam censet Adrian. quodlibet. 10. artic. 1. Ioan. à Medina de restit. quæstio. 25. colum. 10. & sequentibus, post alios, qui regulam pręmissam, à qua hanc decisionem deduximus, constituerunt. idem erit & in tabellionibus, alijsq́ue munera & officia publica habentibus: nam & hi licet ex officio teneantur litigantibus, & alijs ministerium iustitiæ exhibere: pro labore tamen possunt petere mercedem aliquam, vel consuetudine, vel lege definitam. quicquid tamen vltra quantitatem legibus prętaxatam acceperint, restituere danti tenentur, secundum Anto. & Abb. nu. 13. in c. quia pleriq;plerique. de immunit. Eccle. Adrian. in d. c. restat in quirere. Ioan. à Medina in d. q. 25. contra Inno. in dict. c. quia plerique. qui falso intellectu text. d. c. non sanè. contrarium probare, auctoritate Augustini, tentauit.
Secundò hinc deducitur,
3
an ob restitutionem rei alienę inuentę possit eius inuentor mercedem aut præmium ex pacto vel aliàs accipere. Hostiens. quidem in c. dudum. el 2. de elect. existimat, posse aliquid iustè recipi, & retineri ab eo, qui rem alienam inuenit ob eius restitutionem. Sed ab Hostiensi discedit ibi Panorm. nu. 18. non immeritò: etiam tenetur quis rem alienam inuentam domino restituere lege iustitiæ. cap. si quid inuenisti. 14. quæsti. 5. igitur gratis id facere debet, secundum regulam paulò antè à me propositam. idem probatur in l. falsus. §. qui alienum. ff. de furt. vbi Iurisconsultus scribit, eum, qui rem alienam inuenerit, non probè petere inuentionis pręmia. Quid ergo, inquit, si quæ Græci dicunt ἑυρετρα, petat? nec hic videtur furtum facere, & si non probè petat aliquid. ita sanè legit dictionem Græcam Holoander. at Budęus ibidem, & in titu. de officio præf. prætorio. μήνυτρα, legendum esse censet. quæ vxor idem significat, nempe inuentionis præmia. Hispani dicimus Hallazgos. vnde Bart. in d. §. qui alienũalienum. scribit, propter restitutionem rei alienę, quæ inuenta fuerit, nihil iustè peti posse, nec accipi, pro labore tamen impenso in ea requirenda, & inuenienda, iustè mercedem aliquam recipi, & retineri. idem adnotarunt Alberi. & Iaso. in l. quarta. §. si tibi indicium dedero. ff. de condi. ob turp. caus. colum. 2. Felinus in cap. dilecti. nume. 7. de accusatio. & Chassanæ. in consuetud. Burgund. Rubr. 1. §. 3. num. 1. tametsi apud me certissimum sit, posse recipi iustè, & retineri, quod fuerit datum ob rei inuentæ restitutionem, modò saltem coniecturis quibusdam appareat dominum id liberè dedisse, & spontè.
Verùm aduersus supràscriptam regulam sunt duo Iurisconsultorum responsa in d. l. 4. §. si tibi indicium dedero:
4
& in l. solent. ff. de pręscrip. verb. quibus constat, nec repeti posse, quod datum est ob indicandum seruum fugitiuum, aut furem: imò ex pactione & conuentione posse peti, actionemq́ue in id exigendum dari: & tamen lege iustitię saltem charitatis pręcepto tenetur quis furem indicare, & itidem seruum fugitiuum: quemadmodum adnotatum est communi omnium sententia, in c. qui cum fure. de fur. & in c. dilectus. de excess. pręlat. gloss. & Bartol. in l. ciuile. C. de furt. & adnotatur in c. nerui. 13. distinctione. igitur non tenetur quis gratis facere id, quod ratione præcepti ad iustitiam pertinentis agere tenebatur. pręterea tenetur quilibet, si possit, absque proprio periculo, & commodè id valeat efficere, alterum ab iniuria defendere, non tantùm Iure Pontificio. textus in capit. quantæ. & ibi gloss. & Doct. de sentent. excommunic. & in c. dilecto. eodem titu. in sexto. cuius & Ias. meminit in consil. 86. libro 3. sed & Iure Ciuili. quod probatur à contrario sensu text. in l. culpa caret. ff. de regu. iur. sicuti adnotarunt Alberi. in l. metum. ff. sed licet. ff. quod met. cau. Dec. in cap. 1. colum. 3. de offic. deleg. Fortunat. in l. vt vim. ff. de iustitia & iure. ad finem. Ioannes Igneus in l. 1. §. serui appellatione. numero 125. ff. ad Sylla. Grattus in consilio 1. numero 47. libro 1. Adrianus quodlibet. primo, articulo 2. colum. 4. etiamsi communiter quo ad Ius Ciuile contrarium receptum sit ex l. 1. §. sed in eo. ff. ad Syllani. gloss. in dicta l. culpa caret. sicuti constat ex Doctor. ibi. & in dicto cap. 1. & in dicto §. sed licet. & Ludoui. Carrerio in practi. crimin. de homicid. §. 4. nume. 19. & §. 6. nu. 63. sed prior sententia verior est, quamuis Iure Ciuili non sit puniendus, qui alterum ab iniuria non defenderit, cùm posset commodè id facere, saltem pœna ordinaria criminis regulariter. Et nihilominùs licet teneatur quis alterum ab offensa, & iniuria defen|dere, lege quidem iustitię vel charitatis præcepto. non tamen tenetur id gratis agere. optimus text. in l. si pater. §. 1. ff. de donat. vbi Iurisconsultus scribit, iustam esse in hac specie laboris mercedem. idem notat Adrian. d. quodlib. 1. artic. 2. colum. 3. Cui accedit Ioan. à Medina in dict. quæstione 25. colum. 12. huic posteriori rationi respondendum esse censeo id procedere in laboris stipendium & mercedem, ita tamen, vt ex mora non dati stipendij opus hoc pium & iustũiustum minimè impediatur: cùm & post præstitum auxilium iudex cogere debeat alterum ad iustæ mercedis solutionem.
Illud verò prætermittendum non est, eum, qui à damno
5
commodè potuerat illęsum alterum seruare & defendere, minimè ex hoc teneri ad illati damni restitutionem, & si grauiter peccauerit, maximamq́;maximamque damni dati culpam contraxerit, nisi quis ex officio publico teneatur criminibus & iniurijs obuiare, aut testimonium dicere: quia in testem ad iudicium iussu iudicis vocatus fuerit. priori etenim casu contra legem tantùm charitatis fit, posteriori verò contra legem iustitiæ commutatiuæ, quarum prior obligatio non inducit restitutionis necessitatem, sed posterior: sicuti in specie, quam tractamus, tradidêre eleganter Tho. & Caiet. 2. 2. q. 62. art. 7. Alex. de Hales. tertia par. qu. 87. Adria. quodlibet. 11. quæstione 1. idem quarto sentent. tractat. de restitutio. quęstio. 1. ad finem. Syluester in verbo, restitutio. 3. quæstione 5. Ioannes à Medina de restitutione, qu. 9. vbi testatur, hanc esse communem Theologorum resolutionem. vnde etiam si in dict. ca. qui cum fure. furti conscius, id non reuelans possessori & domino, fur appelletur: id verum est quo ad furti culpam, non tamen quo ad obligationem restituendi, nisi iuxta distinctionẽdistinctionem hanc, quam modò ex Theologis exposuimus. idcircò hac in re, cautè circa restitutionem respondendum erit Cæterùm prior obiectio ex l. solent. & §. si tibi iudicium dedero. Bartol. in eodem §. si tibi. non fuit incognita: atque ideò existimat, non teneri quem ad furem indicandum, licet teneatur furtum detegere & ostendere: vnde secundum eum, furem non tenetur quis priuatę personę manifestare: & ob id poterit aliquid capere ob hanc manifestationem. idem ferè tenent ipse Bart. in d. l. ciuile. C. de furt. & Panor. in d. c. qui cum fure. scribẽtesscribentes, teneri quempiam indicare furtum, non furem priuato domino rei furtiuæ. Hæc tamen responsio palàm imperfecta est: siquidem quoties agitur de indicando furem ad cōsequendamconsequendam rem furtiuam, quæ aliter domino reddi non potest, quàm si fur indicetur, profectò etiam priuato ipse fur indicandus est, & eum tenetur in hoc casu sciens indicare. Præsertim, quòd cùm tractetur in dictis Iurisconsultorum responsis de indicando seruo fugitiuo, certissimum est, inibi tunc tractari de indicando ipso furto. ergo Bartoli solutio non est sufficiens. Sic & Adrian. in 4. sent. in tract. de restitu. cap. restat inquirere. in specie harum legum probat, quòd tenetur quis furem indicare priuato, quando res aliter eidem restitui non potest. Quamobrem fortassis aptior est solutio difficultatis, si interpretemur apud Iurisconsultos, licet receptum fuisset præmium indicij ob laborem & industriam inquirendi furem, non ob ipsius furis manifestationem: quod probatur in d. l. solent. dum ibi Iurisconsultus appellat mercedem, id, quod datum est causa indicandi furem. merces autem respectu laboris propriè dicitur, sicuti notissimum est. Atque ita opinor Bart. intellexisse Iurisconsultorum responsa in d. §. qui alienum. Idem & alij responderunt, pręsertim è notiorib. Ioan. Ferrarien. in §. vlt. Insti. de rer. diuisio. vnde si quis sciat, quonam in loco sit res furtiua, vel ipse fur, aut rem ipsam inuenerit absque labore & expensis, non poterit quicquam recipere ob restitutionem rei furtiuæ, nec ob indicandum furem, vel ex eo pacto, vel aliàs, nisi id datum fuerit liberè, & gratuitò ab ipso domino rei inuentæ.
Hinc profectò expendenda erit argumentatio quædam, qua vti Doct. frequẽterfrequenter solent. valida etenim est hæc collectio,
6
tenetur quis gratis quid facere legis pręcepti: ergo si quicquam eo iure receperit, turpiter recipit, & restituere tenetur. ita quidem argumentatur glo. in l. 4. §. si tibi indicium. ff. de condict. ob turp. caus. quæ singularis est, secundum Ias. ibi & Bald. in cap. super eo. de transactio. idem sensit glo. in d. c. qui cum fure. & in dict. c. dilectus. de excess. prælat. & glo. in d. l. Ciuile. qua ratione & hęc argumentatio valet: potest quis ob aliquid agendum pecuniam accipere seclusa libera dantis donatione: ergo non tenetur id gratis facere. Rursus non rectè sequitur: tenetur quis aliquid facere ex pręcepto, ergo non potest ob id agendum pecuniam accipere: nec item sequitur, ergo tenetur id gratis facere. Nam plerunq;plerunque propter laborem & industriam, iustam mercedem recipit: sicuti paulò antè adnotatũadnotatum est. Sic nec valida est collectio ista: potest quis ob aliquid agendum pecuniam licitè recipere: ergo non tenetur id facere ex præcepto. constat siquidem ex supràscriptis, falsam esse hāchanc collectionem, cùm possit quis pecuniam recipere licitè ob agendum id, quod ex pręcepto facere tenetur. idcircò hanc argumentationem destruit gloss. in cap. quantæ. de senten. excommu. diligẽterdiligenter Adrianus quodlibet. 1. articu. 2. colu. 3. tametsi glo. & Docto. in dicto cap. qui cum fure. & in d. l. quarta. §. si tibi. has argumentationes peruertant, & simul confundant, eas minimè intelligentes.
Deducitur etiam ex his, non posse aliquid iustè recipi ob eam causam, ne maleficiũmaleficium fiat: | imò si quid receptum fuerit, restituendum est. l. 4. in princip. & in §. vltimo. ff. de condi. ob turpem caus. l. iurisgentium. §. si ob maleficium. ff. de pactis. quo in loco Fortun. probat nec naturalem obligationem nasci ex promissione alicuius pecuniæ, ne maleficium fiat. idem notat Socynus in Rubr. ff. de verbo. oblig. numer. 12. contra glo. in dicto §. si ob maleficium. tametsi Dominic. Sot. lib. 4. de iusti. & iur. q. 7. art. 1. teneat, in hac specie non esse aliquam restitutionis obligationem in animę iudicio, etiamsi detur repetitio danti.
Quintò, ex prima huius relectionis regula poterit responderi ad quæstionem, qua quæri solet,
7
an acquisita per metum non cadentem in constantem virum, sint in animę iudicio restituenda? Et profectò propter minus liberam voluntatem dantis: & quia receptio processerit ab iniuria proximi: atque ideò turpis est, dicendum erit, recipientem teneri ad restitutionem: quod expressim adnotarunt Syluest. in verbo, metus. in fin. & Adrian. in 4. senten. in tract. de restitutione. cap. aggredior. versic. ex quibus omnibus. idem probatur auctoritate Hostiens. & Ioan. Andr. in c. verum. de iureiur. qui asseuerant, esse dandam absolutionem à iuramento præstito per metum etiam leuem, quia recipiens hoc iuramentum turpiter, & cum iniuria iurantis id receperat. capit. debitores. de iureiuran. sic & Panorm. in capit. ad nostram. in tertio colum. 1. de iureiu. existimat, dandam esse absolutionem à iuramento per metum pręstito, etiamsi quis coactus fuerit iurare, & iuramento promittere id, ad quod tenebatur. Nam hoc iuramentum ab eo turpiter per metum & iniuriam extorquetur, cùm is iurare non teneretur. Non oberunt huic sententiæ leges Ciuiles, negantes rescissionem contractus metus causa, quoties metus leuis est: nec cadit in constantem virum, quia licet leges Ciuiles non dent in hoc casu ob metum leuem repetitionem, nec rescissionem contractus: non tamen approbant eam receptionem, nec eam iustam esse censent. pręsumit etenim lex cōtractumcontractum metu leui gestum, consensum habuisse liberum & sufficientem ad hoc, vt validus is iudicetur: atque hęc præsumptio iuris est, & de iure, nam, & si constet de metu, qui tamen leuis sit, non permittit lex huius contractus rescissionem ex ea quidem causa, ne passim commercia humana impediantur, & ne tot lites ad contractuum rescissiones in Republica constituantur, cùm facilimum sit, cuicunque petenti contractus rescissionem metum leuem probare. vnde lex non censet esse sufficientem probationem deficientis consensus per probationem metus leuis, nisi appareat metus cadens in virum cōstantemconstantem. quod deducitur ex titulo ff. quod met. causa.
Sextò, hinc aperitur intellectus ad textum in c. 1. & 2. de adult. quibus traditum est, quonam pacto satisfaciendum sit fœminæ, quę ab aliquo vitiata fuerit, & corrupta: siquidem corrumpens virginem, in animæ iudicio tenetur damnum illatum resarcire: atque ideò restituere debet corruptæ id tantùm, quod ad illati damni æstimationem pertinet: non autem id, quod in pœnam stupri per leges exteriores reddere cogeretur, iuxta ea, quæ à me tradita fuêre in Epitome ad 4. librum Decret. 2. par. c. 6. §. 8. numero 11.
Septimò ex eadem radice constat, etiam in animæ iudicio cogendum fore eum, qui alterum percusserit aut occiderit, restituere æstimationem damni, quòd per eam percussionem aut homicidium dederit. textus in cap. 1. de iniur. cuius intellectum in hac specie ipse adnotaui libro 2. variarum resolut. cap. 10. nume. 7.
Octauò ab eadem regula, quæ ratione iniustæ acceptionis obligationem restituendi inducit, oritur responsio ad eam quæstionem, qua dubitatur,
8
an acquisitum ex contractu valido quidem ipso iure, qui tamen beneficio restitutionis in integrum rescindi poterit læsionis causa, sit necessariò in animæ iudicio restituendum? Et sanè quoties quis aduerterit etiam absque dolo se lęsionem intulisse alteri, tenetur quidem ad eius læsionis reparationem, sub hac distinctione, vt ratione doli teneatur, etiamsi ipse nullum commodum ex læsione alterius habuerit: secluso verò dolo, tantùm teneatur ad restitutionem eius, quod ipse acquisiuit, & obtinet, vel in propriam vtilitatem expendit, propter læsionem alterius, quod obtinet respectu læsionis, & damni dati: at respectu ipsius rei acquisitæ per contractum supràscriptum, non tenetur acquirens eam restituere, donec petatur, & concedatur in integrum restitutio. quemadmodum ipse probaui & explicui libr. 1. variarum resolutio. capit. 3. numero 5. ex Inno. in c. quia plerique. de immunita. Eccle. vnde apparet, possidentem aliquam rem titulo alicuius contractus, qui potest rescindi beneficio restitutionis in integrum, bonæ fidei possessorem esse, etiam intra quadriennium, modò absit fraus in ipsa conuentione. quod in d. c. 3. nume. 5 adnotandum est.
Nonò hinc deducitur,
9
an res acquisita ex contractu nullo ob deficientem iuris solennitatem, non deficiente consensu contrahentium sit in foro animæ restituenda? Et idem proponitur in beneficio Ecclesiastico acquisito ex consensu eorum, qui ius habent eligẽdieligendi: non tamen seruata forma iuris Pontificij in electione? Cui quæstioni respondet Inno in c. quod sicut. de elect. in animę iudicio interiori, contractum & electionem tenere omninò, nec vllam esse in hac specie restituendi obligationem. idem tenent Panor. in d. cap. quia ple|rique. nu. 28. & in cap. primo. de in integr. rest. ad finem. Ias. in l. 2. colum. 2. C. de fideicom. colu. 2. & in l. si post diuisionem. C. de iur. & fact. ignor. 2. colum. Ancha. in regul. 1. de regul. iur. quæstione 7. in princip. colum. 34. Felin. in capit. 1. nume. 39. & Decius prima lect. nume. 19. de constit. Tiraq. post leges connubiales. gloss. 2. nume. 20. Boërius decis. 1. nume. 13. denique omnes alij à me citati in capit. cùm esses. de testam. nume. 5. §. ad eam sententiam. qua decisum extat, testamentum minus solenne in cōscientiæconscientiæ foro validum esse. verùm quia hęc acquisitio illicita est, & iniusta, ex eo, quòd lege prohibita sit, & iure prohibente contingat, non video qua ratione hęc opinio defendi queat, sicuti & in testamento minus solenni diximus in dicto c. cùm esses. idcircò sequutus eos auctores, qui censent testamentum minus solenne in foro conscientiæ, vt in iudiciali nullum esse opinor, rem acquisitam ex contractu, vel ex titulo nullo ob defectum solennitatis iuris humani, restituendam fore, & dimittendam in conscientiæ iudicio. Nam & in contractu, testamento, & electione par ratio extat: & ideò Doctores, qui hanc opinionem in testamento minus solenni probant, quorum mentionem feci in d. c. cùm esses num. 8. eandem & in contractibus & electionibus minus solẽnibussolennibus ꝓbareprobare videntur planè, si eorum rationes obseruentur.
Ex quo constat,
10
contractum factum ab vxore sine licentia mariti, qui iuxta leges Regias iure ipso nullus est in foro exteriori, secundum Rodericum Xuares in repetitione l. 13. titulo de las deudas. libro fori. quæstione 1. & Andr. Tiraquell. in dicta gloss. 2. nume. 21. & in principio, qui alios ad hoc in specie allegat. in iudicio animæ nullum esse, nec ex eo rem acquisitam iustè obtineri potuisse, nec retinere posse. lex etenim iusta, nec à præsumptione fraudis præcipuam, & vltimam ac finalem rationem in vniuersum habens, quemadmodum in exteriori iudicio, etiamsi constet nullānullam subesse in actu contractus, vel testamẽtitestamenti fraudem, seruanda est, ita & interiori animæ iudicio, quod satis probauimus in dict cap. cùm esses. quamobrem miror Andre. Tiraquell. iudicium, qui in d. num. 21. dum contrariam sententiam in hoc tenet, concedit hęc duo iure vera esse. Primum, quòd vxor in hac specie non teneatur in foro conscientiæ contractui stare, etiamsi certa sit, nullānullam ei fraudem factam fuisse. Secundum, posse eum, qui cum vxore absque viri licentia contraxit, rem acquisitam ex contractu iustè in foro interiori habere & retinere. eadem concedit doctissimus Do. Sot. lib. 4. de iusti. & iur. qu. 8. art. 3. in verisimili, & generali controuersia. Hæc, ni fallor, contraria sunt, cùm lex eadem, quę iustissima ratione vxori permittit à contractu dissentire, & eam ab eius obligatione liberam reddit, ipsum cum vxore contrahentem obligat ad rei acquisitæ ex eo contractu restitutionem, quia nullum iustum titulum habet is, qui cùm vxor absq;absque viri licentia, contraxit saltem ex ea conuentione, nisi vel ex vtilitate conuentionis, vel aliunde possit præsumi legitima ratihabitio viri, vel eo mortuo vxoris aut hęredum, ipsius quidẽquidem contractus ab initio inualidi, quod cautè considerandum & obseruandum erit.
4

SVMMARIVM.

  • 1 Acquisita in ludo etiam illicito, non sint in animæ iudicio restituenda.
  • 2 Conuentio conditionalis relata in futurum fortunæ euentum valet.
  • 3 Restitutio acquisitorum in ludo, quæ humana lege statuta est, potest consuetudine tolli.
  • 4 Fraus in ludo commissa, quando inducat obligationem restituendi? & inibi de ludente, qui non habet ius alienandi id, quod ludo apponit.
  • 5 An is, qui certò scit se potiores ludi, & chartarum partes habere, & augeat sponsionem, teneatur lucrum restituere?
  • 6 Bart. in l. quæro. ff. de act. empt. decisio examinatur.
  • 7 Tenetur ad restitutionẽrestitutionem, qui alterum inuoluntarium attraxerit ad ludum.
  • 8 Ludens pecunia credita, an teneatur promissam pecuniam lucranti soluere animæ in iudicio.
§. QVARTVS.
DECIMO huic loco conuenit ad eiusdem regulæ sententiāsententiam expendere, quánam ratione teneatur quis ad restitutionem eorũeorum, quæ ludo acquisierit? quæ quidẽquidem quęstio varijs in locis à plerisq;plerisque disputata compendio quodāquodam à me examinabitur, vnica tantùm conclusione proposita, & constituta: ex qua ferè omnes casus, qui hac in re contingere solent, definiri valeant. sit igitur in ludi tractatu constitutissima conclusio. Etiamsi ludus illicitus sit,
1
legeq́ue humana pœna exteriori, & lucri restitutione plerunque puniatur: ex eo tamen acquisita in animę & conscientiæ iudicio non sunt necessariò restituenda: modò absit fraus, legesq́ue ludi seruentur, habeantq́ue ludentes administrationem liberam rerum, quas in ludi conuentionem deduxêre. Huius conclusionis plures sunt partes, quarum aliquot obiter attingam & expediam ea ex parte, qua earum intellectus ad huius tractatus scopum pertinet. Etenim qui ludi liceant, planè legibus secularibus facilè constabit: & itidem quibus pœnis ludentes efficiantur, pręsertim in l. 1. ff. de aleę lusu & aleat. & in Authentica alearum vsus. C. de relig. & sumpt. funer. cap. inter dilectos. de excess. pręlatorum. vbi glossa & Panormitanus numero | sexto. gloss. & idem Abbas in capit. Clerici. secundo, de vita & honestate Clericorum. glossa in Pragmatica sanctione, titulo de spectaculis. versicu. ludibria. l. secunda, titulo decimo. l. prima, titulo quinto. l. prima, titulo nono, in libro octauo ordinat. passimq́ue in huius Regni Pragmaticis, & alijs legibus iudices admonentur, vt diligenter lusores ipsos puniri curent, cùm in Republica Christiana hæc sit profectò maxima pernicies. Præcipua, & vltima conclusionis pars probatur, quia ludus alearum quidem est inter ludentes, contractus conditionalis, quo inter eos conuenit, vt cui alea hoc vel illo modo contigerit, & euenerit, teneatur alter appositam pecuniam reddere. igitur, quod ex libera conuentione quis acquisierit, non tenebitur restituere, etiamsi conuentio ludi causa fiat, cùm acquisitum ex pacto vel contractu non sit necessariò restituendum. l. prima. §. si conuenerit. ff. deposit. capit. primo. de pact. qua ratione Theologi omnes vtuntur, qui quæstionem hanc tractauere. Et ne fortassis obijcias, conuentionem hanc referri ad conditionem pendentem à futuro fortunę euentu, atque ideò illicitam esse, nec vim aliquam obligationis habere, textus singularis in l. solent. cum lege sequenti. ff. de aleæ lusu. vbi constat, licitam esse sponsionem conditionalem, si quis certet hasta, vel pilo iaciendo, currendo, luctando, vel pugnando: illicitam verò, vbi fit ea sponsio ex alijs causis, quę virtutis certamen corporale non habent, ipsam hanc probationem fortiorem reddam:
2
siquidem conuentio licita fieri potest sub conditione omninò pendenti à fortuna, & futuro euentu, vt si nauis ex Asia venerit, si Titius factus fuerit Consul hoc anno, si Sempronius intra mensem non moriatur. l. si quis ita stipulatus fuerit. ff. de verborum obligatione. l. si pater. C. de inofficio. testamento. Nam dubius euentus à fortuna non facit contractum illicitum, textus, & ibi Paulus Castrensis in l. in naue Saupheli. ff. locat. capit. nauigant. de vsur. l. à Titio. ff. de verborum obligat. quo in loco ex eo responso adnotarunt, Paulus & Alexander esse licitas conuentiones istas, omninò pendentes à futuro euentu fortunæ, quas Hispani Apuestas appellant. idem eleganter tradit Decius, dicens, hanc opinionem communem esse in consilio 115. Non obstat textus in dicta l. solent. cum sequenti. Etenim Iurisconsultus inibi reprobat sponsiones, quę fiunt circa corporis certamina, nisi illæ fiant causa exercendarum virium, aut virtutis corporalis instruendę: siquidem corporum certamina, quę causa libidinis, odio, æmulatione, aut contentione fiant, iure & ratione reprobantur. Et ideò Iurisconsultus non improbat cęteras spōsionessponsiones, quæ secluso corporali certamine fiunt sub futuro euentu fortunæ. Quibus tandem fit, sponsiones istas, quę inter ludentes contingunt, iure validas esse, & obligationem inducere: atque ideò ex eis acquisita non fore necessariò ex propria natura restituenda. Lex etenim humana, quæ de acquisitis ex ludo restituendis tractat, non efficit, nec definit hanc conuentionem nullam esse, nec prohibet dominium à ludente acquiri, sed in pœnam actus illiciti inducit acquisitorum restitutionem. denique contractus hic inter ludentes contingens ex propria vi & natura, non est iure naturali, diuino, vel humano illicitus: nec item acceptio ex ludo iure prohibetur ratione iniquę receptionis: sed quia solent plura vitia in ludi exercitio contingere ob eius varias circumstantias, iustissimè per humanas constitutiones prohibetur, & pœnis quibusdam adhuc non satis coêrcetur. & nihilominus lex ipsa non vetat acquisitionem dominij ratione ludi: solùm quidem pœnam statuit aduersus ludentes, vt ex ludo quæsita restituere cogantur sententia iudicis: quæ sanè pœna in interiori animæ iudicio, non producit restituendi obligationem. Extat ergo conclusio, quæ asseuerat regulariter, quęsita ex ludo in conscientiæ foro non esse necessariò restituenda: quam assertionem tenent Diuus Thomas secunda secundæ, quæstione 32. articulo septimo, ad secundum. & ibi Caietanus. Ioannes Maior in quarto sententia. distinctione 15. quæstione 13. & Palud. ibi quæstione tertia, articulo quinto. Adrianus in quarto sentent. tractatu. & de restitut. capit. quia in superioribus. Ioannes à Medina de restitutionibus. quæstione vigesimasecunda, glossa in Pragmatica sanctione, titu. de spectaculis. in verbo, ludibria. Alfonsus à Castro, libro 2. de potesta. legis pœnal. capit. 2. corollario tertio. Doctores communiter in cap. penultim. de vita & honesta. Clerico. penes quos & illud expeditum est, acquirentem aliquid ex ludo, non teneri ante iudicis condemnationem, id ex lege humana perdenti danti repetitionem, restituere, quamuis Syluest. contrarium teneat in verbo, ludis, q. 13.
Imò licet consuetudine non possit alearum ludus fieri licitus, propterea, quòd tot mala ex eo sequantur,
3
poterit tamen consuetudine tolli pœna restituendi ludo quæsita, quæ lege humana statuta est, secundum Thom. d. artic. 7. ad secundum. Cardin. & Imol. in dict. c. Clerici. de vita & honest. Cler. Pari. de Puteo. tract. de ludo. fol. 4. & Ioan. Baptistam de ludo quæst. 17. quorum opinio communis est, vt testantur Adrian. in d. c. quia in superioribus. secunda colum. & Rochus Curtius in c. vltim. de consuetu. fol. 15. col. 2. etiam quo ad Clericos, quicquid contrarium sentiant Cardin. Imol. & Rochus. per tex. in c. inter dilectos. de exces. prælat. qui tantùm probat, non posse ludi exercitium consuetudine reddi licitum, pręsertim | inter Clericos: non tamen ex hoc sequitur, non posse cōsuetudineconsuetudine tolli obligationem restituendi ludo quæsita: quæ quidem obligatio inducta est lege humana, nempe Authen. alearum vsus. C. de religio. & sumpt. funer. quam constitutionem etiam seruandam fore inter Clericos magis cōmunitercommuniter receptum est à glo. & Doct. in d. c. Clerici. sicuti fatentur in tracta. de Ludo. Stephanus Costa folio 7. & Paris. de Puteo, fol. 2. Atque hæc vera sunt, licet Panor. in d. c. Clerici. nu. 14. existimat, non posse consuetudinem derogare obligationi restituendi ludo quæsita.
Oportet tamen,
4
vt ludo quæsita in animæ iudicio non sint restituenda, nullam in eo ludo fraudem fieri, cùm alioqui, si quid fraude fiat, & inde lucrum euenerit, id omninò restituendum sit, absque iudicis condemnatione, in conscientiæ foro, quod fatentur Thomas, & omnes, qui principalem hac de re conclusionem admiserunt. dolus enim & fraus nemini patrocinari debent. Sed & illud adnotandum est, fraudem non fieri in ludo, cùm quis cautelis, quę iuxta ludi leges licitę sint, vtatur, vt id faciat, quod natura ludi permittit, qua ratione, quoties fuerit controuersum, an fraus in ludo contigerit, obseruandæ sunt leges ludi, vt si quid aduersus eas arbitrio & iudicio peritorum actum fuerit, id fraude actũactum fuisse iudicetur: & ideò tunc restitutio acquisitorum erit necessaria. Quòd, si leges ludi non violentur, quę tacito consensu ludentium receptæ sunt, vtcunque eorum alter dolo & cautelis vtatur: nihil id pertinet ad obligationem restituendi pecuniam lucro acquisitam, cùm is dolus bonus sit. l. 1. ff. de dolo. Nam licitum est legibus ludi vti. gloss. in l. in exequutione. §. vlt. & ibi Docto. ff. de verb. obliga. glo. in l. si rem. §. vlt. ff. de præscript. verb. alia in l. si ex plagis. §. fin. ff. ad l. Aquil. glo. & ibi Decius in l. Iure Ciuili. ff. de regu. iur. tradit Iaso. in d. l. in exequutione. §. vlt. Sic denique sunt interpretanda conclusionis verba, quæ fraudem & dolum excludunt, poteritq́ue quispiam ex his plura dubia definire, & quæstiones dissoluere, hoc in tractatu frequentissimè contingentes.
Deinde illud exigitur, quòd ludentes habeant rerum administrationem liberam, ita quidem, vt possint res proprias saltem eas, quę aleæ periculo & ludo apponuntur, alienare: alioquin adquisitio nulla est ipso iure. & inde obligatio restituendi oritur, quemadmodum frequentissimo omnium consensu expeditum est. Quibus addit eleganter Alfonsus à Castro in dicto capit. secundo. Corollar. secundo, quòd si aliquis eorum, qui ludere ex præmissa causa non possunt, lucratus fuerit aliquid ab eo, qui ludere potest, nec id impedimentum habet, eum esse obligatum ad restitutionem lucri, perinde vt alter illi restituere teneretur, si quid ab eo ludo acquisisset, cùm natura huius conuentionis æqualis sit, & hanc legem habeat, vt vel neuter, vel vterque conuentionis iure ligetur. Nam & in hoc contractus pacto, consensus vtriusque considerandus est, qui denique is est, vt non aliter in conditionalem pactionem conueniant, quàm si vtrinque fuerit conditio æqualis, & esse possit: idcircò, qui cum minore filiofamiliàs ludit, ita conuenisse cum eo videtur, superappositis rebus amittendis, si & minor habeat parem cum maiore in hoc conditionem. ergo deficiente consensu maioris conuenientis cum minore, minor ipse iniustè recipit, & acquirit ludi lucra, & aduersus conuentionis leges ea retinet: vnde tenebitur omninò ad restitutionem. Quod æquissimum est, tametsi digni forent, qui cum minoribus, similibusq́ue personis ludere conueniunt hac & maiori pœna.
Hinc pulchra definitur dubitatio. Contigit sanè, quòd alter ex ludentibus,
5
qui primas & potiores partes ludi habet, quiq́ue necessariò victor euasurus est: obuenit enim illi ludi sors, quę certo certius omnibus, quę alteri obuenire possunt, potior est ad victoriam, sponsionem auget, appositaq́ue pecuniam certus de illius lucro duplam efficit, altero ob ignorantiam minimè recusante sponsionem illam, eiusq́ue additionem, an in hac specie acquisitum, sit necessariò in animę iudicio restituendum, opportunè quęritur? & videbitur, ita receptum & acquisitum restituendum esse,
6
ex eleganti Bartoli sententia in l. quæro. ff. de actione empt. qui scribit, vendentem alteri frumentum certo precio, & eo tempore iusto, scientem tamen occultè & secretè à Senatu decretum esse, vt minori precio vendatur, si emptor inscius sit huius decreti, teneri emptori ad id, quod eius intersit, frumentum illo precio emisse. idem sensit gloss. in l. contra legem. ff. de legibus. Romanus in singul. 282. ea ratione, quòd emptor, si sciret, quod venditor sciebat, non tanti frumentum emisset. idem & in animæ iudicio quo ad restitutionem tenent Conrad. de contractibus. quæstione 62. & Ioannes à Medina de restitutioni. quæstione 35. Nam & venditor certus de diminutione valoris rei, quam vendit, tenetur emptori ignoranti damnum illatum restituere propter malam fidem, à quibus & illa species expenditur, cùm quis frumentum habens, inopia Rempublicam opprimente, sciat, naues paulò pòst frumentum aduecturas, quo vilitas annonæ consequutura sit, vilioriq́;viliorique precio frumentum sit vendendum, an teneatur is, ciuibus ignorantibus hoc ipsum prænunciare, ne tanti emant frumẽtumfrumentum, quod ab eo venditur, cuius quæstionis disputationem Cicero tradit eleganter libro 3. de Officijs, fraudem exi|stimans subesse huic venditioni, nisi venditor quod ipse scit, emptoribus manifestũmanifestum fecerit: & ideò non esse honesti ciuis officium ita dolosè conuentionem istam tractare. Igitur & in proposita ludi quęstione, eadem ratione dicẽdumdicendum erit, teneri ad restitutionem, qui lucrum ex ea causa habuerit.
Sed contrariam sententiam ipse veriorem esse censeo, potissimùm ob naturalem ludi legem, quæ consensu vtriusque hanc conditionem habet, vt, qui meliorem ac potiorem ludi partem habuerit, is possit, etiam certus de lucro alterum ad augendam sponsionem inuitare, appositamq́ue pecuniam augere, modò alia fraus minimè lateat: atq;atque ita in specie adnotauit Ioan. à Medina. de restit. q. 22. pulchrè Dec. in cons. 115. respondens idem in his pactionibus, quas Hispani Aquestas vocamus. Nam & is scribit, conuentionem validam esse, liciteq́ue ex ea acquiri, etiamsi alter sciat, certò iam euenisse illud, de cuius euentu pactio fit.
Non obstat Bart. opinio, nam in quæstione per eum tradita scientia alterius ad decipiendum ignorantem, non est de natura contractus: imò ei refragatur propter fraudem saltem re ipsa contingentem, quæ ab eo contractu abesse debet. At in hoc ludi tractatu natura conuentionis est, lexq́ue ludi hoc habet, vt sciens se certum habere lucrum, & potiores ludi partes, possit alterum ignarum ad appositæ pecuniæ augmentum prouocare. Sicuti & secundum ludi leges, qui iam scit appositam pecuniam certò perdidisse, quia habet peiorem euentum, poterit cautè & simulatè sponsionem augere, vt cogat alterum inscium & ignarum cedere, & eam recusare: & tandem ex hoc consequitur, pecuniam appositam, quam si non auxisset, alter habiturus tutò esset, quamuis & hic in hac specie augens sponsionem periculũpericulum subit amitten dę pecuniæ, quam modò addit, si alter minimè cedat, imò prouocationi consenserit. Sed & in quæstione Bart. quo ad conscientiæ iudicium scribit Thomas 2. 2. quæsti. 77. articu. 3. non teneri venditorem ad restitutionem, quamuis malefecerit, & ob id possit aliqua pœna puniri. Quia venditor merces vendit eo precio, quo iustissimè æstimari poterant communi hominum iudicio, vnde nulla fit iniuria, quantum ad commutationem, emptori, & ideò venditor liber est ab obligatione restituendi, quippe qui iuxta preciũprecium præsens rem vendiderit, nec vllam culpam habeat, si non enunciet, quæ aliunde futura sunt, licet hęc denunciatio perfectioris hominis esset, adq́ue virum bonum vbique sanctum, honesti cultorem, non tantùm ciuilem pertineat, cuiusq́ue muneris sit, vt docuêre Thomas in dicto articulo 3. & Alexand. ab Alexand. dierum Geniali. lib. 6. cap. 1.
Datur pręterea obligatio restituẽdirestituendi in animæ iudicio ludo quęsita,
7
quoties quis alterũalterum ad ludum cupiditate lucri inuoluntarium attraxerit, secundum Thom. 2. 2. quęstio. 32. articul. 8. quem cæteri communiter sequuntur, modò hęc attractio leuis non sit, sed tanta, quę inuoluntarium alterum efficiat, nempe conuicia, opꝓbriaopprobia, preces adeò vehementes, quòd his ausus non sit alter contradicere, quemadmodum à mente Thomæ deducitur: & fatentur Caiet. in d. art. 7. Canonistę in c. Clerici. de vita & honesta. Clerico. Alfonsus à Castro, & alij, qui hanc materiam tractauêre: ac præter hos Alciatus hunc sensum habuit libro octauo parerg. capit. 16. quamuis Adrian. non satis iustè interpretatus diui Thomę sententiam, cōtrariumcontrarium ab eo adnotauerit: atq;atque ideò indefinitè eius opinionem falsam esse dixerit.
Superest tamen & illud hac in re discutere,
8
an Iure diuino vel humano teneatur perdens in ludo aliquam pecuniam eam restituere alteri, cui promisit eam soluere tacita vel expressa lege ludi, cùm promissa pecunia tantùm, non ea apposita luderetur. Et Adria. in 4. senten. in dict. capit. quia in superioribus. probare conatur, non teneri hunc ad restitutionem: ex ea ratione, quòd leges pecuniam in ludo perditam, & ludenti quæsitam iure contractus, in pœnam auferant ab eo, qui acquisiuit, iusq́ue eam repetendi concedant perdenti, vti manifestum est. Igitur, qui potest solutam iam pecuniam repetere legis decreto, poterit eam nondum solutam iustè retinere. Frustrà enim quis petit, quod statim restituturus est. l. dolo. ff. de doli except. Deinde si dixeris, has leges pœnales esse, nec in animæ iudicio obtinere ante iudicis condemnationem, id verum est, quoties ad legis pœnam est necessaria iudicis exequutio: nam vbi pœna eius est naturę, vt nulla indigeat iudicis exequutione, tunc & in foro conscientiæ pœnalis lex omninò seruanda est, vimq́ue & obligationem habet. Fit igitur, vt in hac specie nulla detur restituendi obligatio. Rursus contrariam sententiam veriorem esse censent Ioan. à Medina. dict. quæstione 22. & Alfonsus à Castro in dict. corollar. 3. quibus suffragatur, quòd lex concedens perdenti in ludo repetitionem, non aufert ex hoc dominium, nec ius ab eo, qui iuxta leges ludi pecuniam lucratus est: sed tantùm in pœnam ludentium permittit, & concedit repetitionem, & statuit, quòd iudex cogat eum, qui ex ludo pecuniam habuit, eam perdenti reddere. ex quibus per legem ipsam non liberatur promittẽspromittens à solutione pecunię, quam alteri soluere promisit, ergo tenetur soluere ante iudicis condemnationem. Præterea non sequitur, perdens potest solutam pecuniam repetere: ergo eam nondum solutam non tenetur soluere, nam promittens cum iuramento soluere vsuras, tenetur eas soluere omninò: & tamen habet is repetendi ius. c. debitores. de | iureiuran. deinde si perdens potest iustè non soluere pecuniam promissam, ergo alter, qui eam lucratus est, nullum ex ratione ludi acquisiuit dominium in re, quāquam lucratus est, nec ius aliquod habet ad illam, quia si habet dominiũdominium, aut ius ad illam, inde conuincitur euidenter, perdentem teneri ad solutionem pecuniæ ꝓmissæpromissæ, quam perdidit, quia tenetur reddere alienum. Quibus tandem fit, vt huius quæstionis decisio satis dubia videri possit.
Præsertim, quia restitutio lucri contingẽtiscontingentis in ludo, quæ in pœnam à iure inducta est, non ipso iure, sed per sententiam, & iudicis condemnationem fieri debet: atque ita ante hanc condemnationem minimè tenetur, qui lucratus est, restituere, nec potest, qui perdidit ius sibi dicere propria auctoritate. Facit ad hæc, quòd quandoque licet humana lex actionem minimè concedat ad petitionem alicuius rei, non ex hoc alterum liberat vel absoluit ab obligatione illāillam rem restituendi, sicut diuus Tho. adnotauit in 2. 2. quæstione 77. articul. primo, ad primum.
Ego sanè in hac difficili quęstione certò scio Adriani sententiam veram esse apud nos, qui huius regni constitutionibus tenemur obedire, propter legem à Carolo Cæsare latam, qua vetuit etiam ludos licitos pecunia credita, statuens neminem posse ludere, nisi pecunia præsenti & apposita. quod & ipse vir doctissimus Alfonsus à Castro in d. Corol. 2. fatetur. Nam hac ipsa lege ꝓmissiopromissio facta inter ludentes nulla efficitur, & inutilis, & ideò etiam in iudicio animę nullam habet vim, nec obligationem inducit, sicuti nec in foro iudiciali: idq́;idque apud me certissimi iuris est.
Sed & semota Regia constitutione mihi magis applaudet Adriani sententia. Nam licet sciam, nec negare possim, acquirendum aliquid ex ludo tutum esse in animæ iudicio ad eius retentionem, quia ratione conuentionis, & mutui consensus iure Naturali verè id acquisierit, nec Lex Ciuilis, quæ inducit restitutionem in pœnam ludi prohibiti, ante iudicis condemnationem obtinet: video tamen, iustissimam humanam legem non tantùm lucranti negare actionem ad petendam pecuniam causa ludi promissam, sed & concedere perdenti pecuniæ iam lucranti traditę, & acquisitæ repetitionem. vnde signum est profectò maximum, lege humana non solùm non habere lucrantem ius ad petendum, sed & cōpeterecompetere perdenti ius ad pecuniam perditam repetendam, & inde fit, vt in pœnam ipso iure absq;absque vlla sententia iudicis, is, qui lucratus est promissam pecuniam, constituatur incapax & inhabilis iuris petendi eam, & id ius transferatur in perdentem. Quamobrem cùm isthæc pœna ipso iure nullam requirat iudicis sententiam, nec condemnationem, statim etiam in iudicio animæ iustè potest ille, quem lex Ciuilis liberum reddit à solutione pecuniæ promissę, & pręterea dat ei, si soluerit, repetitionem, retinere pecuniam promissam, cùm promissio nulla sit, nec eam teneatur promittens seruare. Eandem opinionem probat regula iuris, quę dictat, exceptionem, & retentionem ei cōpeterecompetere, cui actio datur. l. inuitus. §. cui damus. ff. de regul. iur. l. creditori. C. de pact. l. 1. §. his autem. ff. de superficiebus. capi. quid ad agendum. de regul. iur. in 6. sed promittens ludi causa habet actionem ad repetendum, quod dederit, vt planè fatentur, qui Adriani sententiam improbarunt: ergo si nondum soluerit, habebit exemptionem, & ius retinẽdiretinendi rem promissam. Idem probatur, quia, si perdens in ludo potest iustè lege humana repetere rem ludo amissam, profectò poterit iustiùs eam nondum solutam retinere. Nam vtcunque sit, ac dubitari possit, an ex eo, quòd lege negatur actio ad aliquid petendum, eius rei possessor iustè eam valeat retinere, quod ex varijs causis definiri poterit: tamen quoties lex humana eadem & iusta negat actionem ad aliquam rem petendam, & simul concedit eiusdem rei repetitionem ipsi possessori, si eam petenti dederit: tunc procul dubio existimandum est, iustissimè eam rem à possessore detineri, quia lex ipsa ei ad hanc possessionem, auctoritatem approbatione quadam pręstat. Nec mihi persuadere possum, quòd Titius iustè valeat centum Sempronio soluta petere ab eo, & idem Titius eadem centum teneatur saltem in conscientię iudicio Sempronio nōdumnondum soluta omninò soluere. etenim hic circuitus vitandus est: quippe, qui nullam in Republica vtilitatem afferat, exceptis quibusdam casibus, qualis est, qui in contrarium adducitur ex capitul. debitores. cùm illud sit speciale ratione iuramenti, quemadmodum alibi docuimus. Nam ex vi simplicis promissionis absque iurisiurandi religione, nemo doctus negabit in eo casu dari repetitionem post solutam pecuniam promissam, & fortiori ratione ius eam retinendi promittenti competere. vnde argumentatio ab eo capite deducta facillimè tollitur. Sic & spoliatus ante omnia restituendus est, licet sit prædo, & licet post restitutionem detur spolianti ius repetendi res illas, quibus alterum spoliauerat, idq́ue fit in odium spoliantis. Et tamen in conscientiæ iudicio ego non compellerem spoliantem ad restitutionem rerum, quæ verè ipsius sunt, & quibus alterum propria auctoritate spoliauerit, tametsi eum dignum esse pœnitentia, & pœna censeam, ob id, quòd illicitè iuris decisionibus & constitutionibus refragantibus, iudicis partes assumpserit: de quo aliquid tradidimus libr. 1. vari. resolut. ca. 2. numer. 15.
Hinc tolluntur plura, quę aduersus Adrian. opinionẽopinionem adduci solent. Potissimè illud, quod | de iure & dominio lucrantis in re ludo acquisita, traditum est: siquidem, qui rem aliquam ludo acquisiuit, dominium & ius in ea habet post eius traditionem ratione tacitę, vel expressæ conuentionis consensu perdentis factam, donec per sententiam iudicis ea re priuetur. at ante traditionem profectò nullum ius habet ad illam rem, quia iure illam exigendi per legem priuatur ipso facto absque vlla iudicis declaratione in pœnam delicti, quod ludendo commisit, imò Ius Ciuile, & humanæ leges hanc priuationem inducẽtesinducentes expressim approbant perdentis retentionem: cùm tandem, & si is tradiderit rem ludo amissam & perditam, concedant ei ius eam repetendi. Quod secus est in specie, quam tradit Thom. 2. 2. quęstione 77. articul. 1. in tractatu læsionis intra dimidiam contingentis. quia, & si humana lex decepto actionem negauerit, non tamen ex hoc approbat decipientis retentionem, nec eum tutum reddit, quemadmodum alibi latiùs explicuimus. Sed & post primāprimam huius operis editionem legi Domi. Sot. qui libr. 4. de iust. & iur. q. 5. art. 2. idem, quod Adrianus respondit.
Cęterùm ex hac disputatione illud erit adnotandum, eum, qui promissam in ludo pecuniam lucranti soluerit, & tradiderit ratione promissionis emissę absque apposita pecunia, posse post hanc solutionem iustè lege humana eandem pecuniam repetere: quam soluit ex vi promissionis & conuentionis cum altero cōtractæcontractæ: & fortassis existimans se teneri ad eam solutionem, etiam in animæ iudicio, cùm habuerit ad hanc opinionem doctissimorum virorum auctoritatem.
Ex §. sequenti.

Ex §. sequenti.

SVMMARIVM.

  • 1 Quid sit vectigal, & item ius Regale, quod Hispani dicimus Alcaualla?
  • 2 Lex humana aliquid prohibens vel præcipiens cum pœnæ adiectione, an obliget transgressorem ad culpam mortalem, vel venialem?
  • 3 Lex humana obligat transgressorem ad culpam quandoquandoque mortalem, quandoquandoque venialem.
  • 4 Lex purè pœnalis an ex se ipsa inducat obligationem, an culpam mortalem, vel venialem?
  • 5 Non potest quis licitè fraudare vectigal Principis debitum: imò tenetur in iudicio animæ ad restitutionem.
§. QVINTVS.
VNDECIMO ad huius tractatus elucidationẽelucidationem oportet inquirere, an teneatur ad restitutionem is, qui Regem, aut eos, qui eius nomine vectigalia iuraq́ue Regia ex mercibus recipiunt, iurib. his fraudauerit, omittens per fraudem aut simulationem hęc iura Regi reddere? Quibusdam visum est, non teneri hunc ad restitutionem, cuius quidem opinionis disputationi pręmitto, inter alios reditus, qui Principibus à subditis hominibus debentur, duo iura præcipua esse. Primum, vectigal,
1
quòd pro rebus Ciuitati aut prouinciæ inuectis, vel euectis soluitur, olim octaua pars debita erat. l. ex præstatione. C. de vectigalibus. Regia l. 5. tit. 7. part. 5. hodie autem decima est omnium rerum pars. dicitur etiam vectigal tributum, quod Reipublicę ex fundis & prædijs à conductoribus pręstatur. l. 1. ff. si ager vectiga. l. eum, qui vectigal. & ibi Alciat. ff. de verbor. significat. & idem Alciat. libr. 3. dispunct cap. 10. atque hinc fundi vectigales dicuntur hi, qui Reipublicæ tributum pendere tenentur. Alterum ius, quod modò Principibus apud Hispanos competit, & redditur, ad decimam precij partem attinet, omnium quidem rerum, quæ venduntur publicè, vel priuatim, siue res sint mobiles, siue immobiles: hoc tributum vulgò appellamus alcauala, quidam apud exteros gabellam dicunt: Quanquam & ea dictio magis in vniuersum accipiatur: sicuti tradit post alios Bertachinus in tractatu de gabellis in principio.
His denique constitutis Angel. in summa, in verb. pędagium. quæst. 6. opinatur in conscientiæ iudicio non esse condemnandum ad restitutionem eum, qui hęc iura & tributa Principi aut Publicanis non reddiderit, quoties lex quæ ea indixit, & si iusta sit, pœnam tamen temporalem non reddenti ob hanc causam imponit. Huius sententiæ ea est ratio, quòd vel hîc agimus de pœna legis, & hęc non debetur in conscientię iudicio. gloss. in capitul. tua fraternitas. 12. quæstione secunda, vel de seipsa principali, & præcipua legis vi & obligatione ad soluendum hoc tributum, & hæc non obligat quenquam ad mortalem culpam, quoties lex ipsa humana pœnam addit præcepto legis itidem humanę, quasi satis censeat legislator transgressorem humanæ legis pœna temporali puniri, nec eum velit ad mortalem culpāculpam obligare, Hanc etenim sententiam,
2
quòd humana lex aliquid præcipiens, & pœnam addens temporalem, non obliget transgressorem ad mortalem culpam, cùm satis sit, transgressorem ipsum se obtulisse periculo pœnæ, tenent, & veram esse existimant Matthæ. Matthesil. notab. 78. Cępola consilio. ciuili. 13. columna secunda. Decius parum sibi constans in capit. nam concupiscentiam. 2. lectione. de constitut. & Ludouic. Gomez. in cap. 2. nu. 60. de constit. libr. 6. Quorum opinio à plerisque probatur auctoritate Hostiens. & Ioan. Andr. in cap. relatum. de Cleric. non resid. qui idem tenent. & eos sequuntur Ias. in l. secunda. numero 143. C. de iure emphy. idem in §. item, si | quis postulante. numero 78. Institut. de actionibus.
Hæc verò conclusio iure defendi non potest, præterquàm quòd si vera esset, ferè tota humanarum legum vis periret, parumq́ue vtilis esset legumlatorum cura & diligentia, si pœna, quam ipsi legum conditores legibus ad maiorem earum vim addidere, eas imbecilliores redderet: obiter tamen contrariam sententiam vti verissimam constituemus, & probabimus: idq́ue breuiter agemus, quandoquidem omnium eruditissimè disputationem hanc peregerit Alfonsus à Castro, libro primo de potestat. legis pœnalis. capit. 8. & sequentibus. Sit igitur conclusio dubio procul certissima.
3
Humana lex, quæ iusta sit, vi humani præcepti ad culpam eius transgressores obligat, quandoque mortalem, quandoque venialem, etiamsi pœnam humano præcepto legis conditor addiderit. Prima huius assertionis pars constat ex eo, quòd humana potestas à diuina deriuetur. Prouerb. capit. octauo scriptum est: Per me Reges regnant, & conditores legum iusta decernunt. Hoc ipsum & Paulus docet ad Romanos capit. decimotertio. Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas, nisi à Deo, quæ autem sunt, à Deo ordinatæ sunt: itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Qui quidem locus manifestam reddit huius partis probationem. Sed & hoc apparet Deuter. capit. 17. Qui superbierit nolens obedire Sacerdotis Imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex decreto iudicis morietur homo ille. pœna verò mortis lege Mosaica nunquam inflicta est, nisi pro mortali culpa: sicuti Theologi frequentissimè fatentur, & probant. Ergo apparet, transgressorem humanæ legis ad mortalem culpam quandoque obligari. idem deducitur ex eo, quòd filius non obediens patri, mortalem contrahit culpam: quemadmodum eadem, qua proximè vtebamur, argumentatione colligitur ex capit. 21. Deute. dum inibi sancitum est, filium non obedientem patri, lapidibus occidendum fore. At non minor est potestas Principis in Republica, quàm patrisfamiliàs in priuata domo: imò tantò maior, quantò maius est bonum totius communitatis bono particulari & domestico: quod ordinatur ad bonum totius ciuitatis & Reipublicæ, auctore Aristot. libr. 1. polit. capit. 1. igitur legi humanæ obediendum est sub mortali quandoque culpa. est etenim Iure Naturali in omni humana societate suus ordo necessarius, in omni ordine suum caput, cui reliqui subesse, obedireq́;obedireque tenẽturtenentur. tandem ne in re ab alijs admodum probata diutiùs immoremur, ita tenendũtenendum est, humanam legem, siue Ecclesiasticam siue secularem quandoq;quandoque ad mortalem, quandoq;quandoque ad venialem culpam obligare: quod satis ostendunt Diuus Thom. 12. q. 96. artic. 4. & ibi Caiet. Gabriel. in 4. sentent. dist. 16. quęst. 3. notab. 6. Florent. 1. part. titu. 18. capit. 1. §. 2. Adrian. quodlib. 6. art. 1. Ioan. Maior. in 4. sentent. dist. 15. q. 4. & in 3. sentent. dist. 37. quæst. 16. Driedoni. de libertate Christi. libr. 1. Alfonsus à Castro. libr. 1. de potest. legis pœnalis, cap. 4. & 5. tradunt Abb. & inibi Fel. & Dec. in cap. 1. gloss. & Doct. in capit. quæ in Ecclesiarum. de constit. idem Panormita. in capit. quia plerique. de immunit. Eccles. & in proœmio. Rex pacificus. colum. 4. Iaso. in l. nemo potest. ff. de legat. 1. numer. 106. Abb. in capi. 2. de maiorita. & obedi. Secunda conclusionis pars dictat, non semper legem humanam obligare eius transgressorem ad mortalem culpam, sed quandoque tantùm ad venialem. hoc enim habet quæcunque lex: siquidem nec lex naturalis, nec diuina semper obligat transgressorem ad mortalem culpam: sicuti post alios docent Caiet. 2. 2. quæst. 186. articu. 9. ad 2. idem latiùs libr. 27. quęstionum, quęstion. 21. Adrian. dict. quodlib. 6. articu. 2. Albert. Pighius libr. 4. de Eccles. Hierarchia, capit. 2. & Alfonsus à Castro dict. libr. 1. capit. 5. documento 4. lex siquidem naturalis mendacium prohibet, non tamen mendacium est semper mortale crimen, sed passim veniale, vt docet Thomas 2. 2. quæst. 110. artic. 3. & probatur in cap. primum. 22. q. 2. Sic & lex naturalis præscribit nobis in cibo & potu obseruare medium, ac regulam temperantiæ, quæ in eo consistit, vt tantùm, & non vltrà sumatur, quantum exigit necessitas aut vtilitas corporis, cuius transgressio gula dicitur, & inter septem capitalia crimina connumeratur. Attamen non semper gula peccatum est mortale, imò veniale crimen est, nisi excessus sit planè immodicus, vel excedentem obijciat periculo peccati mortalis, quod omnes fatentur. Quando autem humana lex obliget illius transgressorem ad mortalem culpam, colligitur ex ipsius legislatoris intentione & voluntate, quę ex verbis legis deduci poterit, & præterea inde præsumitur, quòd finis à lege prętensus, & in quem lex dirigitur, maximè est Reipublicæ vtilis. Nam hinc constat, eius transgressionem esse Reipublicæ perniciosam: & propterea satis consonum est, quòd tunc interpretemur, legislatorem voluisse transgressores mortalem contrahere culpam: sicuti adnotauerunt ferè omnes, qui paulò antè nominatim fuêre citati: & pręsertim Adrianus quodlib. 6. artic. 2. Dec. in cap. nam concupiscentiam. colum. vltim. de consti. Ioan. Dried. de libert. Christ. pagi. 266. quod ex varijs causis cautissimè est diffiniendum. Nec interim omittendũomittendum est, transgressorem legis humanę cuiuscunq;cuiuscunque, siue inducentis culpāculpam venialem, siue mortalem, semper mortalem contrahere culpam, si ex contemptu eam | transgrediatur: siquidem contemptus ipse mortalem culpam semper habet, secundum omnium Theologorum, & Canonistarum Resolutionem, quæ colligitur ex Thom. 2. 2. quæstione 186. articul. 9. Adria. dict. artic. 2. Altisiodor. libr. 2. tract. 19. & 20. & libr. 3. tract. 9. Gersone lect. 5. de vita animæ spirituali. Ioan. Andr. & Doct. in c. sacris. de his, quæ vi metúsue caus. fiunt.
Vltima conclusionis pars dictat humanam legem aliquid sub pœna temporali prohibentem, quòd nec diuina, nec naturali prohibitum erat, ad culpam quandoque mortalem obligare. nec enim ex eo obligatio ad mortale crimen cessat, nec tollitur, quòd à legislatore pœna fuerit transgressori imposita: cui sententiæ aduersus prioris opinionis assertores subscripsere Domini. à S. Geminiano, & Francus in c. perpetuæ. notab. 6. & in capitul. commissa. 2. notab. de elect. in 6. glos. & idem Domini. in cap. 2. de constit. lib. 6. in verb. sententijs. Felin. & Deci. in 1. lect. c. Nam concupiscentiam. de constit. Syluest. in verb. inobedientia. Ioan. Dried. lib. 1. de libert. Christia. articul. 3. Ioan. à Medina de restitution. quæst. 12. & quæst. 36. ad sextum. omnium dubio procul diligentissimè Alfonsus à Castro libr. 1. de potest. leg. pœnalis. cap. 8. & sequentibus. Eandem opinionem probat Domini. Sot. lib. 1. de iust. & iur. quæst. 6. art. 5. probatur hæc pars. Nam humana lex potest obligare, etiam si laica sit, eius transgressorem ad culpam mortalem, & simul pœnam aduersus eum statuere, ita quidem, vt transgressor huius legis teneatur ad culpam simul & pœnam: cùm pœna non sit culpæ contraria, vt non possit simul cum ea stare, ergo lex humana præcipiens aliquid pœna statuta, obligat transgressorem ad culpam. Quòd si dixeris verum hoc esse, sed ex intentione legislatoris probat priorem sententiam: cùm is statuens pœnam aduersus transgressores, nolit ad culpam eos obligare: quasi non desit hac in parte potestas, sed voluntas, certè miror, nec possum ita rem hanc perpendere, vt existimem legis conditorem, qui pœnam addit legi ad eius maiorẽmaiorem vim, & exequutionem, velle imbecilliorem legem ab eo conditam ex hoc reddere, & efficere, tollendo ab ea culpa obligationem. Præsertim quòd plerunque ex pœna, legi & præcepto addita colligitur, legislatorem habuisse voluntatem obligandi ad mortalem culpam. etenim ex pœna excommunicationis à lege indicta, constat eam legem ad mortalem culpam obligare: cùm alioqui non debeat excommunicari quis, nisi ob mortalem culpam. cap. nemo. & capitul. certum. 11. quæstion. 3. sic & Scotus notauit in 4. senten. dist. 1. q. 6. in leg. Mosaica nusquam statutam fuisse pœnāpœnam mortis, nisi vbi ex transgressione legis culpa mortalis constitueretur. Et profectò iniquam ipse censerem humanam legem, quæ pœnam mortis aut mutilationis membrorũmembrorum imponeret pro transgressione alicuius legis, quæ ob publicum, leue tamen incommodum, non esset digna mortali culpa: tametsi fatear, posse legislatorem humanũhumanum aliquid prohibere graui apposita pœna, & tamẽtamen expressim insinuare se nolle obligare transgressorem ad mortalẽmortalem culpam.
Ex his patet nihil referre, an ipsa lex pœnalis fuerit simul statuta cum ipsa lege morali, quæ prohibet id, cuius transgressio pœnam legis habet, an separatim: ab eodem, an ab alio legislatore. eadem enim ratio, quæ posteriorem opinionem probat, cùm lex simul prohibet, & pœnam statuit, probat itidem veram esse: cùm ex interuallo ab eodem, vel ab alio pœnalis lex statuitur contra legis iam latæ transgressores: & èconuerso, licèt Ias. in dicta l. 2. C. de iure emphyteut. nume. 143. existimauerit, priorem sententiam veram esse, vbi constitutio vel sit facta simul prohibens, & pœnam addens transgressioni, vel ab eo, qui præcipit, aut prohibuit, ex interuallo condita fuerit pœnalis pura lex pœnam adijciens priori constitutioni: quod cogitandum dimisit Ludouic. Gomezi. in dict. capit. 2. numer. 60. de constitutio. in sexto.
Hinc constat an verum sit, quod plerique adnotarunt, priorem sententiāsententiam admittentes,
4
vbi lex pœnalis esset purè pœnalis, quæ nihil præciperet, aut prohiberet, sed tantùm pœnam statuerit hoc vel illud facienti. Nam in hac specie legem istam non obligare ad mortalem nec venialem culpam, responderunt Henric. à Gandauo, quodlib. 3. q. 22. & Ioann. Driedo. in dicto libro, de libert. Christian. qui legem purè pœnalem distinguunt à lege mixta, quæ simul certum statuit, præcipiendo vel prohibendo, & transgressorem pœna puniendum esse censet. Sed quia Henric. hanc responsionem non ita simpliciter proponit, sed in hunc sensum, vt lex purè pœnalis ex se ipsa & ex verborum forma non obliget ad culpam, sed vel ex eo quòd promittat id, propter quod pœnam imponit esse, vel prohibitum iam, vel præceptum lege diuina, vel humana: & deinde concedit, legem purè pœnalem ex intentione legislatoris pœnam statuentis ad culpāculpam obligare, non ex se ipsa, huius cōclusionisconclusionis auctor est Alfonsus à Castro libr. 1. de potestat. legis pœnal. cap. 9. post Caiet. quem ipse citat 2. 2. quæst. 187. arti. 5. eo etenim capite doctissimus ille vir, maximis rationibus probare nititur, legem purè pœnalem ex seipsa, nisi alia præcesserit naturalis, diuina, vel humana lex, minimè obligare ex forma verborum, & quatenus pœnalis est, ad culpam, mortalem nec venialem: addit præterea non rectè colligi à legislatore intentionem obligandi transgressorem ad culpam ex eo solum, quod pœnāpœnam simpliciter, & purè statuerit, | qua in re discedit ab Henric. Gandauensi, cum quo secundum eum conuenit Sylue. in verb. inobedientia. licèt Syl. ipse non satis percipiens quid Henric. scripserit, eum reprehenderit.
Ego sanè fateor, legem purè pœnalem ex ipsa verborum forma non obligare ad culpam: quamuis culpam ipsam præmittat frequentissimè lex ista, ex alia lege diuina vel humana: quemadmodum sensere Driedo. & Caiet. idq́;idque eruditissimè ostendit, ac neruosè Alfonsus à Castro in dict. c. 9. concedo. item non semper rectè, nec necessariò colligi legislatoris intentionem obligandi transgressorem ad culpam, ex eo quòd legem purè pœnalem statuerit. Scio etenim non esse hanc collectionem necessariam. Attamen opinor plerunque ex lege purè pœnali, quæ pœnam infert pro eo, quòd alia lege, nec prohibitum est, nec præceptum, quod rarò contingit deduci posse conditoris intentionem ad obligandum eum, qui vel fecerit, vel agere omiserit id, pro quo pœnam statuit, ad mortalem, aut venialem culpam. Nam ex subiecta materia pœnalis legis, quandoque constabit, legislatorem talem legẽlegem statuentẽstatuentem intendere, vt fiat, vel omittatur id, propter quod pœnāpœnam imponit: quid enim si quod id fiat, vel omittatur, expedit Rei publicæ: & hæc ratio manifesta sit apud ipsum legislatorem? profectò censerem ipse tunc intentionem legislatoris legem purè pœnalem statuentis, eam esse, vt id fiat, vel omittatur. Sic denique si id fieri vel omitti, non tantùm est simpliciter vtile communitati, cuius legis conditor curam gerit, sed & maximè interest eius ad bonum commune id fieri, vel omitti: quòd præsumitur ob grauem pœnam lege purè pœnali statutam, non admodum alienum ratione videbitur, in hac specie coniecturæ, intendisse legislatorem ad mortalem culpam obligare transgressorem eius, quod in hanc legem merè pœnalẽpœnalem pro eius materia deduxit. QuāobremQuamobrem iuxta hunc sensum admitti fortasse poterit, quod Henric. Gandauensis & Syluest. adnotarunt. Sic sanè post huius operis primam editionem prodijt in publicum opus elegans de iust. & iur. auctore Dominic. Sot. quodlib. 1. quæstion. 6. articul. 5. hanc posteriorem opinionem sequitur scribens, legem purè pœnalem obligare ad culpam.
Postremò ex hac disputatione apparet, non esse iustam, nec congruam rationem opinionis eius, qua quibusdam placuit, vectigal, tributum, aut decimam rei venditæ æstimationis & precij partem non esse necessariò in animæ iudicio regi soluenda, nec teneri hæc iura fraudantem ad restitutionem, quòd leges regiæ non soluentibus hæc regalia iura, pœnas à iudicibus exigendas imponant. constat etenim fragilem omninò esse hanc rationem, minimeq́ue veram efficere hanc tam audacem, & proteruam conclusionem.
Idcircò quæstioni propositæ respondentes hanc omninò veram conclusionem edimus. tenetur in animæ iudicio præter mortalem, quam contrahit, culpam, ad restitutionem is
5
qui tributum, vectigal, aliaque regalia iura principi reddere per fraudem, aut simulationẽsimulationem omiserit: modò hæc ipsa tributa iusta sint, nec legem iustę exactionis egrediantur. Huius assertionis ratio ea est, quòd princeps iustè tributa, ac vectigalia exigat, modò hæc tributa tyrannidem ob excessum grauem non sapiant. Probatur hæc ipsa totius veritatis basis & fundamenti pars potissima auctoritate ac testimonio Saluatoris, qui interrogatus, an liceret censum dari Cæsari? respondit Matth. c. 22. Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ sunt dei deo. quo in loco secundũsecundum Hieronymum, & Theophylactum præcipit Deus dari, ac reddi tributa Cæsari, & principibus. idẽidem facit dum Matth. c. 17. iussit Petro, vt staterẽstaterem pro se, & ipso Petro solueret. itẽitem Paul. ad Rom. c. 13. inquit. Ideò enim & tributa præstatis, ministri enim dei sunt, in hoc ipsum seruientes. Nam multi sunt labores, quos principes pro populo tolerant, cùm eius curam gerunt, rebusq́ue publicis prospiciunt, ac laborant in exequutione iustitiæ, vt suũsuum cuique ius reddatur, vt nemo alterum lędat, prouinciamq́;prouinciamque bello, & armis tutantur, ne à finitimis gentibus opprimatur: qua ratione iustè principes tributa & vectigalia exigunt à populo. siquidem dignus est mercenarius, qui operatur, mercede sua: ita sanè diuinum eloquium dictat, Luc. c. 10. Dignus est operarius mercede sua. Igitur sicut principes cauere debent ab iniustis exactionibus, quæ potius ad luxum, & delicias, quàm ad expensas necessarias defensioni, & administrationi Reipublicæ, iustamq́;iustamque laboris mercedem pertineant: ita & subditi abstinere debent à fraude, & simulatione, quibus principem ipsum debitis iuribus, & tributis defraudẽtdefraudent, cùm potiùs teneantur ea reddere principi, eiusq́ue publicanis. Reddite, inquit Paulus, omnibus debita, cui tributum, tributum, cui vectigal, vectigal, cui timorem, timorem, cui honorem, honorem. Hanc igitur sententiam, quòd teneatur quis in animæ iudicio principi reddere tributum, vectigal, & alia iura regalia, quæ iusta sint, asserunt Panormit. & ibi Docto. in c. innouamus. de censib. & pleríq;pleríque alij, quos referunt & sequuntur, dicentes, hanc opinionem communem esse, Bertachinus in tract. de Gabellis part. 9. in princip. & Sylue. in verb. Gabella. 3. q. 8. eandem sententiam defendunt Ioan. à Medina in libr. de contract. q. 13. & Alfonsus à Castro lib. 1. de potest. legis pœnalis. cap. 11. Dominic. Soto libr. 3. de iust. & iure. quæst. 6. art. 7.
Hinc infertur, eos qui simulatione & fraude occultè contrahunt, mercesq́ue inuehunt in ciuitatem, vel prouinciam, aut euehunt, quò | publicanos effugiant, ipsosq́ue debitis iuribus, & vectigalibus defraudent, peccare quidem mortaliter, & teneri ad integram vectigalium restitutionem, etiamsi vectigalia non petantur. Nam hi, qui merces inuehunt, aut euehunt, tenentur eas perviam publicam consuetam, & regiam transmittere, easq́ue non occultare. l. 5. titul. 7. part. 5. l. 96. 97. & 107. inter leges de las alcauallas.
Secundò ex his deducitur intellect. ad text. in l. fi. §. diui. in vltim. ff. de publicanis. quo iuxta quorundam interpretationem probatur, transuehentem merces per locum publicum, & consuetum, absq;absque vlla fraude, errore potiùs, mercium professionem omittentem, teneri ad dupli pœnam. Nam id obtinet in iudicio exteriori, at in animæ iudicio solùm tenebitur ad vectigalis simplicis solutionem.
Sic regia l. nona, & 10. titul. 10. lib. 6. ordina. statui transmittentem merces per loca publica, & consueta, si ibi nullus sit portitor, nec custos qui vectigal exigat, nulla pœna puniendũpuniendum fore, etiam si absq;absque vectigalis solutione transierit cum mercibus, teneri tamen ad solutionem, & redditionem vectigalis.
Tertiò hinc infertur interpretatio vera ad text. in l. Regia 120. de las alcauallas. qua constitutum est venditorem cuiusq;cuiusque rei, ex qua regi precij pars decima debita sit, teneri sub pœna alterius decimę notam facere publicano illam venditionem. Etenim licèt dupli pœna in iudicio interiori nequaquam debita sit, tamen quo ad idem iudicium venditor profectò peccat, & tenetur ad restitutionem decimæ ipsis publicanis.
Hoc probatur ex eo, quòd venditor tenetur decimam precij partem regi, vel eius publicanis reddere tanquam eis debitam: ergo tenetur publicanis notam facere venditionem. ConsequẽsConsequens hoc manifestè patet, & colligitur, Quia vel tenetur soluere debitam pecuniam, vel saltem creditori ignoranti debitum, notũnotum id facere, vt vel creditor remittat debitum, vel ad diem soluendi dilationem concedat, cùm interim creditore ignorante, pecunia eo inuito retineatur: siquidem ignorans, inuoluntarius sit. deinde venditor, qui non denunciat publicanis venditionem, damnum eis dat circa rem sibi debitam, quam publicani ob ignorantiam petere omittunt: & præterea tenetur decimam precij partẽpartem iure obligationis legalis regi soluere, vel eius nomine publicanis, etiam qui notam habuere venditionem. Igitur tenetur venditor etiam in iudicio interiori animæ soluere pecuniam lege iustissima debitam etiam publicano scienti: & ignoranti denunciare venditionem factam fuisse, lege ad hanc denunciationem teneatur: alioqui eam omittentes ex capite damni dati tenebitur ad restitutionem, præterquam quòd & ipse ratione decimæ debitæ ex precio rei venditæ, itidem tenebitur ad restitutionem. Sic etenim sunt intelligendæ leges Regiæ, quæ de hac materia tractauerunt.
Cæterùm sicubi consuetudine obtentum fuerit, quòd dicta venditionis denunciatio non sit necessariò facienda publicanis: & quòd hæc decima precij, vel vectigalia eis non soluantur, donec fuerint petita, tunc fortassis in animæ iudicio non tenebitur quis ad vectigalium, nec ad decimæ solutionem ante publicanorum petitionem: modò nulla facta fuerit fraus ad hoc, vt occulta sit venditio, vel vt publicanos lateat mercium transmissio, quod probatur ex his, quæ de decimis ecclesiasticis tradidimus lib. 1. variar. Resolut. c. 17. num. 8.
Quòd si vectigalia iniusta sint, nempe ab eo indicta, qui ius ea indicendi non habeat, vel absque vlla causa præter iustam laboris, & regiminis mercedem à principe instituta, non tenebitur quis in conscientiæ foro ea soluere: ac poterit absque vllo crimine, eiusq́;eiusque labe eorum solutionem cautelis, alijsúe modis omittere, secundum Bart. in l. vectigalia. ff. de publica, & vect. quem alij Doct. frequentissimo omnium consensu sequuntur.
In his verò rebus, quæ à prouincia in prouinciam transmittuntur, illud obseruandum erit, quòd si nullum vectigal sit pro earum transmissione institutum, nec debitum, sed tantùm pœna sit statuta aduersus transmittentes res vetitas: hæc ipsa pœna in iudicio conscientiæ, & interiori exigenda non est, nec necessariò soluenda: quod tenuit Ioan. à Medina de rest. quæst. 15. ad finem.
Ex §. sequenti.

Ex §. sequenti.

SVMMARIVM.

  • 1 Fur, seu violentus rei alienæ occupator, tenetur in animæ iudicio restituere rem, etiam sica perierit absque eius culpa: modò non foret eodem pacto apud dominum peritura.
  • 2 Fur an teneatur rem extinctam iam restituere eius æstimationis, cuius maximè fuerit à die commissi criminis.
  • 3 Fur, & iniquus rei alienæ inuasor, an possint in animæ iudicio retinere expensas vtiles, & meliorationes deducere.
  • 4 Fur, & iniustus possessor, qualiter in iudicio conscientiæ teneantur ad restitutionem fructuum perceptorum: & eorum, qui potuere percipi?
§. SEXTVS.
DVodecimo libet ab eadem regula adnotare iure naturali, & diuino neminem teneri ex acceptione rei alienæ iniuriosa, vel ratione illati damni ad aliud | quàm illati damni reparationem, & eius, quod alterius verè intersit, restitutionem. Hoc etenim dictat ratio, quæ inducit obligationem restituendi: sicuti in principio huius relectionis ostendimus, vnde plura in huius regulæ tractatu dubia definiri poterunt.
Primò hinc constabit vera resolutio ad eam dubitationem, qua controuertitur, an fur, raptor, & violentus rei alienę possessor, teneatur ad restitutionem, postquàm res ablata, absque eius culpa perierit? Nam glos. hic Diuus Thomas 2. 2. q. 62. art. 6. Syluest. in verb. furtum. §. 16. & cæteri huius regulæ interpretationem examinantes, passim asseuerant, iniquum rei alienæ occupatorem teneri omninò ad restitutionem rei per iniuriam ablatæ, quo ad æstimationem, etiam post eius interitum absque culpa occupantis contingentem. idem ipse censeo verum esse. Etenim & ad forum conscientiæ præter suprascriptam rationem poterunt induci ea, quæ apud iudicẽiudicem exteriorem sufficiunt ad huius æstimationis condemnationem: siquidem cùm hic occupator alienæ rei ob crimen, & malam fidem, quam ab initio habuit, semper est in mora. l. in re furtiua. de condict. furt. lege vltima. C. eo. titul. & alibi passim. moroso autem semper imputatur rei interitus, etiāetiam absque eius culpa contingens. l. nemo. §. vltimo. & l. si seruum. ff. de verbo. obligat. lege 1. §. rectissimè. & l. merito. ff. de vi & vi armat. & in l. vltima. ff. de cond. fur. cuius meminit Bal in Rubr. de re iud. in prin. idem probatur in l. prima. C. quod met. caus. & in l. cum res. §. vltim. ff. de legatis primo. Atque ita in hac specie mihi placet Iuris ciuilis responsio, vt & ea in animæ iudicio seruanda sit, ea ratione, quòd fur per iniquam acceptionem alterum in illius re peremptæ æstimatione læserit: quæ quidem res etsi perierit penes furem, absque eius culpa, fortassis non ita penes dominũdominum perisset: cùm eam ante interitum alienare potuisset, vel alijs remedijs ab interitu liberare. Sed huius quęstionis controuersia maior tendit in eum casum, quo certum est, dominum rei furto ablatæ, eam ante interitum non fuisse alienaturum, & eodem modo apud ipsum rem illam perituram, sicut & apud furem perijt, an in iudicio animæ teneatur fur ad æstimationem? Anchar. hîc quint. oppositione, respondet, furem in hac specie teneri ad æstimationem in conscientiæ iudicio. tandem Ancharanus eandem distinctionem admittendam esse censet in iudicio animæ, quæ & apud iudicem exteriorem seruanda foret. Nam in foro exteriori receptum est frequenti omnium consensu, occupantem rem alienam mala fide per crimen, & delictum, teneri omninò ad eius restitutionem, & æstimationem re perempta apud ipsum: eodem penitus modo, quo & apud dominum foret peritura. glo. in dict. §. rectissimè. Bartol. communiter receptus post gloss. ibi in l. quòd te mihi. numero decimo. ff. si cert. petat. gloss. in l. item si verberatum. §. vltim. ff. de rei vendicat. glossa communiter approbata in dicta l. nemo. §. primo. in verb. homo. quam opinionem fatentur communem esse, Alexand. in dicta lege, cùm res. §. vltimo. ff. de legatis primo. & Iuniores in dict. lege, quòd te mihi. atque Alexand. in dicta lege, nemo. §. 1. eandem sententiam, & in foro animæ dicit esse iustam Ioan. à Medina, de restitutione, quæstione sexta. Ego tamen contrariam veriorem esse opinor in animæ iudicio: quippe qui videam ratione naturali furem, raptorem, & denique rei alienæ occupatores teneri tantùm domino iniuriam passo restituere damnum, quod per acceptionem iniquam eis illatum fuerit. Hæc etenim est vera æqualitatis, & iustitiæ ratio, ne quis ex alterius iniuria damnum in proprijs rebus patiatur: quod Diuus Thomas docet secunda secundæ quæstione sexagesima secunda, & alij Theologi restitutionis obligationem à iure naturali deducentes, idem permittunt. quo fit, vt raptor, fur, vel violentus rei alienæ occupator, ad rei æstimationem minimè teneatur, post eius interitum, si eadem res eodem modo foret apud dominum peritura, nec eam ante interitum dominus esset venditurus. Nam & iure Ciuili apud iudicem exteriorem, non est omninò certa communis opinio: quemadmodum constat ex disputatione huius quæstionis tradita per Franciscum à Ripa in dict. lege, quòd te. numero vigesimo octauo. Imò re perempta penes iniustum eius occupatorem, quiq́ue eam iniuria, & scelere à domino habuit, eodem modo, quo penes dominum fuerit, peritura, restitutionis obligationem extingui etiam quo ad æstimationem, probat textus elegans in l. item si cum exceptione. §. sed & si quis. versicul. sed & si non culpa. ff. quod met. caus. cui non satis aptè hactenus responderunt communis sententiæ auctores. idem probat textus in lege, si plures. §. vltimo. ff. de depositio. quibus auctoritatibus aduersus communem sententiam tenuerunt Martinus ex antiquioribus & quidam alij, quos sequuntur Fulgosius, Iason, numero vigesimo octauo, Decius numero decimosexto, & Curtius Iunior, num. trigesimo tertio, in dicta l. quòd te mihi. Et profectò ex pluribus iuris locis, quæ pro communi sententia citantur, adducuntur etenim plures, nullum ego legi, à quo communis opinio vel apertè, vel per congruam argumentationem deduci valeat. idcircò licet obiter etiam in foro exteriori Martini sententiam admittens, opinor saltem in animæ iudicio eam esse veriorem: siquidem & si per humanas leges in hoc casu adhuc debitor teneretur ad restitutionem, id potiùs ad pœnam criminis, quàm ad damni illati | compensationem pertineret. Pœna verò in conscientiæ iudicio minimè debetur, sed tantùm damni dati compensatio. fit igitur hanc partem non tantùm æquiorem esse, quod Ioan. à Medina fatetur, sed & iustiorem.
Secundò
2
eadem ratione constat vera interpretatio textus in lege, in re furtiua. digestis, de condicti. furt. si ex causa, inquit Vlpianus, furtiua res condicatur, cuius temporis æstimatio fiat, quæritur? Placet tamen id tempus spectandum, quo res vnquam plurimi fuit: maximè cùm deteriorem rem factam fur dando non liberatur: semper enim moram fur facere videtur. Ex quibus verbis adnotauit Bartolus, quòd re perempta succedit obligatio, contra furem, ad æstimationem, quanti res plurimi fuerit, eo tempore, quo dominus ea caruit. Enimuerò iuxta leges iustitię commutatiuæ satis est, quòd res furto ablata domino restituatur, vel ea perempta, iusta eius æstimatio, quę iustissimāiustissimam efficit damni dati compensationem. Nec ad hanc pertinet æstimatio, quanti ea res plurimi fuerit à die furti commissi, vbi dominus eo tempore, quo pluris valuerit, non foret eam venditurus, nec furis culpa valor ipsius rei fuerit diminutus. quod Syluester sensit in verbo, furtum, quæstione decimasexta. & esse hanc humaniorem sententiam asserit Ioannes à Medina dicta quæstione sexta, licet opinetur contrariam iustam esse. quòd si res à fure ablata esset apud dominum vendibilis ita quidem, vt eo die quo plurimi valuit ab eo venderetur, ea temporis huius æstimatio ad verum damnum pertinet, & ad eius satisfactionem.
Tertiò infertur
3
qua ratione seruandæ sint in animæ iudicio leges humanæ, quæ de sumptibus ac meliorationibus à fure in re furto ablata factis, tractauere, an & Iurisconsultorum responsa sint, & in foro animæ admittenda? Ego quidem leges dantes furi, & cuicunque malæfidei possessori expensarum, & meliorationum retentionem, aut repetitionem: non ambigo esse in animæ iudicio exactè custodiendas, & secundum eas à sacerdote restitutionis materiam examinandam: atque ideò mente ab eo tenendam esse distinctionem, Bartolus in lege, in fundo. ff. de rei vendic. per textum. ibi. & in l. Domum. C. de rei vendicat. vbi Salycetus, optimus textus in lege, planè. ff. de petition. hæreditat. & in paragrapho, ex diuerso. Institut. de rerum diuisione. Regia l. quadragesimatertia, titul. vigesimooctauo, parte tertia. Sed quæ possunt in conscientiæ iudicio dubitationem, & scrupulum mouere, circa eas contingunt leges, aut interpretum responsiones, quæ furi, & malęfidei possessori expensarum, & meliorationum repetitionem, & retentionem negant. In quibus, cùm bonæfidei possessoribus hoc non negetur, vel est adsumenda ratio à præsumpta malæfidei possessoris donatione, vel à legali pœna ob malam fidem, & iniuriosam rei alienæ occupationem, statuta. vtroque verò casu in conscientiæ iudicio aliter est accipienda res ista: cùm in eo, nec locus sit præsumptionibus, nec legali pœnæ saltem ante iudicis condemnationem, sed tantùm in materia restitutionis agatur de damni illati reparatione, & de re aliena, vel iure non quæsita restituenda: quemadmodum superiùs adnotatum est, vnde erit quo ad animæ iudicium examinandus textus in lege, ex argento. ff. de condit. furt. Ex argento, inquit Paulus, surrepto pocula facta condici posse, Fulcinius ait. Ergo in condictione poculorum etiam cælaturæ æstimatio fit, quæ impensa furis facta est, quemadmodum si infans surreptus adoleuerit, æstimatio fit adolescentis: quamuis cura, & sumptibus eius furis creuerit. Hactenus Iurisconsultus: ex quo apparet etiāetiam expensas necessarias non deducere furem ab æstimatione rei, quam furto habuit. Sed hoc quoad expensas necessarias, tantùm obtinet in alimentis, quæ seruo surrepto præstita fuerint. lege prima. C. de infant. exposit. notat Salycetus in dicta lege, domum, penultim. columna, probatur item furem, & malæfidei possessorem, nec per actionem, nec per retentionem posse consequi expensas vtiles in re aliena factas: ex quibus res ipsa meliorata fuerit, & maioris sit æstimationis: tametsi malæfidei possessor possit has expensas deducere, per deductionem ædificij, & materiæ, seruato illæso pristino rei statu, lege, domum. C. de rei vendic. vbi Salycetus, & communiter Doctores. notatur in lege, si area. ff. de condition. indeb. dicto §. ex diuerso. & in dicta lege, in fundo. Regia lege, quadragesima tertia, paulò antè citata. Imò in fure illud constat, quòd re perempta tenetur is in foro iudiciali reddere æstimationem eius, & iustum valorem: quo æstimari posset, ita vt erat meliorata expensis furis: textus in dicta lege, ex argento. Sic & ob malam fidem possessor expensas voluptatis, & ornatus causa factas, non quidem vtiles, nec poterit petere, nec retinere per deductionem materiæ, seruato etiam illæso pristino rei statu. gloss. frequentissimo omnium consensu probata in dicta lege, in fundo. textus & inibi Salycet. in dicta l. domum. dict. regia. l. quadragesimatertia. Hæc sanè omnia in iudicio animæ non ita vt in exteriori obtinere debent: quippe quæ minimè sint necessaria ad illati damni compensationem.
QuamobrẽQuamobrem in iudicio interiori, qui alienũalienum seruum surripuerit, in eiusq́ue alimentis aliquid impenderit, poterit eas impẽsasimpensas retinere, cùm de seruo restituendo tractauerit. has etenim dominus facturus esset omninò: & ideò | æquissimè à malæfidei possessore retinentur, qui tamen & fructus serui restituere debet, si quos ab eo percepit, aut percipere potuisset: quod statim examinabimus. Sed tamen etiam si nullos fructus perceperit à seruo, poterit nihilominus retinere alimenta, quæ seruo præstitit. Eadem ratione malæ fidei possessor in animæ iudicio poterit retinere impensas vtiles, quas in re aliena fecerit, & ex quibus res ipsa melioris, maiorisq́ue sit effecta æstimationis, ipseq́ue dominus ex hoc sit locupletior.
Nam in pœnam criminis, & malæfidei lex humana statuit, non posse has impensas repeti, nec retineri: pœna verò hæc licet in foro iudiciali obtineat, non ita in animæ iudicio procedit, quod in hac specie notat Ioannes à Medina dicta quæstione sexagesimasecunda, parte dum contendit, tantùm esse in restitutione, damni illati compensationem obseruandam. ergo poterit fur vtiles expensas in conscientiæ iudicio retinere: cùm ex eis res sit modò maioris ęstimationis. Præsertim quòd & has posse in foro iudiciali repeti, & retineri à malæfidei possessore. cẽsuitcensuit Martinus, cuius opinionem defendit Carolus Molinæus, in consuetudin. Parisiens. titulo primo. §. primo. glossa quinta, numero octuagesimoseptimo. Hinc apparet responsum Iurisconsulti in dicta lege, ex argento, in priori eius parte, non esse recipiendum in foro interiori: cùm id non pertineat ad veram iustitiam commutatiuam: & idcircò re perempta fur tenebitur ad eius æstimationem simplicem, non ad eam qua poterat æstimari in eo statu prout res erat expensis, & cura furis meliorata, nisi eo casu, quo verisimili coniectura eam meliorationem fecisset dominus, ni res foret ab eo oblata: etenim tunc tenebitur fur ad æstimationem meliorationum, deductis expensis, quas dominus in hoc fecisset: quia & in hac melioratione videtur per furtum dominus ipse læsus. Postremò & illud constat, furem, vel malæ fidei possessorem posse in iudicio animæ deducere, per subtractionem materiæ ab ædificio absque læsione ipsius rei, & eius pristini status expensas, quas in re ornatus, & voluptatis causa fecerit: cùm in hoc dominum rei minimè lædat, nec ei damnum inferat,
Quartò ex suprà scriptis constat, quæ ratio sit habenda in restituendis fructibus rei furto ablatæ: siquidem de fructibus à bonæ fidei possessore perceptis hîc agendum non est. igitur quo ad fructus, quos malæ fidei possessor reddere tenetur, obseruandum est in iudicio conscientiæ, quòd damni dati per iniuriosam acceptionem rei alienæ reparatio fiat: quemadmodum iam adnotatũadnotatum est. Et profectò fructus percepti à malæ fidei possessore, restituendi sunt omninò, licet eos perceperit propter eius industriam, & solicitudinem, deducta huius solicitudinis iusta mercede, etiam si dominus fructus istos non percepisset, quod notat in foro exteriori Bart. in l. ratio. §. primo. ff. de action. empti. distinguens, an fructus veniant in restitutionem vt fructus, an vt interesse: priori casu scribit hos fructus venire, non sic in posteriori, secundum notata in l. videamus. §. si actionem. ff. de vsuris. vnde ipse in animæ iudicio ab hac sententia Bartol. infero, fructus istos, si ex eis malæ fidei possessor effectus sit locupletior, vel eos habeat modò extantes, debere restitui domino rei, non ratione illati damni, vel acceptionis iniquæ, sed quia domino debentur, eo quòd fuerint è re propria illius percepti, atque ita vt fructus extantes sunt domino rei restituendi, ex decisione Iurisconsulti in l. si me & Titium. ff. si certum petat. Quòd si fructus isti singulari industria possessoris percepti, iam fuerint consumpti, nec ex eis fuerit possessor malæ fidei factus locupletior, tunc cum ratione damni illati peti non possint, nec vt interesse lucri cessantis: siquidem eos dominus non percepisset, opinor non teneri ad eorum restitutionem ipsum possessorem, etiam malæfidei.
Sic & eadem ratione in animæ iudicio tenebitur fur, vel iniustus alienæ rei possessor ad fructus, etiam percipiendos: quos tamen vel attenta singulari eius industria, vel communi hominum cura, & diligentia dominus percepisset, nam & ita in foro exteriori ad hos fructus tenetur possessor malæ fidei. l. si nauis. ff. de rei vendicat. secundum Abb. in capitu. grauis, de restitut. spoliat. & ibi Doct. Alexand. & Iaso. in l. apud Iulianum. §. primo. ff. de legat. primo. quam opinionem fatetur esse communem Deci. in l. generaliter. ff. de regul. iuris. atque ita tenendum est, quidquid ipse Decius inibi ab hac opinione communiter recepta dissenserit, existimans, non esse attendendam singularem domini industriam, sed eam quæ omnibus conueniat. Sed cōmuniscommunis opinio ex Bart. colligitur in l. domum. C. de rei vendicatione. qua ratione in conscientiæ foro idem seruandum erit: cùm hæc restitutio pertineat ad dam ni dati satisfactionẽsatisfactionem, ex eo, quòd si res non fuisset iniuria, & furto occupata, eius verus dominus commodum hoc ab ea percepisset: quo quidem commodo fraudatur ob iniustam rei propriæ occupationem, nec in fructibus percipiendis etiāetiam apud iudicem exteriorẽexteriorem attenditur singularis ipsius possessoris industria: quod notat Bartolus in dict. l. domum. & est communis opinio teste Deci. in dict. reg. generaliter. quidquid contrarium post alios adnotauerit Mathesilla. notab. 160. maximè Cynus in l. certum. 1. q. C. de rei vendi.
Ex §. sequenti.

Ex §. sequenti.

SVMMARIVM.

  • 1 Iustitia distributiua à commutatiua differt.
  • 2 Beneficia ecclesiastica, munera́muneraque publica indignis conferentes tenentur ad restitutionem illati damni, ac mortaliter peccant.
  • 3 An dignior sit eligendus quo ad beneficia, & munera publica? & an iure humano electio digni omisso digniori valida sit.
  • 4 Intellectus ad textum in c. 3. de iure patronat.
  • 5 Patronus tenetur digniorem præsentare episcopo ad beneficij institutionem.
  • 6 Eligens dignum omisso digniori an teneatur ad restitutionem?
  • 7 Pater ex lege Regia meliorans filium dignum, vel indignum prætermittit digniori: an peccatum ex hoc commiserit?
  • 8 Impediens quòd beneficium, aut officium publicum alteri detur, an teneatur ad restitutionẽrestitutionem? Et quid de impediente legatum, dationem, vel hæredis institutionem.
§. SEPTIMVS.
DEcimotertiò quæritur satis congruè ad huius materiæ tractatũtractatum, an teneatur in animæ iudicio ad restitutionem is, qui alterum læserit, vel ex eo, quòd ei digniori iuxta distributiuam iustitiam non contulerit officium, aut beneficiũbeneficium, ex quibus ipse munere publico seruire valeat Reipublicæ simul & reditum percipere ad eius alimenta, sumptusq́ue necessarios: vel ex eo quòd impedierit, aut curauerit, ne ei beneficium vel officium publicum à principe detur? Huic controuersiæ
1
prænotandum est, maximum discrimen constitui inter iustitiam distributiuam, & iustitiam commutatiuam. Etenim iustitia distributiua tractat de distribuendis bonis communibus alicuius, nempè communitatis, inter eos, qui eiusdem sunt communitatis: commutatiua autem agit de bonis priuatis vnicuiq;vnicuique, cuius ea propria sunt, dandis, atque ita in hoc tendit, vt vnusquisq;vnusquisque habeat à priuatis & particularibus, quod suum est, vnde prior iustitia constituitur respectu communitatis ad priuatos, posterior verò respectu priuati ad priuatum: sicuti Aristot. docet lib. 5. Ethicor. capit. 2. & post eum eleganter Tho. 2. 2. q. 61. art. 1. Florentinus 4. parte, titul. 5. cap. 2. & 3.
Est aliud obseruandum,
2
quòd qui munera publica, & Reipublicæ magistratus, & officia indigno ex crassa ignorantia, vel scienter contulerit, præter peccatum graue, quod per acceptionem personarum aduersus iustitiam distributiuādistributiuam committit in eos, qui digni sunt, maximum damnum Reipublicæ & his, qui ex iniqua electi administratione lęduntur, palàm infert, & ea ex causa tenebitur ad restitutionem illati damni, quod probatur, quia qui causam damni dat, damnum dedisse videtur, cap. vltimo, de iniur. idem constat ex Rubric. C. & ff. de magistrat. conuenien. l. 1. §. nunc tractemus. ff. de Tutel. & ratio. distra. glos. in cap. primo de sup. neglig. prælat. adnotarunt in specie Anchar. in Clem. prima. de ætate & qualit. in fine. Felin. in cap. si quando. de rescriptis. numer. 7. Ioannes Lupi. in cap. per vestras. notab. 3. §. 26. num. 11. & Adrianus in quarto sententiarum tract. de restitutione cap. quia iam determinatum est. vers. 2. concludo. Idem notat Domini. Sot. libr. 4. de iust. & iur. q. 6. ar. 3. ad sertum probans, hoc in casu quo ad iniuriam Reipub. peccatum committi aduersus cōmutatiuamcommutatiuam iustitiam. quod latiùs ipse probauerat, lib. 4. q. 6. ar. 2. & 4. Quòd si dixeris, fortasse nullum damnum imminere ecclesiæ, aut Reipublicæ ex indigni administratione, quia indignus nullum damnum intulit, quippe qui varijs ex causis commodè, & prouidè officium gesserit: adhuc opinor mortale crimen contraxisse eum, qui indignũindignum præposuit. c. hi quoscunq;quoscunque. 1. q. 1. quia præficiens indignum, ecclesiam, rempublicam, pupillorum bona, & patrimonium maximo exponit periculo. quo fit vt ex sola indigni prælatione grauiter peccet, qui eum scienter eligit: cum iniustissimè hoc eligendi munus, quod iuxta rectam rationem expedire tenetur, aduersus diuinam, naturalem, & humanam legem exerceat.
His demum optimè accedit ea disputatio:
3
an teneatur quis digniorem eligere, & præficere, vel ecclesiæ, vel publicis muneribus? Et quibusdam visum est, satis esse quòd dignus eligatur, aut præficiatur: etenim hoc ita verũverum esse dictat tex. in cap. monasterium. 16. q. 7. & in cap. cùm nobis. de electio. quibus auctoritatibus hoc asseuerant gloss. in capitul. constitutis. de appellat. in verb. magis. & in capit. licèt ergo. 8. quæst. 1. alia in cap. 3. de iure patron. & in capit. 2. de offic. custod. quas Doct. vbique veras esse censent. Sed hoc in hunc sensum accipiendum est, vt collatio beneficij, electio, & muneris prælatio valida sit, nec in foro iudiciali, nec in interiori animæ iudicio possit iure rescindi, non tamen ex hoc sequitur præficientem dignum omisso digniori tutum esse, & immunem à peccato. Nec enim dubitandum est, electionem istam iure validam esse, adeò, vt retractari nequeat: siquidem præter alios ita profitentur Diuus Thom. 2. secund. quæst. 63. artic. secundo. ad tertium. idem quodlib. 8. artic. 6. & quodlib. 6. articul. 9. Syluest. in verb. electio. in 1. q. 16. Adrian. in dicto capitulo, quia iam determinatum est, conclus. 1. Dominic. Soto. libr. 3. de Iustit. & iur. quæst. 9. articulo primo, conclus. octaua, omnium latissimè Lamberti. de iure patronat. secundo libro, parte prima, quæstion. 10. articul. 3. probat textus in d. cap. constitutis. vbi post Abb. & alios Phili. Franc. hanc opinio| p. 482nẽopinionem tenet. ad idem tex. optimus in c. quia propter. iuncto c. cùm id cunctis, de elect. cap. nisi cùm pridem. §. ne pro defectu. de renunciat. atque hæc est communis opinio, quæ tamen fallit, vbi ante electionem, quæ de certis facienda est, denunciatur electoribus, vt digniorem ligant, & à contraria electione, si facta fuerit, ab initio appellatio proposita fuerit. Nam in hoc casu electionem factam contra appellationem, nullam esse, & reuocandam probare conantur Panormitanus & Decius, in dict. c. constitutis. gloss. in pragmat. Sanct. titulo, de electionibus. §. ego N. in verbo, vtiliorem. & Lamberti in d. articulo 3. contra Imol. & Fran. dict. capitul. constitutis. qui & in hoc casu existimant electionem validam esse, nec reuocari posse, etiamsi facta fuerit omisso digniori, digno quidem electo. eorum sententiam in praxi admittendāadmittendam fore censeo aduersus Panormitan. alioqui omnes electiones maximum discrimen, & periculum patientur: eritq́ue locus mille litibus, si permissum fuerit relectiones reuocari ea ex causa, quòd dignior electus non sit. Hoc verò permittendum non est, nec permitti Christianæ Reipublicæ conuenit, modò dignus eligatur.
Hinc constat intellectus
4
ad textum in capitu. tertio, de iure patronat. vbi Bernard. quẽquem Doct. sequuntur, censet, præsentatum à maiori patronorum parte, si idoneus, & dignus sit, ab episcopo instituendum esse omninò, etiam si præsentatus à minori patronorum parte dignior sit. idem adnotarunt Imol. & Cardin. in Clementina plures. quarta col. & §. fi. q. 1. de iure patronat. Panormitan. in capitul. cùm autem. de iure patronat. Nec in hoc casu potest episcopus digniorem instituere, cùm is verè pręsentatus non sit, sed potiùs alter qui maiorẽmaiorem patronorum partem, eiusq́;eiusque suffragia habuerit. quod & iuniores fatentur statim à me nuncupatim citandi. At si plures fuerint episcopo pręsentati ab vno eodemq́;eodemque patrono, vel æquali patronorum suffragio, tenetur episcopus, etiam in foro iudiciali, digniorem instituere, alioqui ab eo poterit dignior appellare, & eo appellante institutio reuocabitur, secundum Abb. in d. c. cùm autem. Rochum Curti. in tract. iuris patro. in verb. honorificũhonorificum. q. 13. Imo. & Card. in dict. Cle. plures. 4. col. in princi. quibus suffragatur tex. in c. si fortè. 63. dist. qui tamen in eo sensu accipiendus est, vt episcopus teneatur secundũsecundum rectitudinis tramitem, digniorem ecclesiæ præficere: alioqui malè vtatur episcopi officio. Sed si idoneum contempto digniori elegerit ad sacerdotium, non sequitur inde eam electionem, aut institutionem reuocandam fore: qua ratione contraria sententia placuit Host. Ioan. Andr. Anto. & Card in d. cap. cùm autem. Philip. Franco in dict. c. constitutis. post glos. 3. Deci. in consil. 129. col. 1. Cæsari Lambert. de re patro. 2. libr. par. 2. q. 7. art. 26. & 3. part. quæst. 5. art. 2. quorum sententia mihi, ni fallor, magis communis est, atque ita Dec. in dict. consil. 129. col. 1. expressim profitetur.
Igitur iura humana maiorem ad tranquillitatem Reipublicæ, ne tot lites super his prælationibus tractarentur, statuerunt electionem, collationem, & institutionem sacerdotiorum validas esse, nec debere discrimen reuocationis adduci ob eam causam, quòd dignior fuerit prætermissus electu digno. Etenim si locus esset contrariæ opinioni, & electiones istæ hac ratione possent reuocari, nulla in Ecclesiastica Republica electio fiet, quæ litibus, & controuersijs maximè perniciosis non vexetur, is verò qui dignum elegerit, eiúe sacerdotium, aut munus publicum contulerit prætermisso digniori, planè peccatum commitit, & perpensa qualitate mortale quidem, quippè qui teneatur digniorem præficere: sicuti communi omnium consensu extat adnotatum in dicto capitulo, constitutis. vbi Panormitanus & Rochus de iure patronat. in verb. honorificum. q. 15. Ludo. Gomez. in cap. 2. de consti. in 6. numer. 22. probat text. in dict. cap. licèterlicenter go. & tradidere eleganter Thomas 2. 2. q. 63. art. 1. & quæst. 185. art. 3. & quodlibet. suprà citatis. Caiet. in commentarijs ad Thom. Flor. 2. par. titul. 1. c. 20. §. 1. Ioan. Maior. in 4. sent. dist. 24. q. 8. & 9. Adrian. in dict. capitul. quia iam determinatum est. conclus. 1. Syluest. d. q. 16. Ioan. Lupi. in d. §. 26. num. 12. Caiet. in Summa. verb. acceptio. & in ientaculo. 12. q. 4. Dominic. Sot. in d. q. 6. art. 1. conclus. 9. Cæsar Lambert. de iure pat. dict. q. 10. art. 3. rursus Caiet. in 2. 2. q. 62. art. 2. Hæc opinio instruitur fortiùs. Nam vel hæc publica munera conferuntur, vt onera Reipublicæ, quæ priuati ad eius ministeriũministerium subire tenentur, vel, vt bona, & honores ipsius communitatis, quæ inter priuatos eidem subditos communitati distribuenda sunt, priori quidem casu peccat rector cōmunitatiscommunitatis, quia non seruat in ipsius regimine illam iustitiæ, & rectitudinis rationem, qua vti debet erga ipsam rempublicam. tenetur enim digniorem muneribus publicis præficere. tex. in dict. c. licèt ergo. c. vnico. vt eccles. benef. c. vilissimus. 1. q. 1. Diuus Augustinus super illud Iacob. 2. fratres mei, nolite habere in acceptionem personarum fidem Iesu Christi, inquit: Quis ferat eligi diuitem ad sedem honoris ecclesiasticæ gloriæ contempto paupere instructiore, & sanctiore: posteriori autem casu peccat princeps communitatis aduersus iustitiam distributiuam, iuxta quam tenetur Reipublicæ honores, bona subditis distribuere, & impertiri secundum cuiuscunq;cuiuscunque dignitatem, vt dignior digno, melior bono in his adsequẽdisadsequendis præferatur. inquit sanè Aristot. lib. 5. ethic. c. 3. ius enim, quod est in distributionibus, pro dignitate quadam esse oportere omnes faten|tur, dignitatem autem non esse eandem omnes asserunt. Hactenus Arist. quibus tandem hæc sententia satis firmis rationibus, & auctoritatibus probata manet.
Dignior verò in hac quidem disputatione non simpliciter dicitur ille, qui doctior sit, vel qui sanctior, sed is, qui iuxta munus, & rem cui præficiendus est, aptior eius ministerio apparet: siquidem quandoque qui sanctus vir, virtuosus & bonus est, ac præterea diligentior ad curam præferendus est viro sanctiori, qui non ita diligens est: eaq́ue ratione non ita aptus sicuti prior, administrationi eius muneris, cui est præficiendus. quod Diuus Thom. ac cæteri passim adnotarunt. idemq́ue obseruandum erit circa doctrinam, & eruditionem, nam frequentissimè, qui doctior est, non ita conuenit muneri publico, sicuti alter qui doctus est, & doctrinam habet satis sufficientem ad munus quod ei confertur. quæ verò exigantur, vt quis sufficiens sit administrationi dignitatum ecclesiasticarum, & sacerdotiorum, tradit text. & ibi Doct. in c. cùm in cunctis. de elect. glos. in cap. pen. de præb. omnium latissimè Cæsar Lamber. de iure patro. 2. lib. 1. part. 10. q.
Ex his autem, quæ modò explicuimus, satis euidenter constat, dignum & idoneum, cui munus publicum collatum fuerit prætermisso digniori, non tantùm in foro iudiciali, sed & conscientiæ iudicio tutum esse, ac posse iustissimè & sine peccato munus id possidere, tametsi qui eum præfecerit sacerdotio, peccauerit etiam mortaliter: quemadmodum censent Scotus, & Ricard. in 4. distin. 15. & Ioan. Maior ibi. q. 8. & 9. Caiet. in 2. 2. q. 185. art. 3.
Secundò probatur ex præmissis electionem factam prætermisso digniori, si dignus electus fuerit, validam esse, nec reuocari posse. etiamsi electores iuramentum de digniori eligendo præstiterint. hoc etenim iuramentum pertinet ad periurij crimen, si electores existimantes quendam ex candidatis dignitatem postulantibus, aut qui ad eam eligi poterant, digniorem esse, eo prætermisso, alterum etiam dignum elegerint: non tamen ob id electio nulla est, nec debet reuocari: quod expressim voluit Chosmas in pragma. Sanct. tit. de electionibus. §. ego N. in verb. vtiliorem, & inibi Philippus Probus in additionibus, numer. 6. Ioann. de Selua. 3. part. de beneficio. q. 27.
Tertiò planè ex prædictis deducitur, episcopum, qui iure pontificio tenetur clericum præsentatum à patrono ad beneficiũbeneficium ecclesiasticum instituere, modò is dignus, & idoneus sit, sicuti satis expressum est, sub Rubrica de iure patron. minimè peccare, nec crimen aliquod, etiam quo ad animæ iudicium, contrahere, si dignum à patrono præsentatum instituere, prætermisso digniori, quem patronus non præsentauerit: potuisset tamen ad institutionem episcopo exhibere, & instituendum offerre. cùm episcopus idoneum, & dignum à patrono nominatum secundum Canonicas sanctiones non potuerit non instituere: ideoq́ue nullam contrahit culpam: ita sanè in specie adnotarunt Caie. in Summa in verb. beneficium ecclesiasticum. Ioan Maior. in 4. sentent. dict. q. 8. & 9.
Quartò eadem ratione, quam paulò antè prænotauimus, examinandum est, quod Cæsar Lambertinus in tract. de iure patro. libr. 2. 1. part. q. 10. artic. 3. nu. 17. scribit, existimans
5
patronum non obli gari, nec teneri ad præsentandum digniorem: sed satis esse, si dignum præsentet, vt liber sit ab omni culpa. textus optimus in cap. monasterium. 16. quæst. 7. qui probat, patronum posse nominare quem voluerit, modò is malus non sit, & nominato deberi ab episcopo institutionem. Etenim hæc opinio apud me falsa est. Nam licèt præsentatio patroni, quoties dignus ab eo nominatur, valeat, sitq́ue ab episcopo admittenda, non ex hoc sequitur, patronum non pręsentantem digniorem, immunem esse à culpa peccati in animæ iudicio contrahenda: siquidem tenetur patronus, cui pontificiæ cōstitutionesconstitutiones ius hoc dedere, inquirere diligenter, qui sint ad sacerdotia digniores, & eos episcopis exhibere, vt ipsis beneficia iuris patronatus conferantur: secundum Frederic. cons. 95. non obstat textus in dict. capit. monasterium. Nam is eum sensum habet, vt sufficiat à patrono præsentari, & nominari dignum, prætermisso digniori, ad effectum validæ nominationis: non tamen ad excusandum à peccato ipsum patronum, qui digniorem potuit nominare, vel sat erit dignum ab eo nominari: cùm dignior non reperiatur præmissa mediocri, ac diligenti nominandi inquisitione.
Quintò hinc aperitur, quo nam modo sit intelligendũintelligendum, quod Ioan. Maior in d. q. 6. vers. quinto, asseuerat scribens, ecclesia ab aliquo constructa, doteq́ue congrua eius ministris constituta cum ea lege, & conditione, vt ad ecclesiæ ministerium electio, nominatio, & præsentatio fiat ex certo genere personarum, vel ex instituentis familia: semper digniorem à patrono nominandum fore, vt eum episcopus instituat: & clausulam à primo institutore additam tunc obseruandam esse: cùm plures sint dignitate æquales: quo quidem casu locus erit gratiæ, & liberæ nominationi. Nam si Ioan. Maior sensit digniorem eligendum esse ex genere personarum, à primo institutore ecclesiæ speciatim nominato, eius sententia vera quidem est: atque ita patronus sub mortalis culpæ reatu inspecta materia subiecta tenebitur digniorem ex illis episcopo exhibere: hoc enim & Frederi. in dict. cons. 95. probat. quòd si Ioan. Maior. voluit, digniorem esse à patrono episcopo nominandum & ex|hibendum, etiam si is non sit ex illis, quos primus ecclesiæ cōditorconditor nominari, & ecclesiæ præfici mandauerit. eius opinio admittenda non est. Quod in specie adnotauit Domini. Sot. libro tertio, de iustitia & iure, quæstione sexta, articulo primo, conclusione vltima. potuit sanè qui Ecclesiam instituit, iustè legem hanc institutioni addere: idcircò ea seruanda erit: modò satis dignus possit ex eo personarum genere ecclesiæ præfici.
Sextò illud non est in hac disputatione prætermittendum, cùm eius causa hæc tradiderimus,
6
an eligens dignum prætermisso digniori, teneatur ad restitutionem, & damni satisfactionem ipsi quidem digniori faciendam? & quibusdam visum est in hac specie præferentem dignum digniori teneri ad restitutionem eidem prætermisso faciendam. Huius sententiæ auctores sunt Palud. in 4. senten. dist. 15. quæst. 2. art. secundo. & Caiet. secunda secundæ q. 62. art. 2. vers. ad confirmationem. Probatur aliquot rationibus horum auctorum opinio. Primò, tenetur episcopus hoc sacerdotium dare Titio digniori: ergo non satisfacit huic obligationi, nisi id, vel æquiualens dederit: consequens patet, antecedens verò satis constat ex his, quæ iam prænotauimus, Secundò hoc ipsum ostenditur, episcopus tenetur ex iustitia distributiua facere, quòd commune bonum, id est ecclesiastica dignitas, aut beneficium sit proprium Titij dignioris, quod notissimum est, ergo tenetur ad hoc vel æquale, & sic ad restitutionem. Etenim si ego teneor facere, quòd equus detur Titio, nec id faciam nulla causa iusta impeditus: teneor profectò id in quod Titium intersit equum illum habuisse. Prætereà qui obligatur ex bonis communitatis mihi dare centũcentum, nec det cùm ea dare possit, planè infert mihi damnum in centum, & per hoc iustitia commutatiua violatur: siquidem supposita distributionis lege, ex qua centum mihi debentur, qui hæc mihi cùm possit, & teneatur, non dederit, iustitiæ commutatiuæ refragatur, auctore Thoma 2. 2. quæst. 62. artic. primo ad 3. igitur ad restitutionem tenetur ratione violatæ iustitiæ commutatiuæ, sicuti omnes fatentur, deinde paria sunt ab aliquo auferre quod suum est, & eidem non dare quod ei debetur, sed qui digniori non dederit munus, & res cōmunitatiscommunitatis, quæ ei debentur, negat rem debitam ei soluere, ergo tenetur ad restitutionem ac si ab eo abstulisset, quod eius proprium erat. eandem denique opinionem tenet idem Caietan. in summa, in verb. Acceptio, cui accedit quod scribunt Thom. 2. 2. quæst. 62. art. 2. ad quartum: & Syluest. in verb. restitutio. 3. q. vltim. qui censent, quòd impediens, ne detur beneficium digniori, teneatur illi ad restitutionẽrestitutionem, quo fit, vt & ad eandem teneatur qui potuit, & tenebatur dare, & non dedit. Atque ita Diuus Thomas hanc Caietani sententiam probare videtur, præsertim in dict. art. 1. ad 3. cuius hæc sunt verba: Ad tertium dicendum, quòd recompensatio, quam facit distribuens ei, cui dedit minus quàm debuit, fit per comparationem rei ad rem: vt si quanto minus habuit, quàm debuit, tanto plus ei detur. Et ideò iam pertinet ad iustitiam commutatiuam. Hactenus Thomas.
Verùm Adria. in 4. sentent. tract. de restitutione, in cap. quia iam determinatum est, contrariam sententiam proponit, constanter asseuerans in hac specie prælatum non teneri ad restitutionem: cuius opinio dubio procul benignior est, & fortassis verior, ad cuius probationem vtar duabus rationibus, quibus ferè adductis in contrarium respondetur. Enimuerò si in hoc casu restitutionis obligatio constituitur, non alia contingit ratione, quàm quòd digniori damnum illatum fuerit in re sibi debita: sed id obtinet, quando damnum alicui fit in re priopria, vel ei debita vt propria, non autem in ei debita vt communi. Nam res debita vt communis, non est propriè nec verè debita, præsertim cùm debetur ad vtilitatem communitatis, quemadmodum contingit in sacerdotijs, & publicis muneribus. Alio enim modo, inquit Thom. 2. 2. quæst. 16. articulo primo, ad quintum, debetur alicui id, quod est commune, alio modo id, quod est proprium: deinde princeps, aut prælatus conferens digno, prætermisso digniori, publicum munus, quod ei debitum erat, solum peccat respectu dignioris aduersus iustitiam distributiuam, quippe qui acceptor sit personarum, non concedens digniori ex bonis communitatis id. quod iuxta eius dignitatem, & potiùs quàm digno debitum erat. At obligatio restituendi non procedit à iustitia distributiua, sed à commutatiua, quod Diuus Thomas asserit in 2. 2. q. 62. articul. 1. in corpore quæstionis. igitur non tenetur Reipublicæ administrator qui dignũdignum prætulit digniori ad restitutionem, non inficior Diuum Thom. in d. articul. 1. ad quintum, alium sensum habere, qui Caietani opinionem minimè improbet: vt sanè constituat Tho. discrimen inter debitum vt commune, & debitum, vt proprium: debitum priori modo non debetur iuxta quantitatem rei acceptæ, & occupatæ, sed iuxta eam partem quāquam quis perpensa eius dignitate habere debet ex communibus bonis, debitum posteriori modo, solum debetur inspecta re, quæ ablata fuerit ab altero, vel in qua damnum ei datum fuerit. Pro Adriani sententia respondetur ad illud, quod de impediente tradidimus, secũdumsecundum ea, quæ statim explicabuntur. Ad verba diui Tho. in respons. ad 3. difficilis est responsio, & tamẽtamen quoties præcipuè agitur de bonis cōmunibuscommunibus distribuendis in eos, qui cōmunitaticommunitati subsunt, & eius partes sunt iuxta cuiusq;cuiusque | dignitatẽdignitatem, & proportionem: tunc fortasse iam ad iustitiam commutatiuam pertinet, si detur alicui minus quàm ei debitum sit: idcirco locus erit obligationi restituendi: ac poterit admitti Caiet. opinio. Quòd & ipse explicat 2. 2. d. q. 62. ar. 1. At in præsentiarum non agitur de bonis communitatis distribuendis saltẽsaltem principaliter, sed de magistratibus, & muneribus Reipublicæ ad eius regimen, & vtilitatem conferendis: vbi ex praua munerũmunerum collatione pręcipuè Respublica læditur: eiq́ue damnum infertur. quod nequaquam contingit, vbi digno magistratus confertur: atque ideò obligatio restitutionis nulla in hac specie dari potest, vnde diui Thomæ sententiam in priori casu intelligendam fore opinor: maximè, quia constat inter hęc duo maximum discrimen. priori enim casu, si apud principem superiorem querela foret proposita inferioris distribuentis: profectò distributio reuocaretur lege iustitiæ: non sic in posteriori casu: sicuti à nobis paulò antè traditum est, fit tandem, vt in re adeò controuersa, & dubia, potior appareat Adr. opinio, quæ praxi conuenientior est, quāquam Dominic. Sot. probauit. libr. 4. de Iust. & iur. q. 6. art. 3. ad sextum.
Septimò hac in parte sese offert excutienda quædam Ioan. Lupi. sententia: is inquam in repet. c. per vestras. 3. not. §. 26. in prin. eleganter scribit patrem lege regia habentem facultatem meliorandi vnum ex filijs. in 3. & 5. bonorum partibus, debere digniorem ex filijs, & meliorem ad hanc meliorationẽmeliorationem eligere: alioqui eum peccare
7
quia licet regia lex patri permittat hanc meliorationem inter filios, est tamen hæc permissio intelligenda iuxta rectitudinem rationis, secundum quam qui ex filijs melior est cæteris, debet in hoc præferri: idem probatur ex his, quæ modò scripsimus, existimantes & definientes, electores, qui digniorem prætermiserint digno etiam electo, peccare: & profectò grauiter attenta rei, & negocij qualitate, ad idẽidem ipse Ioan. Lup. citat textum in l. fœminæ. C. de secund. nup. quæ statuit fœminam secundò nuptam debere quæ lucro à priori coniugio habuit filijs eiusdem matrimonij relinquere mortis tempore: ita tamen vt possit eadem lucra conferre cuilibet ex filijs, in quem contemplatione meritorum liberalitatis suæ iudicium mater crediderit dirigendum. Cuius equidem legis auctoritate propriam instruit opinionem ipse Ioannes Lupi. quo non citato ex dicta l. fœminæ. idem conatur persuadere Lud. Gomezi. in c. 2. de constit. in 6. num. 23. eam verò non posse iure probari crediderim: quod palàm erit, si rem istam vrgenti argumentatione perstringamus. primum etenim illud constitutissimum sit, meliorationem factam à patre filio malis moribus prædito, atque omnium filiorũfiliorum indignissimo, iure regio validam esse, nec irritam censeri, nec reuocari posse. hoc sanè, ni fallor, adeò certum est, vt opinor à nemine negari potuisse, modò is filius talis sit, qui per leges capere possit: cùm habeat patris voluntatem eum meliorantis lege permittente. Secundò adnotandum est in hac quæstione tractari de iniuria, & iniustitia particulari patris erga filium cæteris digniorem super ipso patrimonio, & rebus patris distribuentis, quod satis manifestum est. Nunc autem aduersus Ioan. Lupi. ita argumentor: Pater meliorans filium, siue dignum, siue indignum, qui tamen cadere potest, digniori prætermisso, vel iniustus est, aut peccat contra iustitiam commutatiuam, aut contra distributiuam: etenim de alia hîc non tractamus, nulla verò harum per patrem violatur: ergo is nullam ex hac melioratione culpam contrahit. consequens istud patet, antecedens probatur. iustitia etenim commutatiua tunc infringitur, cùm ab aliquo aufertur, aut ei non redditur, quod suum est, vel ei necessariò debetur vt proprium & priuatum, ac particulare bonum: ex his quæ docet Thomas dict. quæstio. 61. artic. 1. & 62. artic. 1. post Aristotelem libr. quinto ethico. capit. secundo, in præsentiarum autem hæc bona, quæ per meliorationem pater in filium transfert, nec sunt propria dignioris, nec ei vt propria debentur necessariò. Nam si ei forent necessariò debita, non permitteret lex alterum ea possidentem ex melioratione, iustè ipsa obtinere, quin melioratione reuocata eadem ab ipso tolleret, & digniori concederet. quod quidem regia lex permittit, dum hanc meliorationem nec reuocat, nec censet melioratum filium iniquè possidere: imò statuit eum iustum esse, vt verè est, bonorum possessorem, quemadmodum omnes fatentur. Nec in animæ iudicio posset cogi filius melioratus hæc bona digniori fratri restituere, qui cogendus esset dubio procul, si melioratio facta foret aduersus iustitiam commutatiuam. dices tandem hoc verum esse: sed tamen hanc meliorationem contrariam esse iustitiæ distributiuæ, secundũsecundum quam bona vnius familiæ communia distribuenda sunt inter eos, qui sint eiusdem familię auctoritate alicuius priuati, iuxta cuiusque dignitatem & merita, auctore Diuo Thom. 2. 2. quæst. 61. articul. 1. ad 3. Ad hæc ratio parum vrget, quandoquidem Diuus Thomas de bonis alicui familiæ communibus loquitur, non de bonis quæ propria sunt alicuius: licèt is habeat certos, & lege sibi necessarios successores. Pater sanè dominus est verus, & solus earum rerum, quæ ad eius patrimonium pertinent: & de his liberè disponere valeat, modò legibus humanis vtatur, nihilq́ue eis contrarium statuerit de rebus proprijs agendum: idcirco aduersus iustitiam distributiuam non peccat, si lege permittente bona propria ali|cui ex filijs donauerit, aut testamento reliquerit, digniori prætermisso. Nec dici pater hic potest acceptor personarum, cùm de rebus patrimonialibus disponat: quæ quidem rei patrimoniales non debentur, quo ad meliorationem filio digniori: ideóque, vbi nulla ratio debiti subest iustitiæ distributiuæ locus non est: namque iustitiæ ratio debiti rationem præmittit. Præter hæc & contra Ioan. Lupi. sententiam est optimus text. in l. decimaoctaua Tauri. quæ permittit parentibus beneficium hoc meliorationis in quemlibet ex filijs, aut nepotibus. Quo fit, vt liberum eisdem parentibus sit indignum digno præferre: quod adnotauit glo. elegans in l. ex facto. §. si quis rogatus. in 2. ff. ad Trebel. Nam & Diuus Tho. 2. 2. q. 63. art. 1. ad 1. itidem addit, in datione pertinenti ad liberalitatem, nullam contingere personarum acceptionem nec iustitiam aliquam infringi. Hoc verò maximè huic rei conuenit, cùm in hac melioratione tertiæ & quintæ partium bonorum, pater inter eius liberos omninò liberalis sit. Non diffiteor ad honestatem quandam, & moralem obligationem pertinere, quòd pater digniorem filium cæteris præferat in remunerationem, & præmium virtutis, atque vt cæteri filijfamiliâs hoc exemplo ad bene rectéque viuendum inuitentur, & alliciantur: hucq́ue pertinet, quod Imperator scripsit in dict. l. fœminæ. cuius ratio non est iure Authenticorum abrogata. Hæc tamen moralis obligatio, non imponit transgressori culpam: siquidem culpæ reatus ad regalem obligationem attinet, secundum Thomam 1. 2. q. 71. artic. vlt. quamobrem & in foro iudiciali. quamuis hodie seruanda foret. l. fœminæ. cōstitutioconstitutio nihilominùs præferre posset mater filium dignum digniori in distribuendis lucris prioris matrimonij. quod censeo iure verissimũverissimum esse.
Octauò ex proximè adnotatis illius quæst. disputatio aliqua ex parte deducitur:
8
an impediens, ne detur beneficium ecclesiasticum, aliúdue publicum munus, digniori, vel digno, teneatur ad restitutionem? & idem erit de impediente legatum, hæredisúe institutionem. Adria. equidem in quarto senten. tractatu de restitut. cap. consequenter quæro vtrum impediens. asserit, impedientem, ne alteri digniori sacerdotium, aut munus publicum detur, non teneri ad restitutionem. idq́ue probatur etiamsi dolo, & fraude impedierit, ex rationibus, quibus præcedentis quæstionis responsionem probauit de episcopo præferente dignum digniori in collatione sacerdotiorum: addit tamen contrariam sententiam esse tutiorem, iuxta diui Thomæ distinctionem. ego sanè propter variam auctorum concertationẽconcertationem quæstionem istam aliquot propositis conclusionibus absoluam.
Prima conclusio, impediens vtcunque & quomodocunque ne beneficium detur alicui, etiam digno, vt id detur digniori, non tenetur ad restitutionem, hanc deducimus ex diuo Thom. 2. 2. q. 62. art. 2. ad 4. & Palu. in 4. sent. distin. 15. q. 2. art. 2. Sylu. in verb. restitut. 3. q. vlt. & probatur: quia impediens in hoc casu minimè violat iustitiam distributiuam: imò curat, vt ea custodiatur, atq;atque ideo nulla est ratio, quæ inducat restituendi obligationem.
Secunda conclusio, Impediens beneficij, aut publici muneris collationem, ne ea fiat digno, vt detur & fiat æquè digno, non tenetur ad restitutionem. Hæc probatur ex eo, quòd nec hîc iustitiæ distributiuæ ius stringitur, vnde sententiam istam tenuerunt Caiet. dict. art. 2. vers. ad primum. Paluda. in 4. senten. distin. 15. quæst. 2. artic. 2. & Syluest. in verbo, restitutio. 3. §. vlti. Huic opinioni & ea ratio accedit, quòd licitè quis possit procurare, vt sibi vel amico beneficium detur, aut aliud munus publicum. l. 1. §. denique. ff. de aqua pluuia arcen. eandem sententiam absque vlla distinctione Caietan. asseuerat veram esse: dum diui Thomæ distinctionem intelligit in impediente digniorem, non de eo, qui æquè digno impedimentum præstat: quasi Caietan. velit secundam hanc conclusionem procedere, etiamsi ex odio, vel vindicta, & malitia impedimentum præstitum fuerit: idemq́;idemque præmittunt Paludan. & Syluest. siquidem ad obligationem restituendi parum momenti affert odium: cùm animus odio affectus non sit causa restitutionis, vt explicat eleganter Adrian. in dicto c. consequenter quæro vtrum impediens. Fortassis tamen in specie huius secundæ conclusionis locus erit obligationi restituendi, si impedimentum contigerit per vim, fraudem, aut dolum: hæc etenim reddunt conferentẽconferentem publica munera inuoluntarium, vnde mutatio voluntatis ipsius conferentis, in hunc sanè modum dolo, fraude, vel vi coacta, nisi fallor, obligat mutantẽmutantem ad restitutionem faciendam, etiam si is mutationem istam fieri curauerit in fauorem æquè digni: proptereà quòd iniuriosa sit, ac per iniuriam alteri damnum intulerit.
Tertia conclusio à præcedenti colligitur, impediens dolo, fraude, vel vi, quòd beneficium detur digniori, vt id digno conferatur, tenetur ad restitutionem eo modo, quo diuus Thomas distinguit: & sequenti assertione probabitur. Imò si quis absque vi, dolo, & fraude impedierir beneficij collationem digniori fieri: nempè precibus, & solicitudine, aduertens tamen, & sciens ex his digniorem impediri, tenebitur ad restitutionem. quia legem infringit iustitiæ distributiuæ, & prætereà damnum alteri aduersus commutatiuam iustitiam infert in re propè iam ei quæsita. quod probatur ex ratione, qua in hac quæstione vtuntur Thomas & alij.
Quarta conclusio, impediens, ne detur be|neficium digno, vel digniori, etiam sine dolo, vi, & fraude, precibus tantùm, aduertens tamen, id impedimentum ab eo præstari, vt indigno & immerito detur, tenetur ad restitutionem ipsi digno, vel digniori faciendam, in quo omnes conueniunt. Hæc verò restitutionis obligatio non semper est adæquale pręcisè, sed arbitrio boni viri, qui damnum æstimabit ex varijs circũstantijscircunstantijs distinguens negociũnegocium istud, cùm non ita æquale damnum hîc fuerit illatũillatum ab eo, qui impedit Sacerdoti collationem digniori, dignoúe fieri eo tempore, quo eadem nondum erat facta: ac si impedierit collationem iam factam, eius reuocationem precibus & solicitudine procurans, secundũsecundum Thomam & Caiet. d. q. 62. art. 2. ad 4. Syluest. Adrian. & Palud. modò citatos, ac Florent. 2. par. tit. 2. ca. 1. §. 26.
Quinta conclusio. Impediens alterũalterum à consequutione legati, hæreditatis, vel gratuitę donationis, dolo, vi, vel fraude: tenetur ad restitutionem arbitrio boni viri. à qua quidem obligatione immunis est, si absque vi, dolo & fraude, etiam odio, vel vt sibi consulat, ac prospiciat alterum, ad mutationem voluntatis induxerit. Prior conclusionis pars probatur, quia impediẽsimpediens eo casu damnum per iniuriam infert alteri in re ferè ei quæsita: idcircò ex ratione iustitiæ commutatiuæ, tenebitur ad restitutionem, posterior pars probatur ex eo, quòd liberè & licitè potest quis in his gratuitis propriam volũtatemvoluntatem mutare ante eius perfectionem: ergo poterit quis seclusa fraude id eidem persuadere, quamuis peccet, si odio hoc fecerit, aut vindicta. & licet Paluda. in dict. articu. 2. Caietan. d. q. 62. articu. 2. ac Syluest. q. vlt. tenuerint, quòd impediens quem à consequendis his gratuitis bonis, quæ sola & libera dantis voluntate acquiruntur, non teneantur ad restitutionem, eorum tamen sententiam ipse admitterem, nisi dolo, vi aut fraude, donationem quis ad mutationem voluntatis induxerit, tametsi Syluest. nimis generaliter hanc conclusionem accipiat, sentiens in his gratuitis etiam suggestionem non esse causam restitutionis, nam si suggestio fiat absque dolo, id verum erit, quòd si dolo facta fuerit, eius opinio apud me dubia est satis. Nec hic de legibus ciuilibus in tractat. prohibentium liberam testandi voluntatem statutis quicquam agitur, cùm illæ præter illati damni restitutionem pœnales sint.
8

SVMMARIVM.

  • 1 Venatio an possit per Principem, aut iudicem inferiorem in locis publicis prohiberi.
  • 2 Venatores acquirunt animalia, quæ nullius propria sunt, etiamsi venatio fuerit iusta ex causa prohibita.
  • 3 Clericus venator contra Canonis prohibitionem, acquirit animalia, quæ venatus fuerit.
  • 4 Capta per venationem a iudice prohibitam, non sunt in animæ iudicio restituenda.
  • 5 Venator ingrediens fundum domino prohibente, an acquirat sibi feras, quas acceperit. & numero 9.
  • 6 Intellectus Regiæ legis 16 tit. 28. part. 3.
  • 7 Simonia qualiter impediat acquisitionem beneficij Ecclesiastici, quod simoniacè collatum sit.
  • 8 Collatio beneficij facta simoniacè ignoranti, an teneat ipso iure.
  • 9 Quid de eo, qui à Romano Pontifice habuit beneficium per simoniam cum ipsomet Papa conuentam.
  • 10 Jntellect. l. si quisquam. ff. de diuers. & temp. præscript.
  • 11 Prohibentes venationem, & venatores, tenentur restituere damnum illatum alienis agris.
  • 12 Piscaturæ, & venationis interesse etiam dari potest.
  • 13 Fera ab vno percussa, & ab alio capta, cuius efficiatur?
  • 14 Venator tenetur restituere in animæ iudicio animalia per venationem capta, quæ propria erant alterius.
  • 15 Interpretatio l. 3. §. item feras. ff. de acquir. poss.
§. OCTAVVS.
DECIMOQVARTO ab eadẽeadem radice procedit restitutionis obligatio, quæ inꝗriinquiri solet in his, quę per venationem aut piscationem à priuatis acquirũtracquiruntur, præsertim in locis, vbi venatio aut piscatio vetita est. Cuius quæstionis examen & illam exigit, an iustè possit venatio per Principes prohiberi? Et quibusdam visum est, non posse à Principe venationem iustè prohiberi. Qui verò huic opinioni subscripsêre, ea ratione mouentur, quòd Princeps
1
non possit ea, quæ sunt iuris gentium & naturalis, tollere. §. sed naturalia quidẽquidem. Instit. de Iure natur. gent. & ciuili. text. in principio. 5. distin. & cap. vlt. distinct. 6. Huius verò Iuris Naturalis & gentium propria est venandi libertas: igitur ea per PrincipẽPrincipem tolli nequit. Consequens manifestè patet, minor autẽautem argumentationis pars probatur in l. 1. & 3. & in l. quod in littore. ff. de acquir. rerum dom. §. ferę. Institut. de rerum diuisi. l. 1. in princip. ff. de acquiren. possessio. quibus etiam constat, in his, quæ nullius sunt, natura ipsa dominium acquiri per priorem occupationem, cuiusmodi sunt feræ, volucres, pisces, & similia his animalia. Idem probatur in l. 16. titul. 28 partita. tertia. Etenim summus Deus omnia animalia creauit in hominum vsum, & cibum. Genes. capit. 1. Quod & ex Chrysippo Cicero docuit libro 3. de Finibus. cumq́ue hæc animalia communia ipsa natura fecerit, planè licet per eandem naturæ legem cuilibet primò capienti, | ea sibi acquirere, sicuti Iurisconsulti adnotarunt, & præter hos libro primo de Officijs, inquit Cicero, similisq́ue est priuatorum possessionum descriptio. Ex quo quia suum cuiusq;cuiusque fit eorum, quæ naturæ fuerant communia, quod cuique obtigit, id quisque teneat. Hæc Cicero. Sic & Aristoteles libro 1. Politic. capit. 5. venationem inter antiquissima vitę genera retulit. Atque ita venationem per Principes prohiberi non posse voluerunt Hostiens. Ioan. Andr. Cardinal. & Anton. in capit. non est. de decimis. Decius consilio 197. & consilio 271. Matthæ. Afflict. in constituti. Neapolit. libro 3. Rubr. 1. numero nono. textus optimus in capitulo 1. §. nemo retia. de pace tenenda, & eius violat. Idem tenent Gulielm. Benedict. in cap. Raynuntius. de testamentis. in verbo, & vxorem nomine Adelasiam. numero 868. cum sequentibus. Andreas Tiraquell. de nobilitate, capit. 37. nume. 140. Thom. Grammat. decisione 67. nume. 9. Rebuffus in l. vnica. C. de venat. fera. lib. 11. Stephanus Bertran. consilio 255. libro 1. numero 8. Iacobus à S. Georg. in tracta. de feudis. §. & cum venationibus. Chassan. in consuetud. Burg. Rubr. 13. §. 7. & Iaso. consilio 119. libro 4. quo in loco scribit hanc sententiam communem esse. & licet in contrarium possit induci text. in dict. §. nemo retia. tamen iuxta quorundam interpretationem hanc partem probat, dum in eo, ne pax violetur, prohibita est venatio, quę non fiat ad vrsos, & apros capiendos. Nihilominùs vtcunque illa constitutio accipiatur, palàm significat, posse ex causis varijs à Principe venationem prohiberi. sic etenim inibi adnotare videntur Martin. Lauden. & Cardi. Alex. cæteriq́ue Doct. idemq́ue tenuerunt Rebuff. Steph. Bertrand. Chassa. Thom. Gram. Guliel. Benedi. num. 869. Andr. Tiraq. ac ferè omnes paulò antè citati. & Boëri. in consuetudine Bituricen. titu. de consuetud. prędiorum. §. 5. qui fatentur, ex causa iusta venationẽvenationem prohiberi posse, quib. adstipulatur gl. in c. qui venatoribus. 66 distinct. & ibi Card. à Turre Crema. Caieta. in tract. 17. quæstionum. c. 12. Ioan. à Medina de restitutione. quæstio. 12. & Domini. Sot. lib. 4. de iustitia & iur quæstione 6. artic. 5. vnde plures Regiæ constitutiones ex varijs causis prohibentes in locis publicis venatione iure & rectitudine iustitiæ defenduntur. Nam & Ioan. Faber in §. flumina. Institut. de rerum diuis. licet contendant Principibus inferioribus non competere ius prohibendi venationem, id tamen proprium esse Principis supremi manifestè fatetur. Nec dubito, hanc posteriorem sententiam itidem frequentiori Doctorum calculo receptam esse: atque inde colligitur, non admodum inter se Doctores hac in re dissidere. Illud verò prętermittendũprętermittendum non est, eam rationem, qua contra prohibitionem venationis nostrates vtuntur, incongruāincongruam ac fragilem esse, minimeq́ue aptam huic disputationi, nam licet Iure naturæ omnia sint re ipsa communia, possunt tamen à Republica & Principibus, qui eorum, quæ in nullius bonis sunt, dispensationem habent, quædam priuatis ita concedi, vt in posterum ea priuata non communia sint. §. singulorum. Institut. de rerum diuis. l. 1. ff. de acquiren. rer. domin. etiam absque corporali occupatione. quod Caiet. concedit in dicto capit. 12. ad hæc facit, quòd sicut occupatio rerum, quæ nullius sunt priuatim, Iure Naturali efficit illud, quod prius commune erat proprium ipsius occupantis. l. 1. ff. de acquirend. possess. cuius modò mentionem fecimus, ita ipsa res publica, eiúsue Rector poterit, quę communia prius erant, nulliusq́ue in bonis habebantur, in priuatum Iure dominij transferre, Iure siquidem naturali omnia fuêre ab initio communia, & tamen humana lege facta est rerum distinctio inter priuatos, post quam distinctionem non licet cuiquam occupare dictam rem, & alicui priuata lege humana addictam. sicuti eleganter tradit Conrad. in lib. de contractibus. quęstio. 10. & seq.
His accedit, quòd humana lex vel Princeps facere potest, vt dominium rei priuatæ, quæ dominum habet, absque traditione transferatur in alterum ipsius domini consensu, qui exigitur ad tollendam iniuriam. l. vltim. C. de sacrosanct. Eccles. l. raptores. C. de Episcop. & Cleric. notatur in l. traditionibus. C. de pactis. ergo earum rerum, quæ nullius sunt, & Principis dispensationi subiacent, poterit Princeps dominium absque apprehensione corporali in priuatum transferre. Hinc etiam constat, Principem posse harum rerum, quæ communes sunt, ex causa occupationem priuatis interdicere, & sic venationem ipsam prohibere. Ad rationem autem respondetur, feras, volucres & cętera animalia iure naturæ non esse communia positiuè & affirmatiuè, quia omnium propria sint communis domini causa. Sed negatiuè, quia nullius sint, & Iure Naturę nulli sint applicatę, secundum Thom. 1. 2. quęstione 94. articu. 5. & Caieta. dicto capit. 12. ideò lex humana potest ea vni potiùs quàm alteri ex causa concedere. ex quibus infertur, venationem Iure naturali omnibus permissam, ex varijs causis posse per Principes prohiberi: quemadmodum auctores proximè citati fatentur, & præter eas Syluester, in verbo, venatio. Hęc denique collectio seu argumentatio parum valida est, hoc est, Iure Naturali permissum: ergo per legem humanam prohiberi non potest, cùm multa sint Iure Naturæ licita, quæ inspecta Reipublicæ vtilitate, & iuxta æquissimum communitatis regimen per legem humanam prohiberi possunt. Quod si ita argumentemur: Hoc est Iure naturæ prohibitum, ergo lege huma|na permitti non potest, valida omninò est, & firmissima probatio.
Igitur Princeps habens potestatem legis condendę, venationem prohibere ex varijs causis poterit, secundum omnes. Inferior autem à Principe iurisdictionem habens, idem agere poterit ad tempus aliquod, & ex causa iustissima, non quidem per legem, quam statuere non valet, sed per edictum. Perpetuò verò non potest Princeps, qui superiorem habet prohibere venationem, nisi ius id per immemorialem pręscriptionẽpręscriptionem legitimè acquisierit. quod sentiunt Ioan. Andr. Anton. & alij, quorum meminimus superius. atq;atque ex Theologis Caiet. in summa, in verbo, venatio. quæ quidẽquidem pręscriptio cautè est recipienda, & seruanda in iudicio exteriori, item & in conscientię foro, præsertim si ea initium à Tyrannide habuerit. His equidem prænotatis ad quæstionis propositę definitionem, duas constituo cōclusionesconclusiones, ex quibus poterit facillimè hæc controuersia dissolui.
Prima conclusio. Prohibita
2
venatione ob venatoris vel temporis rationem, aut propter aliam causam publicam, vel priuatam, non tamen ex eo, quòd animalia propria sint alicuius, acquisitum ex ea non est in conscientiæ iudicio restituendum. Hęc assertio constat, quia leges prohibentes venationem in his casibus, non prohibent, nec vetant acquisitionem ipsam ferarum, sed vsum venationis causa honestatis, vel simili: idcircò nulla oritur à venatione prohibita, obligatio restituendi. Sicuti & acquisitum ex meretricio non est necessariò in animæ iudicio restituendum, licet Iure diuino & naturali vsus meretricius damnatus sit, & prohibitus. deinde manifesta est conclusionis ratio, nam si qua obligatio restituendum per venationem prohibitam contingere in hac specie potest, ea deducenda est à commutatiua iustitia, quę per venationem infringatur: at hæc minimè infringitur, cùm nullum damnum detur alteri, siquidem captę ferę nullius sint, nec ex venatione auferatur alicui, quod eius sit proprium, vel ei debitum: igitur nulla est obligatio ad restitutionem.
Primùm, ex hac conclusione deducitur interpretatio earum constitutionum, quæ Clericis venationem interdicunt, nam quamuis suapte natura venatio
3
honesta sit, & vtilis, tamen Clericis ea est interdicta. cap. quorundam. 74. distinct. cap. qui venatoribus. 86. distinctio. Cle. 1. §. porrò. de stat. mona. l. 47. titu. 6. part. 1. cap. 1. & per totum titulum de Cleric. vena. vbi Docto. Innoc. & Abb. in c. dudum. in 2. de electio. Felin. in c. auditis. colum. penult. de præscript. Quicquid verò captum fuerit à Clericis, etiam illicitè venantibus, proprium capientium fit, nec in iudicio animę restituendum erit. Idem adnotandum erit quo ad Laicos, quibus etiam est interdicta venatio tempore festo, ne impediantur, & retrahantur studio venandi ab officijs diuinis. glossa & Doctores in c. Esau. & in dicto c. qui venatoribus. 86. distin. etenim si eo tempore quis venationem exerceat, malè quidem agit, sed non tenetur ad restitutionem eorum, quæ per venationem habuerit.
Secundò hinc apparet variarum Regiarum constitutionum intellectus. Sunt enim plures leges huius regni, quæ venationem certis ex causis prohibent adhuc in locis publicis & cōmunibuscommunibus. lege namque Regia 40. titul. vltim. libro 8. ordin. prohibetur venatio leporum tempore niuium. tunc etiam non licet perdices aucupari. l. 165. apud Madritium condita anno M. quingentesimo, vicesimooctauo. vtrunque veteri lege interdictum erat Tauri ab Henrico tertio, anno M. quadragentesimo secundo, à qua deducta fuit dicta lex 40. sic & Regia constitutione inter pragmaticas sanctiones vetitum est, ne quis feras venetur cum retibus, alijsúe instrumentis aptis ad ferarũferarum depopulationem, vel hominũhominum periculum. quod potuit adnotari ex dicto §. nemo retia. & l. qui foueas. ff. ad l. Aquiliam. Platea in l. vnica. C. de venat. ferar. vbi Rebuffus. quem sequuntur alij, præsertim Stephanus Bertrandus in dicto consilio 255. libro primo. & Chassanæ. in consuetudine Burgund. Rubr. 13. §. 7. numero 3. scribit, posse per Principes interdici venationem, quæ fit cum instrumento Tonę, quia eo plures extinguuntur & capiuntur feræ: atque inde sequitur animalium syluestrium, & ferarum innumera extinctio, quæ Reipublicæ incommoda est. lex item vigesimaoctaua Pintię statuta, anno millesimo, quingentesimo, tricesimoseptimo prohibet, ne quis cum sclopo venetur, cùm propter tonitrua arcabusiorum fugentur, & terreantur aues & feræ. omnibus etenim his casibus, si quis aduersus legis prohibitionem venetur, licet punire per iudicem, valeat, non tamen tenebitur ad restitutionem auium & ferarum, quas aucupio, vel venatione acquisierit, aut ceperit: quod & in specie adnotauit Ioannes à Medina, dicta quæstione 12.
Tertiò ex hoc falsum esse opinor, quod Ioan. Faber, & Claudi. Cantitium in dict. §. feræ. Chassa. in dicto §. 7. & Iacobinus in tractatu de feudis. §. & cum venationibus, scripsêre asseuerantes, capta
4
per venationem à iudice prohibitam non effici ipsorum capientium. Etenim in hunc sensum, vt per iudicem possint ea tolli à capientibus in pœnam criminis, planè procedit: at ex hoc non sequitur, venatores ipsos eas feras & animalia per venationem, propria non fecisse: atque ideò in animæ iudicio non tenentur hi ad restitutionem, tametsi grauiter peccauerint contemnendo iudicis præceptum.
Quartò ab eadem conclusione fit, vt licet grauis iniuria fiat domino fundi priuati, si venator quis eum ingrediatur ipso domino prohibente. l. iniuriarum. §. vltimo. ff. de iniur. l. Diuus. ff. de seruit. Rustic. prædio. §. ferę. versicu. planè. Institut. de rerum diuisio. non tamen ex hoc tenebitur ad restitutionem auium, aut ferarum venator ipse, qui domino venante fundum alienum ingressus fuerit, secundum gloss. Angel. & Paul. Castren. in dict. l. diuus. gloss. in l. 4. ff. de acquirendo rerum dominio. Bart. in l. 1. §. omnia. ff. eod. titu. Dynum in dict. l. 3. Plateam in d. l. vnica. Felin. in capit. omnes leges. 1. distinct. colum. vltim. quorum opinio communis est, vt fatentur Ange. & Cantiuncula in d. §. feræ. ac Iacobinus in d. §. & cum venationibus. horum est potissima ratio, quia, & si lege humana ob iniuriam domini vetitum sit, ne quis eius agrum eo inuito ingrediatur: non tamen ex hoc acquisitio ferarum,
5
quæ intra eum agrum in nullius bonis sunt, est impedita, nec per hanc prohibitionem feræ ipsius agri domino applicantur, nec eius propriæ efficiuntur: imò adhuc liberæ manent Iure Naturali, vt primo occupantis fiant. Probatur hoc euidentius, nam si in hac specie feræ ipsius agri priuati essent propriæ domini fundi, vel id contingeret per applicationem legis, vel per occupationem, nullum horum hîc datur: igitur adhuc ea animalia communia manent, nec in vllius bonis sunt, iuxta propriam Iuris Naturalis dispositionem. Lex equidem humana prohibens ne quis inuito domino agrum alienũalienum ingrediatur ad venationem exercendam, non impedit animalium, quæ nullius sunt, primo occupātisoccupantis acquisitionem, nec ea animalia applicat domino fundi, donec & ipse dominus ea occupauerit Iure Naturali. idcircò venator ad restitutionem non teneatur eorum quidem animalium, quę à domino fundi non fuêre pręoccupata. huic sententię in foro conscientiæ subscribit Ioan. à Medina d. quæst. 12. & ita iure respondendum erit, tametsi glo. in d. §. feræ. & Alber. in d. l. diuus. teneant quo ad iudiciale forũforum in hoc casu feras captas non effici capientis, sed ipsius domini priuati fundi: quam opinionem probat
6
textus singularis in l. 16. titul. 28. part. 3. cui tamen respondet Ioannes à Medina, eam constitutionem pœnalem esse: atque ideò in animæ iudicio minimè seruandam fore, nec obligare, donec per iudicem exteriorem quis cogatur ad restitutionem lata sententia. idem asseuerat dubius tamen Dominic. Sot. in dict. quæst. 6. artic. 4. Ego sanè non puto hanc responsionem congruam, aut sufficientem fore, si admittamus per legem Regiam impeditam esse in hoc casu ferarum acquisitionem, siquidem manifesti iuris est, posse legem humanam ex causa impedire rerum, quæ in nullius bonis sunt, acquisitionem, easq́;easque res alteri applicare, vel cōmuniacommunia ipsi communitati dimittere: ac tunc res istas contra legem occupans, nequaquam sibi acquirit. vnde necessariò ad restitutionem obligatur. Alioqui sequeretur, quòd posset quis iustè retinere ea, quę scit ad ipsum non pertinere, vel quòd humana lex ex iusta causa non possit prohibere quarundam rerum acquisitionem: vtrunque sanè falsum est, & ipsi naturali rationi contrarium. Quod de lege pœnali dicitur, eam quidem in animæ iudicio seruandam non esse: ita, ni fallor, accipiendum est, vt pœnalis lex, quæ in pœnam criminis sanxit priuationẽpriuationem dominij quarundam rerum, postquam illæ res iam acquisitę priuatis fuerint, & in eorum dominium transierint: minimè in animæ iudicio recipienda sit in hunc sensum, vt delinquens teneatur bona illa dimittere, & fisco reddere, propter rationes, quas alibi huic sententiæ aptauimus, donec per iudicem eadem bona, vt per legis exequutorem auferantur. ea verò lex, quæ vel in pœnam, vel ob aliam causam, impedit alicuius rei primam acquisitionem, eiusdemq́ue dominij translationem in eum, qui antea nullum ius priuatim ad ea habuit, profectò in conscientię iudicio seruanda est, nec hac lege constituta poterit priuatus eandem rem retinere, quippe qui nullum dominium nec ius in ea habeat lege impediente eius acquisitionem: quę quidem lex etsi pœnalis sit, nullam requirit hominis exequutionem quo ad pœnam istam, cùm lege ipsa fiat plena & integra exequutio. huc pertinet, quod Caiet. scribit 2. 2. quęsti. 62. artic. 3. existimans, pœnas censurę & irregularitatis, hisq́ue similes, quibus negatiuè in pœnam quis efficitur indignus ipso iure, aut incapax alicuius rei, in foro animę vim & effectum habere, quia nullam requirunt positiuam actionem iudicis, ad earum exequutionem. huius ego sententiæ mentionem feci in Epitome ad 4. librum Decret. part. 2. capit. 6. §. 8. numero 16. & capit. 8. §. 5. numero 8. Quo in loco respondi, filium spurium, qui à lege humana, eademq́ue iustissima incapax ipso iure constituitur paternę hæreditatis, non posse parentis bona etiam ex eius consensu post ipsius obitum obtinere in animæ iudicio. Non alia profectò ratione, quàm quòd lex humana constituens & efficiens aliquem ipso iure incapacem alicuius rei, eiusq́ue acquisitionem impediens, siue id statuerit in pœnam, siue ob aliam causam, in foro conscientiæ vim & obligationem habeat.
Ad idem tendit, quòd si beneficij collatio fiat ei, qui ob pœnam, vel ob aliam causam irregularis sit, ac SacerdotiorũSacerdotiorum incapax ipso iure, nẽpenempe quia illegitimus, nulla est ab initio, nec vllum ius tribuit in beneficio: imò tenetur ꝗsquis beneficium dimittere, & fructus ab eo perceptos in animę iudicio restituere: quippe qui nullo | titulo nec iure beneficium acquisierit, secundum Dynum in regul. iur. in 6. Innocent. in c. cùm nostris. de concess. præb. Felinus in cap. 2. colum. 3. de rescript. Lampert. de iure patronat. libro 2. part. 1. quæstione 9. artic. 4. Milis in repet. in verbo, irregularis, vt homicida. Paulus Parisi. consilio 136. numero 40. libro 4. & Rebuffum in tract. de pacificis poss. numero 226. textus optimus in capi. dudum. in 1. de elect. quicquid contrarium voluerit Francus in d. reg. 1.
Sic, qui beneficium habuit per simoniam ab eo, vel ab altero eo sciente commissam, nullum ius ab initio in Sacerdotio acquisiuit, ac titulus nullus est ipso iure, & ea ratione tenetur etiam in animę iudicio beneficium dimittere, fructusq́ue omnes restituere, etiam iam consumptos: quod tenet diuus Thomas 2. 2. quæstione 100. art. 6. ad 3. & sequuntur eum communiter Theologi. probatur in capit. de simoniaco. & c. de regularibus. de simon. capi. ordinationes. 1. quæstione 1. c. si quis Episcopus. eadem causa. & q. hac de re est apertior Romani Pontificis constitutio in extrauag. 2. tit. de simon. inter communes. quæ verè tunc obtinet, quo ad pœnam priuationis ipso iure & excommunicationis, cùm datio spiritualis & temporalis iam præcesserit, quasi non sufficiat quo ad illius constitutionis pœnas, simoniam commissam esse per traditionem rei spiritualis, & temporalis promissionem: sicuti adnotarunt Chassador. decis. 5. Ludouicus Gomez. in regul. de triennali. quæst. 12. & Martinus Azpilcueta in cap. si quando. de rescript. colum. 11. Quòd si quis beneficium habuerit per simoniam ab alio eo ignorante commissam, tenetur postmodùm, cùm hoc sciuerit, illud beneficium dimittere, fructusq́;fructusque non consumptos bona fide reddere adhuc in conscientiæ foro, auctore diuo Thoma dicto artic. 6. ad 4. & probatur hæc sententia quo ad iudiciale forum, in c. pen. de electio. c. nobis. & c. ex insinuatione. notat vbique Panorm. sed pręsertim in cap. de simoniaco. de simo. nec quo ad hunc ignorantem admittenda est Pauli Veneti constitutio in d. extraua. valet etenim collatio ipso iure, licet sit rescindenda ratione iniquæ & illicitæ acquisitionis: quemadmodum in dictis Canonibus expressum est. quod potest quo ad forensem praxim non paruam quandoque vtilitatem adducere. quod tradit Ludoui. Gomes. in dicta quæstione 12.
Cęterùm prædictę constitutionis Pauli Veneti in dict. extrauag. 2. vt hoc obiter adnotemus, meminere pręter Chassa. Gomez. & Martin. in præcitatis locis. Felinus in capit. de cætero. colum. vltim. de re iudicat. idem in cap. in nostra. Corol. 2. de rescript. Rochus Curti. de iure patronat verb. & vtile. quæstione 3. Ioan. Bernard. in practica criminali. capit. 85. Florent. 2. part. titu. 24. capit. 65. Syluest. in verbo, excommunicatio. 7. casu 42. & in verbo, simonia. quæst. 9. ex quibus Syluest. & Florent. existimant totam eam constitutionem, etiam quo ad excommunicationem, latam in non reuelantes crimen simoniæ, ante Paulum Venetum tribuendam Martino quinto in Concilio Constantiensi, & in extrauagātiextrauaganti eiusdem constitutione. de hac verò sententia dicere non possum, qui eam non legerim. at in Concilio Constantiensi, sessione 43. prior pars extrauagantis secundę statuta est. nempe inibi sancitum fuit, simoniacum etiam occultum ipso iure beneficio priuatum esse, ita quidem, vt nullum in eo ius ab initio acquisierit: atque ideò nec fructus facere suos, & præterea excommunicatum esse ea excommunicatione, quæ à solo Romano Pontifice tolli valeat. Posterior autem pars constitutionis Pauli Veneti inibi non continetur, quę quidem tractat de excommunicatione lata contra non reuelantes crimen simoniæ: ab eaq́ue excommunicatione non posse quenquam absolui ab alio quàm Romano Pontifice, statuit. atque hęc posterior pars secundum Syluest. obtinet contra existentes in Romana curia, qui summo Pontifici, aut illi, cui vices suas commiserit ipse, crimen simonię non reuelauerint. Quin & hanc excommunicationis pœnam iam per desuetudinem quandam abolitam esse, adseuerant idem Syluester & Florent. in d. titu. 24. c. 66.
Apud veteres ante eam constitutionem satis controuersum erat, an collatio beneficij per simoniam contingens, ipso iure nulla esset, ita quidem, vt ex hoc impediretur Sacerdoti acquisitio, quippe, quę simoniaco ob crimen incapaci minimè conueniret, nam Doct. in cap. per tuas. in 2. de simo. Abb. in capi. cùm Clerici. de pact. Anchar. cons. 293. senserunt collationem beneficij simoniacè factam ipso iure nullam esse. Idq́ue alij admiserunt quo ad simoniam publicam, non tamen quo ad occultam. de quibus Gomes. tractat in dicta qu. 12. Sed sanè constitutio Concilij Constantiensis, & Pauli Veneti expressim hanc soluit ambiguitatem, cùm ea statutum sit, simoniam etiam occultam nullum ius ab initio acquirere in beneficio, quod per simoniam habuit, idq́ue meritissimè, siquidem in pœnam criminis lege humana fit simoniacus eiusdem beneficij incapax ipso iure. Vnde non tantùm in foro exteriori, sed in iudicio animæ huius beneficij, & fructuum ex eo perceptorum restitutio necessaria est ea ratione, quam aduersus Ioan. à Medina pro intellectu Regiæ legis adnotauimus. Non inficior me in hac obiectione dissoluenda longiùs fortassis, quàm venationis tractatui par erat, progressum fuisse: id tamen mihi cōdonandumcondonandum est, cùm propter expeditiorem & interiorem huius disputationis cognitionem, tum ex eo, quòd & nostra di|gressio satis conueniens sit huius regulę peccatum, interpretationi. Imò & eadem causa nihilominùs adhuc libenter quæram, quam ob rem collatio
8
simoniacè facta ignoranti valeat ipso iure, donec in pœnam criminis à iudice rescindatur. & tamen diuus Thomas in animæ iudicio censeat, hunc, qui beneficium habuit ex simonia ab alio eo inscio commissa, teneri etiam ante sententiam ad restitutionem, cùm pœnali legi locus non sit in foro conscientię ante iudicis exteriorem exequutionem. Huic dubitationi facillimè respondebimus, si diui Thomæ sententiam hac de re sequamur: is, inquam, in dicto artic. 6. ad tertium, hæc scribit: Ad tertium dicendum, quòd hoc, quòd aliquis priuetur eo, quod accepit, non solùm est pœna peccati, sed etiam quandoque est effectus acquisitionis iniustæ, puta, cùm aliquis emit rem aliquam ab eo, qui vendere non potest. rursus idem Thomas scripserat in responsione ad quęstionem in hunc sanè modum, respondeo dicendum, quòd nullus potest licitè retinere id, quod contra voluntatem domini acquisiuit, puta, si aliquis dispensator de rebus domini sui daret alicui contra voluntatem & ordinationem domini sui, ille, qui acciperet, licitè retinere non posset. Dominus autem, cuius Ecclesiarum prælati sunt dispensatores & ministri, ordinauit, vt spiritualia gratis darentur, secundum illud Matthæ. 10. gratis accepistis, gratis date: & ideò, qui muneris interuentu spiritualia quæcunque adsequitur, ea licitè retinere non potest. Hactenus Thomas, cuius verba in specie retuli, vt ex eis valeat lector satis percipere, simoniacam Sacerdotiorum collationem, & itidem aliarum dignitatum & beneficiorum concessionem nullam esse, nec ius aliquod inquisitionis tribuere ei, cui facta fuerit, non quidem in pœnam criminis, sed quia ex natura rei iure ipso naturali hæc acquisitio impediatur diuina voluntate, sine qua spiritualia vendi non possunt. Idcircò qui ea ex venditione habuerit, iure iustitiæ commutatiuæ dimittere tenetur, & restituere ipsis Ecclesijs particularibus, vel Ecclesię vniuersali: materia etenim vendibilis non est, atque ex eo titulo emptionis acquiri nequit, vnde restitutionis obligatio meritò deducitur. Inde palàm consequitur beneficium acquisitum per simoniam, inscio eo, cui collatum est, commissam, etiam in foro animæ dimittendum fore, cùm illud habens perceperit, & cognouerit vitium simoniæ, quia ipsa acquisitio peccat propria natura rei, quæ in venditionem deduci nequit absque consensu diuino. qua ratione beneficium hoc acquiri non potuit, nec fuit acquisitum ei, cui collatum est. Sicuti nec res vendita alicui ignoranti venditorem eam non potuisse vendere, ei non acquiritur ab initio. Et idem probatur, quia si materia vendibilis non est, vt constat, parum refert, quòd emptor bona fide emerit, aut quòd quis bona fide eam habuerit, si tamẽtamen emptionis conuentio præcesserit, vt ea daretur. quod maximè est notandum.
Sed iuxta hunc sensum diui Thomę, dubium est, quamobrem iura Pontificia in hoc casu statuerint, collationem beneficij non ipso iure irritam, sed rescindendam esse, cùm ex diui Thomæ opinione ab initio ex propria natura fuerit ipse actus nullus, nec potuerit vim aliquam habere lege humana, quę diuinum consensum supplere nequit? Nam & bona fides ementis rem alienam absque domini consensu, vel possidentis rem aliquam ex titulo nullo, tantùm eum defendit, dum ipsa bona fides manet: at accedente mala fide statim restituere ipsam possessor tenetur, nec est expectanda iudicis sententia, quæ videtur in hac nostra specie requiri ad rescissionem collationis. Ego, si vera est sancti Thomæ ratio, arbitror, etiam iure humano hanc simoniacam collationem factam alicui simonię vitium ignoranti ab initio, nullam fuisse, & ideò per iudicem exteriorem cogendum eum fore beneficium dimittere cum fructibus à die scientię, & malę fidei perceptis, & percipiendis, & qui eo tempore nondum fuerant consumpti: atque item ab eo die statim teneri ad dimittendum beneficium sibi collatum secundum omnes. Quod minimè procederet saltem quo ad fructus perceptos, si titulus ab initio iure humano foret validus, cùm fructus nequaquam debeantur apud iudicem exteriorem ante sententiam, vel saltem ante malam fidem, vbi quis per sententiam priuandus est, non priuatus ipso iure, secundum varias opiniones, quas hac de re tradidimus in Epitome in 4. decreta. 2. parte. capit. 6. §. 8. numero 7. vnde fructus percepti ante scientiam criminis, licet nondum consumpti, profectò si titulus ab initio validus foret, minimè essent restituendi, cùm fuerint percepti eo tempore, quo quis titulum ipso iure validum, & bonam fidem habuit. Igitur Pontificiæ decisiones, quæ hanc simoniacam collationem rescindendam per sententiam fore statuerunt, referendæ sunt ad reuocationem facti, quę potiùs declaratio quædam est, quàm reuocatio iuris, vt tandem iudex pronunciet, eam collationem, quatenus ita facta est, reuocandam esse, & reuocari, ac declaret ab initio nullam fuisse. Sæpissimè etenim hæ declarationes apud iura Pontificia nouæ quædam reuocationes appellantur. Hinc sanè deducitur titulum hunc simoniacum nullum ipso iure fuisse, & ea ex causa per iudicem reuocari, non in pœnam criminis.
Quòd si contendat quis, titulũtitulum hunc ab initio ipso iure validum fuisse: sed tamen in pœnam delicti reuocari debere per iudicis sen|tentiam, tunc sanè ipse possessor beneficij nullum crimen commisit, nec culpam aliquam contraxit, donec scientiam habuit simoniæ, etenim tenebatur statim id dimittere: ideoq́;ideoque non dimittens beneficium ita acquisitum, ratum habere videtur simoniæ crimen, eaq́;eaque ratione ad fructus tenebitur, ab eo die perceptos, iuxta eam opinionem, quæ probat, delinquentem priuandum per sententiam aliqua re, teneri ad fructus perceptos à die commissi criminis, atque ad eorum restitutionem posse per Iudicem condẽnaricondemnari. Et tamen diuus Thomas pronunciauit, etiam in iudicio animę hũchunc teneri ad fructus perceptos ante scientiam criminis, modò hi consumpti non sint bona fide. vnde vel hæc sententia diui Thomæ falsa est, vel certè minimè cōuenitconuenit opinioni, quam modò tractamus, & quæ dictat, in pœnam criminis hunc possessorem beneficij eo priuandum per sententiam Iudicis fore. Mihi profectò verior videtur Thomę opinio, propter ipsius rei naturam, & rationes ab eo adductas. Et fortassis iura humana hunc habere poterũtpoterunt sensum, vt collatio beneficij facta per simoniam ignoranti, sit ex propria vi, & natura nulla, quamuis statim huic ignoranti per iura humana noua fiat, & à labe simoniæ immunis collatio, ad tempus vsq;vsque scientiæ & malæ fidei, atq;atque ad effectum vt percipere valeat eiusdem beneficij fructus, eosq́;eosque absq;absque fraude consumere.
Ex eadem diui Thomæ ratione probatur habẽtemhabentem beneficium per simoniam, cum ipso Romano Pontifice conuentam, vel commissam ipso sciente, nullum ius in eo habere, nec acquirere, cùm ex natura rei, lege naturali & diuina, quibus Papa derogare non potest, ipsa acquisitio impedita sit absque diuino consensu: nec Romanus PōtifexPontifex simoniæ labem permittere valet, nec vitium & culpam simoniæ remittere, imò & ipse simoniacus est, si simoniam commiserit, nempe si spiritualia, quæ iure naturali & diuino vendi non possunt, vendiderit. quod notant Doctores in capitulo 1. de simon. Thomas in 4. distinctione 25. q. 3. artic. 3. Syluest. in verb. simo. §. 4. Card. à Turre cremata, in capit. latorem. 1. quæstio. 1. ad 3. & est omnium communis sententia. Etenim Papa non potest id permittere, quod iure diuino & naturali illicitum & prohibitum extat, quemadmodum satis manifestum est, & vbique à Theologis & Canonistis frequentissimè receptum.
Et licet quibusdam visum fuerit, Romanum Pontificem simoniam non committere per pactiones istas super beneficijs factas, nam ita hoc indistinctè probant gloss. & Doctor. in capit. ex parte. in primo, de offic. delegat. Anto. Cardin. & Doctor. in capit. 1. de simo. Decius in consil. 141. & latissimè Iacobati. in tractat. de Concilio. libro 4. articul. 5. quorum opinionem veram esse in beneficijs simplicibus: ita non curatis, cùm in his simonia vetita sit iure diuino, existimant Panormit. in capit extirpandæ. §. quia verò. colum. penultima. de præbend. & in dicto capit. ex parte. & in dicto capit. 1. Ioan. Maior. in 4. senten. distinctione 25. quæstione 3. columna penult. Syluest. in verbo, simonia. quæstio. 3. Carolus Molinæ. in Alexand. consil. 93. lib. 6. tamen verior est ea sententia, qua diffinitum est, simoniam non tantùm in ordinibus, sed & in beneficijs etiam simplicibus iure diuino, & naturali vetitam esse, siquidem simonia iure diuino prohibita est non tantùm in spiritualibus, sed & in his, quæ spiritualibus annexa sunt. Thom. secunda secundæ quæst. 100. artic. 4. atque ita in specie latè probat Caiet. in opusculo de simonia, quæstio. 1. cui suffragatur textus in capitul. ex multis. 1. quæst. 3. vbi legis diuinæ prohibentis simoniam auctoritas, ad omnia ecclesiastica traditur. ad idem text. in capit. ex diligenti. de simonia. sic summus Pontifex etiam in simplicibus beneficijs simoniam punit in dict. extrauagant. 2. de simonia. permittens eam iure diuino damnatam esse.
Non me latet frequentiori Doctorum sententia receptum esse, quòd collatio beneficij simoniacè facta, non ex natura ipsa conuentionis, sed in pœnam criminis nulla sit, quasi voluntas accesserit conferentis, qui beneficium ecclesiasticum dare potuit, tametsi hæc datio admistam habeat iniquitatem ob prætensam æstimationem spiritualis ad temporale. vnde secundum Doctor. iure diuino pœna æternæ damnationis infligitur simoniacis, licet valeat eo iure collatio beneficij facta ratione simoniæ. Quod maximè refragatur verbis sancti Thomæ, quæ & à Cardin. sancti Sixti referuntur in capit. statuimus. 1. quæstione prima. columna 1. & 3. in secundo.
Hinc etiam expẽdiexpendi poterit, quod à plerisq;plerisque in controuersiam adducitur, an Papa scienter conferens alicui beneficium
9
ob aliquod temporale, videatur cum eo dispensare circa pœnas iuris humani & Pontificij? & nisi expressim dispensauerit Romanus Pontifex, non censeri tacitè ex hoc easdem pœnas remittere, tenent Panor. in cap. 1. de simonia. Adria. quodlibet. nono artic. vltim. vers. ad 4. Ioan. Maior. in distinct. 25. quæst. 3. colum. penult. quam in partem, dubius tamen, inclinat Caiet. secunda secundæ quæstio. 100. articul. vltim. idem colligitur ex Ioan. Andrea in regul. cui licet. de regul. iur. in 6. ex contrario remissas esse à summo Pontifice pœnas iuris Canonici, si ex certa scientia beneficium alicui simoniacè contulerit, tenent Syluest. in verbo, simonia. §. quarto. & 19. Paluda. in 4. distinct. 25. quæst. 4. Felin. in dicto capit. 1. de simo. & in capit. de cætero. colum. vltim. de re iud. & Cardin. à Turre cremat. in capit. latorem. 1. quæst. 1. num. 4. Dominic. Sot. de iustit. & iur. lib. 9. quæstio. 5. | articul. 2. ad fin. & q. 8. artic. 2. quorum opinio probatur ex eo, quòd Princeps sciens aliquem iure humano impeditum dignitatem habere, eam illi nihilominus conferens, videatur tacitè & implicitè eum capacem efficere, & cum eo dispensare: sicuti notant Bart. in l. Barbarius. num. 12. ff. de offic. præt. Alexand. in l. quidam consulebant. per text. ibi. ff. de re iudic. text. & ibi gloss. in l. 2. C. de crim. sacrilegij. Romanus consilio 327. Panorm. in cap. cùm in cunctis. §. inferiora. 3. colum. & in cap. innotuit. col. 4. de electio. & idem in cap. 2. colum. 2. de schismat. Felin. in cap. præterea. nume. 9. de testibus cogend. Ioan. Staphil. de literis gratiæ & iust. folio 83. cui sententiæ & ipse potius accedam, sequutus euidentem coniecturam voluntatis ipsius principis. quo fit, vt si teneamus, collationem simoniacam beneficiorum in pœnam criminis nullam esse ipso iure, dicendum sit in hac specie pœnam istam simul, & alias iuris positiui remissas esse à Romano Pontifice. At si sequamur opinionẽopinionem diui Thomæ, oportet pręsumere, tacita principis voluntate, denuò iterum collationem factam esse huius sacerdotij, & eam quidem immunem, ac liberam à simoniæ vitio.
Hæc tandem eò tendunt, vt certissimum sit, legem humanam siue in pœnam, siue ob aliam causam, impedientem primam alicuius rei acquisitionem, in animæ iudicio locum habere, ac seruandam fore, nec posse eandem rem absque obligatione restitutionis iure obtineri, quod satis hactenus ostensum est, poteratq́ue latiùs idem probari. Igitur PartitarũPartitarum lex, quæ de venatione tractat, aliam interpretationem patitur. Nam etsi ea constitutio statuerit, feras captas in fundo alieno à venatore, qui per dominum ingredi prohibitus fuerit, ad fundi dominum pertinere, non ex hoc impedit primam illarum ferarum acquisitionem, sed tantùm sanxit eas feras domino fundi restituendas in pœnam vetiti ingressus. vnde donec Iudex secundum eandem legem per sententiam condemnauerit venatorem ad restitutionem, legemq́;legemque ipsam exequatur, minimè in conscientiæ foro venator tenebitur ad ferarum restitutionem.
Quintò, ab eadem conclusione, quam de venatione constituimus, infertur venatores & capientes feras, aliaq́ue animalia intra fundum alienum, non teneri in animæ iudicio ad restitutionem, sibiq́ue acquirere capta animalia, etiamsi agri dominus ius venandi intra eum alicui locauerit, aut in vniuersum venationem in eo fundo prohibuerit, ea ratione, quòd ipse capere velit easdem feras, intra proprium agrum enutritas, & pecunia vendere. hanc opinionem idem Ioannes à Medina probat in dicta quæstione duodecima, cuius ea est potissima ratio, quòd sicut ante prohibitionem domini, ita & post eam dominus ipse nullum ius habet ad feras intra proprium agrum enutritas. Etenim vt ante prohibitionem illæ feræ nullius erant: ita & post, nullius sunt: idcirco capientis efficiuntur, nec prohibitio domini eum effectum operatur, quòd ea animalia, vel ipsius efficiantur, priusquam capiantur, vel postquam eo prohibente fuerint per alium capta, in ipsius domini, non capientis dominium transeant. atq;atque ita hanc sententiam censeo veram esse, licet Florian. in dicta l. diuus Iacob. de feud. in capit. & cum venationibus. Chassanæ. in dicto §. 7. rubrica 13. Felin. in capitul. omnes leges. vltim. colum. distinct. 1. & Claud. Cantiuncula, in dicto §. feræ. existiment, feras à venatoribus captas in eo agro, cuius fructus consistunt, & percipiuntur ex venatione, minimè capientium effici, nec ad eos pertinere, sed esse domino fundi restituendas. per textum in l. item si fundi. §. aucupiorum. ff. de vsufruct. quo probatur, reditus venationis ad vsumfructuarium fundi pertinere. Nam & iure Cæsareo dubia est etiam in exteriori iudicio ea opinio ex glossa, in dicta l. diuus. cuius superiùs mentionem fecimus.
Sed etsi certa esset apud Iudicem exteriorem, in foro tamen conscientiæ, non ita obtineret, sicuti apparet ex his, quæ in præcedenti illatione adnotauimus. Etenim quòd fundi fructus in venationem ferarum referatur, parum refert: aut profectò non plus, quàm ipsius domini prohibitio, ne quis eius agrum vel fundum ingrediatur. Non obstat textus in dicto §. aucupiorum. dum Iurisconsultus inquit: Aucupiorum quoque, & venationum reditum Cassius ait libro octauo, Iure Ciuili ad fructuarium pertinere: ergo & piscationum. Hactenus Iurisconsultus. Etenim ex eo loco deducuntur plura.
Primùm, vsumfructuarium posse venari in eo fundo, in quo vsumfructum habet, nec posse à proprietario prohiberi, ne venetur ipse vsufructuarius. Quod item probatur in l. vsumfructuarium. ff. de vsufructu. deinde colligitur ab auctoritate Iurisconsulti, ad ipsum vsumfructuarium pertinere, quòd is permittat, vel licentiam exhibeat venandi in fundo, cuius vsumfructum habet: eademq́ue ratione vsusfructuarius poterit prohibere, ne quis fundum ad venandum ingrediatur.
Tertiò, inde apparet, pecuniam pacto promissam pro licentia venandi alicui concessa, ad vsumfructuarium pertinere: quia cùm ipse possit, & ius habeat prohibendi, ne fundum quis ingrediatur, poterit iustè vendere facultatem & licentiam ingrediendi ad venandum, vel ad alium licitum vsum. Hinc tamen non sequitur, feras intra fundum enutritas, esse fundi proprium fructum, vel eas pertinere ad vsumfructuarium iure dominij, cùm ipse in ijs, quæ nullius sunt, & iure naturali com|munia censentur, non plus iuris habeat, quàm quiuis alius.
Sextò, deducitur vera interpretatio textus, in l. si quisquam. ff. de diuers. & tempor. præscript. quo responsum est, posse alicui competere ex vsucapione ius piscandi, aut venandi in aliquo fluminis publici diuerticulo, vel in aliqua publici agri parte, ita quidem, vt possit prohibere alijs piscationem & venationem. Idem probat textus in l. sanè si maris. ff. de iniur. quod obtinet, vel præscriptione tanti temporis, cuius initium memoriam hominum excedat, vel consuetudine legitimo consensu populi statuta, quemadmodum latè tradiderunt Bald. in rubr. ff. de rerum diuisione. colum. 1. Angel. Aret. in §. flumina. Institut. de rerum diuisione. Francis. Balb. in tract. de præscript. 5. parte. principal. 4. parte. quæstione 6. optimè Aymon Sauil. in tract. de antiquita. tempor. 4. parte. cap. materia ista. num. 80. Sic & princeps potest priuilegium priuato concedere, vt ipse solus in aliqua parte maris publici, vel agri, piscari & venari possit, aliosq́;aliosque ne id faciant prohibere. glos. in dicta l. si quisquam. & in dicta l. sanè si maris. & in l. venditor. in princip. per text. ibi. ff. commu. præd. vbi Iurisconsultus de Thynnarijs tractat, quas Hispani dicimus Almadrauas: & sic de piscatione Thynnorum. nam & thynnariam piscationem dixit Vlpianus. Vnde nos Thynnaria dicere possumus loca in ipso maris littore, in quibus capiuntur thynni. Sed & hæc loca ita quidem parata & instructa, vt thynni, & alij huiusmodi pisces capiantur, Cetaria, aut cetariæ dicuntur Latinè apud Plinium libro 9. cap. 30. & cap. 15. quibus in locis meminit Plinius cetariarum apud Hispanos. Sic & Horatius lib. secundo Sermon. Satyra 5. inquit:
Plures annabunt Thynni, & cetaria crescent.
Idem adnotauit post alios AccursiũAccursium sequutus Carol. Ruin. consil. 28. & 29. num. 11. Etenim licet in his speciebus quis contra prohibitionem venetur, aut piscetur, in iudicio animæ, nequaquam tenebitur ad restitutionem piscium, aut ferarũferarum, quas habuerit: quod probatur ex rationibus, & conclusione prænotatis: in foro autem iudiciali cogetur restituere in hac specie, propter decisionem legis Partitarum, & propter opinionem gloss. in dicto §. feræ. quibus ferè decisum est, venatorem cogendum esse restituere ea, quæ venatus fuerit prohibente illo, qui prohibere poterat.
Septimò, hinc probatur, venatione prohibita in locis adhuc publicis, per inferiorem à principe absq;absque iusta causa, qui tamen præscriptione immemoriali, aut priuilegio, aut consensu communitatis, ius prohibendi acquisiuit, quæ iura maximè sunt in iudicio animæ, & quo ad Deum examinanda, ne Tyrannidem sapiant: quòd si quis aduersus hanc prohibitionem venetur, sibi acquirit feras, quas venatione habuit, nec tenetur in conscientiæ foro eas restituere: quod probatur si rationes, & conclusionem, quas modò præmisimus, diligenter obseruemus. Et fortassis in foro iudiciali, & si vera foret sententia glossæ, in dicto §. feræ. quæ lege Regia partita. comprobata est, ipse illam conclusionem seruandam esse censerem, cùm quis habet ius prohibendi venationem ea ratione, quòd fundus priuatus sit, non communis, vel quia ipsi soli ius venationis competit, & non alteri eo inuito. Alioqui vbi venatio prohibetur in vniuersum, quo ad loca publica alijs ex causis, tunc satis erit quòd iudex condemnet ad pœnam legis, vel statuti, aut edicti prohibentis, nec debet necessariò ad restitutionem animalium condemnare.
Illud profectò prætermittendum non est, quòd prohibentes venationem,
11
vel in locis publicis, vel priuatis, etiam proprijs, tenentur ad restitutionem damni vicinis illati ex multitudine animalium, quæ in loco prohibito ob interdictam venationem enutrita exterius erumpunt, & messibus, ac segetibus exitium, ac deuastationem inferunt: sicuti eleganter respondit Caieta. in tract. 17. quęstionum, capit. duodecimo. Nec iusta est excusatio prohibentium venationem intra proprios agros, si permiserint eorundem animalium occisionem, quoties proprium fundum egressa in vicinorum agros diuerterint. Etenim tenentur hi, qui prohibita venatione causam dederint animalium multitudini, & deinde ex hoc vicinorum prædiorum damno, vel illas feras includere, aut earum innumeram multitudinem extinguere, saltem diminuere, vel permittere liberam venationem, aut illatum damnum soluere. argumento textus in l. 2. §. vlt. ff. si quadru. paup. fecisse dica. l. item Mela. §. item cum eo. ff. ad legem Aquiliam. l. hi enim. l. & generaliter. & l. qua vulgo. ff. de ædilit. edict. & eorum quæ notant Romanus singul. septingentesimoquarto. Innoc. Abb. & Doct. in cap. ad audientiam. de homicid.
Præterea licet secundum quorundam opinionem, quam modò probauimus, qui venatur in alieno fundo domino prohibente, non teneatur in animæ iudicio ad restitutionẽrestitutionem eorum animalium, quæ per venationem habuerit, nec ad eorum æstimationem, tenetur tamen ad æstimationem damni, quod per eam venationem domino prohibenti dederit. In hac verò æstimatione habenda est ratio animalium, quæ nisi extraneus venatus fuisset, dominus fundi, eiusúe conductor habuisset, suaq́;suaque fecisset per apprehensionem. Item habenda ratio est venationis, quæ in eo fundo per dominum solum exerceri solebat. Tandem hic venator, qui domino prohibente agrum alienũalienum ingreditur, non tenetur ad restitutionem ratione captorum animalium, sed ratione damni illati per venationem ipsi do mino, qui ve|nari iure, & iustitia solitus intra proprium agrum fuerat, quod in specie visum est Ioann. à Medina, in dicta quæstione duodecima. Imò & venatores omnino tenentur ad damnum, quod agri domino intulere in fructibus & segetibus, etiamsi expressa prohibitio non fuerit præmissa, cùm sufficiat tacita, quo ad istud damnum.
Sed proximè dictis obstat fortissimè Iurisconsulti responsum, in l. quemadmodum. §. planè. ff. ad legem Aquiliam. planè, inquit Vlpianus, si culpa nautarum id factum sit, lege Aquilia agendum. Sed
12
vbi dam ni iniuria agitur ob retia, non piscium, qui adeò capti non sunt, fieri æstimationem, cùm incertum fuerit an caperentur. Idemq́; & in venatoribus & aucupibus probandum. Hactenus ipse Iurisconsultus, à quo non posse incertum piscium, aut ferarum in venationibus & piscationibus æstimari, quia plura contingere possent, ob quæ nec feræ, nec pisces caperentur, adnotarunt Paulus de Cast. in l. non vtiq;vtique. §. vlt. ff. de eo quod cert. loco. Romanus in singulari. 681. Præposit. in c. iuuenis. de sponsalib. tertia col. Boërius in additionibus ad Dinum, in rubric. de regulis iuris. secunda columna. & Scoliastes quidam Panor. in c. commissum. de deci. litera E. asseuerantes minimè deberi æstimationẽæstimationem, nec interesse piscationis, aut venationis ab eo, qui alterum iniuria & iniquè piscari, aut venari impedierit, eiusúe retia ruperit. idem & in eo, qui piscatorem aut venatorem, qui victum inde quærebat, percusserit vel occiderit, nam licet alioqui operæ percussi, aut occisi præsentes, & futuræ soleant æstimari. l. ex hac. ff. si quadrup. paup. feciss. dicat. piscatoris tamen, aut venatoris percussi operæ minimè æstimabuntur, vt omnino incertæ. facit ad hoc textus in §. illud quæsitum. Institut. de rerum diuisio. Sed Iurisconsulti locus in dicto §. planè, ita accipiendus est, vt obtineat in littoribus & fluminibus, vbi piscatio certa non est, sed admodum rara, & incerta, quod plerumque contingere solet: siquidem piscatores hac ratione sæpius eluduntur, quàm capiant. At vbi piscatio, aut venatio vberrima & optima est, ac certissima, quæ fallere non solet, profectò tunc amissio captus piscium, propinquum est interesse & probabile: vnde æstimari debet. l. ait lex. in fine. ff. ad legem Aquiliam. cum l. sequenti. sicuti eleganter explicat Carolus Molinæus, in l. vnica. C. de sententia. quæ pro eo quod interest. numero octuagesimoquarto. quo fit, vt impeditus piscari, aut venari ab eo, qui iure impedire non potuit, agere valeat non tantùm ad retia rupta, eorumq́;eorumque æstimationem: sed & ad æstimationem piscaturæ, quæ iuxta tempus & locum certa imminebat.
Quin & præter hanc æstimationẽæstimationem potest & altera in his piscationibus & venatio nibus constitui æstimatio, si piscator aut venator certum quotidie lucrum habeat ex pacto, quod cum altero pepigerit, vel ei det centum pro cuiuslibet diei piscatura. Etenim ex hac pactione, piscator habere debet pro cuiuslibet diei piscatura centum, & ea certissima, siue piscatio vberrima sit, siue sterilis, textus singularis in l. si iactum retis. ff. de actio. empt. quo in loco Iurisconsultus illum approbat contractum, quo iactus retis emitur, quicunque is futurus sit. Idcircò inibi est etiam responsum, quòd si piscator præmissa conuentione inita nolit remittere, emptor poterit aduersus eum agere ad æstimationem, atque æstimabitur incertum illius iactus, id est, alea illa, quæ in venditionem deducta fuit, quod & Bartolus tradit in l. cotem. §. qui maximos. secunda columna. ff. de public. facit textus in l. nec emptio. ff. de contra. emptione. Nec ex Iurisconsulto intelligas, incertam esse huius rei æstimationem, sed esse æstimandam aleam illam, & iactum retis, qui ob varium successum & dubium, incertum quid dicitur à Iurisconsulto. Hinc & illud constat in prædictæ l. exemplo, emptorem posse agere contra venditorem ad iactum retis, vel ad eius æstimationem, vt modò diximus, etiam si maior sit ęstimatio, quàm precium conuentum: nam id plerumque euenire poterit, atque eadem ratione deducitur, posse venditorem impeditum iactum retis mittere, agere aduersus impedientem non tantùm ad precium conuentum, sed etiam ad illam æstimationem iactus retis, quam emptori soluere coactus venditor fuerit. Ex quibus tandem apparet defendi posse opinionem Ioannis à Medina, cuius paulò antè mentionem fecimus. Inde etiam probatur, piscatoris & venatoris percussi, aut occisi, operas æstimandas fore, & posse iustissimè æstimari: quidquid præcitati Doctores voluerint. Sic etiam patet error illius, qui Panormitano scholia adiecit, in dicto capitulo, commissum. dum scripsit: impedientem aliquem piscari, vel retia piscatoris rumpentem, non teneri ecclesiæ ad æstimationem eius, quod ex piscatura decimæ ratione poterat competere. Etenim falsa est hæc opinio, quia & ipsi piscatori, aut venatori restituenda est æstimatio piscaturæ arbitrio boni viri, & huius æstimationis pars decima Ecclesiæ debetur, vbi ex piscationibus & venationibus decima soluitur.
Postremò est hac in re animaduertendum ad textum, in dicto §. illud quæsitum. Instit. de rerum diui. quo responsum est, feram
13
ab aliquo venatore, etiam letali, secundum Theophilum, vulnere, non aliter effici vulnerantis, quàm si ab eo capta fuerit: & ideò si ea vulnerata fugiens per alium capta sit, ipsius capientis fieri. probatur hoc & in l. naturalem. §. illud. ff. de acquirendo rerum dom. notat Bart. | in l. quo minus. quæstione quinta. ff. de fluminibus. & idem erit in fera per retia, & instrumenta venatoris illaqueata: nam si per alium, quàm apponentem retia, fuerit capta ex ipsis laqueis, eius efficitur, non illius, qui rete posuit. Regia l. 20. titulo 28. part. tertia. quæ quidem constitutio addit in aliquot huius regni locis cōtrariumcontrarium seruari, vt sit ipsius feram percutientis, aut illaqueantis venationis instrumento, quod fori lex expressim aperit & refert libro tertio, titulo quarto, l. 17. hanc item opinionem, vt fera sit percutientis, seruari consuetudine, testatur gloss. in dicta l. naturalem. §. illud. Nam cùm in hac specie minimè tractetur de pœna constituenda, etiam in foro conscientiæ & animæ iudicio, erit seruandum id, quod per leges humanas vel consuetudines legitimè præscriptas, fuerit statutum.
Secunda proponitur in hoc venationis tractatu conclusio. Venatio
14
& piscatio ferarum & piscium, qui priuatim alicuius proprij sint, adeò natura rei prohibentur, vt non secùs ad restitutionem venatores, piscatoresq́;piscatoresque teneantur, quàm si domesticum, & mite alicuius animal capiant. Probatur hæc conclusio ratione iustitiæ commutatiuæ, à qua deducitur obligatio restituendi ex causa acceptionis iniquæ, quæ processit in damnum & iniuriam proximi, cuius propria res capitur & aufertur. Vnde & in hoc casu potest dominus aduersus venatorem agere actione furti. §. Gallinarum. Institut. de rerum diuisio. l. Pomponius scribit. §. idem Pomponius. ff. famil. herciscun. l. vsumfructuarium. ff. de vsufruct. quæ quidem Iurisconsultorum responsa hanc conclusionem & illationem præmittunt, sed & ipse aliquot ex hac assertione deducam, quò facilius percipiatur eius intellectus.
Primùm, hinc infertur, venatorem teneri ad restitutionem animalium, quæ quis priuatim inclusa viuarijs, leporarijs, piscinis, aut stagnis habebat, etiamsi ab his locis animalia hæc exire soleant, modò habeant consuetudinem eundi & redeundi: cùm isthæc animalia non habeant libertatem omnino exeundi loca septa, saltem possit dominus exitum impedire facilimè, occlusis viuarijs. Idem erit in apibus priuato alueo inclusis, & de ceruis priuatæ syluæ muro circundatæ. Constatq́ue hoc corollarium in l. tertia. §. item feras. ff. de acquirenda possessio. & in dicto §. feræ. cum sequentibus. & in l. 21. titul. §. 28. parti. tertia. Procedit tamen quando hæc viuaria, leporaria, piscinæ, & stagna facta fuerint priuata hominum opera, quòd si ab ipsis animalibus naturaliter facta fuerunt absque industria priuatorum, secùs erit. ex §. apium. Instit. de rerum diuisio.
Secundò hinc colligitur, horum animalium restitutionem faciendam esse eorum priuato domino, etiam si capta fuerint extra locum illum, quo includuntur, modò non amiserint eundi & redeundi consuetudinem. Adhuc enim propria sunt illius, qui ea incluserit, quòd expressim in conscientiæ iudicio adnotauit Ioannes à Medina, dicta quæstione duodecima. & probatur in locis modò citatis, quamuis venator nulla arte, nec industria vsus fuerit ad deducenda illa animalia extra septa, & loca quibus includuntur, in locum sanè publicum. At in casu primæ conclusionis venator etiam arte, & industria educens feras, & animalia extra locum prohibitum, non tenetur ad restitutionem animalium, licet possit quandoq;quandoque dici, eum obligari ad damni ex hac venatione illati compensationem, iuxta ea, quæ tradidimus septimo prioris conclusionis corollario. ad nihilum autem teneretur venator, qui feras & animalia extra locum vetitum, absq;absque vlla eius fraude digressa caperet & occideret, quod superiùs satis probatum est.
Tertiò, ex hoc manifesti iuris est, quòd si quis arte & fraude columbas deducat ab alterius columbario, adq́;adque proprium attrahat, tenebitur is ad columbarum restitutionẽrestitutionem, etiam in animæ iudicio. Eritq́;Eritque in foro iudiciali puniendus, secundum ea, quæ hac de re notauit Cæpola de seruit. rusti. prædio. c. de columbario. & c. de venatione.
Quartò, planè constat ex secunda conclusione ratio, quare prohibeantur venatores, & alij quicunq;quicunque, balistis, similibúsue instrumentis vti ad occidendas columbas, quæ in priuatis columbarijs nutriuntur, quod Cæpola tradit in d. c. de columbarijs. Guido Papæ, quæstio. 218. Regia lex 22. facit ad idem. tit. 28. part. 3. permissum tamẽtamen est quibuscunque, vt certo quodam spacio loci à columbarijs remoti columbas occidere possint, idq́ue spacium iuxta decretum supremi Senatus vnius leucæ limitibus definitum est.
His verò quæ diximus, partim refragatur text. singularis in l. tertia. §. item feras. ff. de acquirenda possess. quo in loco Iurisconsultus respondit, animalia in clusa
15
viuarijs, & columbarijs priuatis, pisces item in piscinam congregatos à domino fundi possideri: non sic pisces inclusos in stagnis, nec feras in saltibus circumseptis degentes & euagantes: nam hæ à domino fundi minimè possidentur. Ecce igitur qualiter non omnino par ius sit in saltibus circumseptis, & stagnis, quod in viuarijs, piscinis, & columbarijs, atque ideò cùm inter hæc ratio differentiæ à Iurisconsulto constituatur, patet in his non esse hanc secundam conclusionem omnino constituendam. Huic autem obiectioni primùm respondetur, quo ad dominium, non esse discrimen vllum inter stagna & saltus, piscinas & viuaria, modò saltus & stagna, vtcunque longissimi spacij sint, manu hominum, & priuata industria fuerint circum|septa & fabrefacta: hancq́ue sententiam olim Salmanticæ publicè veram esse probare conatus fuit, tametsi quo ad possessionem piscium, & ferarum in particulari, distinctio Iurisconsulti mihi maximè placeat: hancq́;hancque arbitror esse illius responsi veram interpretationẽinterpretationem, quam deduxi ab Accursio ibi, quem sequuntur Angel. Imol. Alex. & Doctor. communiter, & præ cæteris Vincenti. Hercul. in §. Nerua filius. nu. 2. eiusdem l. 3. sed licet quo ad possessionem manifesta sit, ac certissima Iurisconsulti & Interpretum differentia: eaq́ue ex litera illius responsi expressim constet, tamen adhuc, & quo ad dominium eandem esse differentiam admittendam à priori discedens sententia nunc opinor, propter rationem, qua IuriscōsultusIurisconsultus, eiusq́;eiusque interpretes vtuntur. ea enim, quòd pisces stagnorum, & feræ in saltibus circumseptis enutritæ, libertati naturali relictæ sint, quæ quidem ratio probat hos pisces, hasq́ue feras nondum in vllius dominium transisse, donec per occupationem capiantur. oportet tamen, cùm discrimen constitutum sit à Iurisconsulto inter viuaria, & saltus, etiam circumseptos, piscinam & stagna, diligenter perpendere harum dictionum proprietatem, secundum quam Iurisconsulti responsum accipiendum est. Viuaria quidem dicuntur loci, quibus vel aues, vel pisces, vel feræ continentur ad victum humanum, hominum quidem industria animalibus in ea loca immissis, vt nutriantur, aliaq́;aliaque progenerent ad mensuram delitias, ex l. vsufructuarius venari. §. viuarijs. ff. de vsufructuarijs. Plin. libr. nono, capitulo quinquagesimoquarto, & lib. 8. cap. 52. dicuntur etiam viuaria apud Columellam, lib. 8. cap. 1. loci, vbi nemoribus clausis pecudes syluestres custodiuntur. Stagna dicuntur, quòd temporalem continent aquam inibi stagnantem, quæ plerumq;plerumque hyeme cogitur, nec fluit, nec refluit. l. 1. ff. vt in flumi. publi. nauig. lic. Piscina verò est ea, in quam pisces humana industria mittuntur, vt ibidem nutriantur. Igitur quo ad dominium & possessionem pisces piscinarum, & feræ viuariorum, pertinent ad dominum fundi, cui piscina & viuaria accedunt. At pisces stagnorum, & feræ in nemoribus circumseptis euagantes, non sunt ipsius domini, nec quo ad possessionem, nec quo ad dominium, quoties saltus, vel stagna natura loci, arborum densitate, aut rupibus circumsepta sunt. Quòd si fuerint circumsepta nemora ipsa, & stagna, opera & industria hominum, tunc idem erit, ac si pisces & feræ nihilominus relictæ sint in naturali libertate. Sed si hominum opera ita sint animalia circumsepta, vt naturalis libertas earum ex hoc impedita sit, profectò non video, qua ratione hæc ad agri dominum non pertineant. Nisi velis ad literam obseruare Iurisconsulti responsum in dicto §. item feras. cuius hæc sunt pulchra verba. Item feras bestias, quas viuarijs incluserimus, & pisces, quos in piscinam coniecerimus, à nobis possideri. Sed eos pisces, qui in stagno sunt, aut feras, quæ in syluis circumseptis euagentur, à nobis non possideri, quoniam relictę sint in libertate naturali: alioqui etiam si quis syluam emerit, videri eum omnes feras possidere, quod falsum est. Hæc Iurisconsultus. Qui coniectionem piscium in piscinam, & cōclusionemconclusionem ferarum in viuaria hominum industria, & opera facta, ne feræ vagari possint, exigit, vt earum possessio fundi domino competat, & acquisita sit.
9

SVMMARIVM.

  • 1 Princeps superiorem minimè recognoscens, ius habet indicendi bellum.
  • 2 Iustum bellum non tantùm dicitur ex auctoritate indicentis, sed & causa.
  • 3 Iustum bellum est, quod fit ad defensionem, vel vindictam, vel punitionem.
  • 4 Rebellio est iusta causa gerendi bellum, & inibi traduntur aliæ iustæ belli causæ.
  • 5 Jmperator, an sit totius mundi dominus, etiam quo ad protectionem? quo in loco quæstio latissimè disputatur.
  • 6 Potestas spiritualis, in quo à temporali differat.
  • 7 Summus Pontifex an habeat̃habeatur temporalem iurisdictionem, in actu, vel in habitu.
  • 8 Jntellectus Bart. in l. 1. §. per hanc. ff. de rei vend. & ibi dominiorum distinctio.
  • 9 Reges Hispaniarum immunes sunt, & liberi à Cæsarum imperio.
§. NONVS.
DEcimoquintò potissimũpotissimum à principali regula procedit disputatio de restitutione rerum, quæ à militibus bello capiuntur: quæ necessariò illam præmittit, quòd sit bellum iustum, & quæ ad belli iustitiam requirantur. Nec tamen hîc de bello ita longè tractabimus, vt videamur ex professo rẽrem istam tractandam, & examinandam assumpsisse: sed obiter quæ iustitiam belli attinent, compendio quodam expediemus. Igitur præcipuè ad belli iustitiam primò necessaria est auctoritas principis, qui bellum indicere possit. Priuatus etenim, qui superiorem habet, apud quem possit iniuriarum agere, resq́ue proprias ab alio captas exigere, bellum gerere nequit, præsertim quòd principi, cuius imperio subditus est, iniuriam facit, si eo inuito, vel absque eius auctoritate bellum alteri indixerit. Habet autem ius indicendi bellum Princeps,
1
qui superiorem neminem habet in eius principatu, secundum Augustinum libro 22. contra Faustum, capit. 74. capitul. quid culpatur. 23. quæstione prima. Isidorus libro decimooctauo Etymologiarum. & capitulo | primo, vigesimatertia quæstione secunda. l. hostes. ff. de capti. & postlimi. reuers. l. hostes. ff. de verborum significatione. item adnotarunt Diuus Thomas & Caieta. secunda secundæ, quæstione quadragesima, articulo primo. Innocentius in capitulo, olim. in primo de restitutione spoliato. idem & post alios Panormita. in capitulo, sicut. de iureiurand. numero septimo. gloss. & ibi Docto. in summa 23. quæstio. 2. Barto. in d. l. hostes. nume. 14. ff. de capt. & est communis opinio apud eos, qui hanc materiam tractauere. ac deducitur ex traditis per Adrian. in 4. senten. tract. de restit. cap. aggredior casus speciales. & Flor. 3. part. titu. 4. c. 1. §. 9. Syluest. in verb. bellum. primo. quæst. 1. Caieta. in 2. tomo opuscul. quæst. vlti. Maior. in 4. sentent. distin. 15. quæst. 20. Alfon. à Cast. lib. 2. de iusta hæret. punit. c. 14. Cardi. à Turre cremata in d. c. quid culpatur. Ioan. Andr. & Doct. in c. 1. de homicid. lib. 6. Ioan. Lignianus in tract. de bello. c. 13. glos. Bartol. 2. col. & post eum Iuniores in l. ex hoc iure. ff. de iustit. & iure. Oldrad. consil. 70. Ioan. Eckius Homilia vlti. Dominicæ tertiæ post Epiphaniam, ex quibus frequentiori eorum sententia ad iustitiam belli
2
non tantùm est necessaria auctoritas eius, qui potest bellũbellum indicere, sed & iusta in dicendi belli causa: & præterea recta bellantium, & indicentium bellum intentio, vt sanè fiat, & bellum geratur animo propulsandi iniuriam à Republica, eidemq́;eidemque irrogatam vindicandi. Sed quia hæc vltima causa non pertinet ad restitutionẽrestitutionem captorum in bello, cùm, etsi desit recta bellantium intentio, nihilominus capta in bello alioqui iusto, & indicto ab eo, qui indicere potuit, non ex hoc sunt restituenda: quod in specie notant Adrian. in d. c. aggredior. Caieta. dicta quæst. 40. articu. 1. ad fin. Maior. in dicta quæstio. 20. versic. istis notatis. Syluest. in verb. bellum. quæst. 1. & Ioan. Eckius in distinct. homilia vlt. colum. 4. siquidem restitutionis obligatio nunquam oritur à praua capientis intentione, auctore Thom. 2. 2. q. 66. arg. 8. versicu. ad primum. alias iustas belli causas persequemur, præter eam quæ semper ad iustitiam belli publici necessaria est, auctoritas scilicet principis.
Inter alias belli causas, quę iustissimę censeri solent, illa est omnium probatissima, & ad quam ferè omnes, quæ tradi consueuere, referri possunt, quòd bellum fiat ad
3
defensionem Reipublicæ, ne ea à Tyranno per vim opprimatur: item ad defensionem proprij imperij, & prouinciarum ad id pertinentium, quasi fiat ad defensionem personarum, & rerum. d. cap. olim. in primo. de restitu. spoliat. l. vt vim. ff. de iusti. & iure. c. 2. de homicid. l. furem. ff. ad leg. Cornel. de sicarijs. l. itaque. ff. ad legem Aquil. l. 3. tit. 8. part. 7. atq;atque hanc esse iustam belli causam fatentur Thomas & præcitati Doct. qui & idem esse censent, quoties bellum geritur ad vindicandam iniuriam iniquissimè illatam. quorum sententia probatur auctoritate Augustini. lib. 5. quæstio. 10. super Iosue. iusta, inquit, bella solent diffiniri, quæ vlciscuntur iniurias. ad idem facit, quod scribit post AzonẽAmazonem gl. in l. nullus. C. de Iudæ. asseuerans, etiam priuatum posse iniuriam sibi factam vlcisci propria autoritate, quoties ei permissum non est, nec suppetit facultas vocandi offensorem ad iudicium, vt per iudicem is cogatur iniuriam compensare, & satisfacere iniuriam passo. cuius gl. meminere Felin. in d. c. 2. de homicid. Panor. in cap. 1. de iudic. numero 33. Alexan. & Ias. in l. miles. §. qui iudicati. ff. de re iudica. tametsi in priuato Azo in summa eam opinionem intelligat veram esse, modò vindicta fiat absq;absque occisione, & ꝑeussionepercussione offensoris, quod quidem moderamen in principe, qui superiorem non habet, minimè procedit. His accedit gl. in c. iusgentium. 1. dist. cuius ipse mentionẽmentionem feci in lib. 1. Variar. resol. c. 1. ad fi. ex quib. constant duæ causæ iustæ ad bellum indicendum. Etenim bellum iustum, vel est defensiuum, vel vindicatiuum. Defensiuum verò, etiam priuatis licet absq;absque auctoritate superioris, vel principis, cùm ad defensionem ipsa Iuris naturalis lex auctoritatem præstet. d. l. vt vim. qua ratione hęc defensionis causa maximè iustificat bellum publicum, quodq́ue publica auctoritate fit: tametsi itidem & absque ea ex legis naturalis auctoritate possit bellum publicum ad defensionem geri: quod satis manifestum est.
Tertia proponitur belli causa, contumacia
4
seu rebellio iniquè recusantis Imperium, cùm subditi aduersus Principem insurgunt, nec volunt ei obedire, etsi fuerint ab illo sæpè admoniti. hæc probatur, quia grauis iniuria Deo, & principi fit, si eius Imperio subditi resistant. ad Rom. cap. 13. itaque inquit Paulus, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Sic Dauid rex bellum mouit aduersus Seba filium Bochri, propterea quòd populum solicitauit, vt à Dauide Rege ad ipsum deficeret. 2. Regum capi. 20. vnde & August. d. lib. 22. contra Faustum, cap. 74. ait, aduersus violentiam resistentium, siue Deo, siue aliquo legitimo Imperio iubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur à bonis: cùm in eo rerum humanarum ordine inueniuntur, vbi eos vel iubere aliquid tale, vel in talibus obedire iustè ipse ordo constringit, capit. quid culpatur. 23. quæst. 1. idem Augusti. quæstio. 10. super Iosue. libro 6. quæstio. inquit, Iusta bella solent definiri, quæ vlciscuntur iniurias. sic gens, vel ciuitas plectenda est, quæ vel vindicare neglexerit, quod à suis improbè factum est, vel reddere, quod per iniuriam ablatum est. capit. dominus. 23. quæstio. 2. Hoc ipsum constat ex Aristote. libr. 7. Polit. capit. 14. ad fin. vbi bellum iustum esse censet, vt in seruitutem redigantur, quos seruire oportet, & vt his, qui seruitute digni sunt, | legitimè dominetur. Idem Aristot. dixerat 1. polit. cap. 5. ex nostris, Innocent. communiter receptus in dict. cap. olim. in 1. de restitut. spoliat. hanc esse iustam belli causam opinantur, tametsi existimet potius esse exequutionem iurisdictionis, & punitionẽpunitionem rebellium in hoc casu, quàm bellum, & ideò captos in eo non effici seruos capientium, quod maximè est obseruandum. Nam & idem optimè adnotauit Ioan. à Terra Rubea in tract. contra rebelles. 3. part. articu. 10. conclusi. 13. qui hanc tertiam iustam belli causam etiam tradit ex l. amissione. §. qui deficiunt. ff. de capi. diminut. l. si quis ingenuam. §. in ciuilibus. ff. de captiuis.
Quarta causa huc referri poterit, cùm bellum iustissimè indicitur ad repetendas res, quę per violentiam ab hoste detinentur, & hęc constat ex Augustino in præcitatis locis, & 2. Reg. cap. 2. vbi Dauid mortuo Saule bellum gessit contra Isboseth filium Saulis, qui occupare nitebatur regnum Israël, quod Dominus per Samuelem Prophetam tradiderat Dauidi. Suntq́ue passim hac de re innumera exempla, cùm apud Fideles, tum apud Ethnicos, qui bella acriter gessere ad repetendas proprias res, quas alioqui repetere absque Iure ciuili minimè potuissent Arma, inquit apud Lucanum Cæsar, tenenti omnia dat, qui iusta negat. Vnde & hæc causa ad præcedentes pertinet, cùm sit vindicatio iniuriæ ex eo illatæ, quòd res propriæ inuito domino detineāturdetineantur.
Quinta etiam ex ratione iniuriæ illatæ traditur iusta belli causa, cùm quis alium impedit, ne per aliquam prouinciam transeat, etiam propriam impedientis, modò transitus ille innoxius futurus sit. Etenim licitum est, tunc bellum impedienti mouere. Nam cùm transitus innoxius, qui Iure humanæ societatis debetur, negatus fuerit iustè, neganti bellum infertur.
Quam quidem causam probat Historia sacra Numerorum. c. 21. quo in loco scriptum est, filios Israël pugnasse contra Seon & Og Reges Amorreorum, præterea quòd illis permittere noluerunt transitum innoxium in terram sibi à Deo promissam: qua de re diuus Augustinus libro quart. Quæstionum c. 44. super Numeros inquit, Notandum est sanè, quemadmodum iusta bella gerebantur, innoxius enim transitus negabatur, qui Iure humanæ societatis æquissimo patere debebat. refertur à Gratiano in cap. vltim. 23. quæstion. 2. tradit Ioan. Lup. quinta parte de regno Nauarræ. §. 3. Bartol. in l. 1. C. de Paganis. Iason in l. ex hoc iure. 2. colum. ff. de iusti. & iur. Albertinus in Rubr. de hæret. in sexto. q. 8. nume. 12. ad has ferè causas plures aliæ reducuntur, quas præcitati Doctor. & præsertim doctissimus Alfonsus à Castro in dict. libr. secundo, cap. 14. diligenter congessere.
Hinc denique obseruandum est, quid de represalijs, vt vulgari dictione vtar, iure respondendum sit. Nam summus Pontifex in c. 1. de iniur. libr. 6. eas non omninò licitas esse insinuat, dum asseuerat à Iure naturali, & diuino aliquantulum dissidere, prius tamen illud præfari oportet, apud veteres morem ac legem fuisse vetustissimam quidem, quia sancitum erat in hunc sanè modum, si quis violenta morte obierit, pro hoc gentilibus & cognatis androlepsiæ sunto, quo ad iudicium sceleris, pœnasq́ue subierint, vel necis auctores dediderint. Androlepsia verò ad tres vsq;vsque, nec eo amplius esto. huius legis meminit Demosthenes in oratione aduersus Aristocratem: qui sensit, Androlepsiam istam lege permissam esse contra eos, apud quos cædes facta fuerat. Iulius verò Pollux, eam permissam fuisse scribit contra eos, qui homicidam profugum susceperint, nec eum petentibus dederint, nec ad criminis pœnāpœnam, nec ad vindictam, nec ipsi iustè punierint: vnde moris antiquissimi fuit, vt qui homicidium perpetrassent, si cùm in exteram vrbem profugissent, ad pœnam expostulati non dederentur his, ad quos facinus admissum, eiusq́ue vltio pertinebat, vt permitteretur iniuriam passis pignerandi potestas, quam Androlepsiam Græci vocant. meminit huiusce rei Budæus in annotationibus ad l. aut facta. §. euentus. ff. de pœn. quo in loco scribit: quas vulgò barbarè dicimus represalias, Latinè dici posse pignerationes, quemadmodum & eas appellat summus Pontifex in dict. cap. 1. de iniurijs. in 6. vel Clarigationes, vt visum est Hermolao. Ad hũchunc etenim modum represaliæ quotidie permittuntur, vt si qua ex gente latrones, aut piratæ, vel quicunque alij, homicidia, rapinas aliáue scelera perpetrauerint, iniuriam damnúmue intulerint, nec iniuriam damnúmue passi potuerint eius obtinere vindictam, aut iustitiam consequi apud eam Rempublicam, cui scelerum auctores subijciuntur, & quę eos susceperit, tunc liceat iniuriam passis pignerationibus vti aduersus illius Reipublicæ homines, cuius moris iustitia communi omnium consensu deducitur ab auctoritate Augustin. q. 10. super Iosue. quem Gratianus retulit in dict. capit. dominus. 23. q. 2. eiusdem & nos paulò antè meminimus. is enim inquit, sic gens, vel ciuitas plectenda est, quæ vindicare neglexerit, quod à suis improbè factum est. idem Regia l. 4. tit. 7. part. 5. vnde pignorationes istæ licitæ censentur, iuxta quorundam opinionem, quam latè examinarunt Anchara. Dominic. Francis. & Iacobus de Canibus in relectione c. 1. de iniur. in 6. Bart. in tracta. de represalijs. Bal. & Salyc. in Authen. omninò. C. de actio. & obligat. Innocen. in c. olim. de resti. spol. Iacob. de Bellouisu in Authent. vt non fiant pignorationes, Syluest. verb. represaliæ, quorum rationibus latè perpensis, præsertim his, | quæ latiùs cæteris Iacobus de Canibus tradit, ego censeo, non aliter represalias licitas fore, quàm eo modo, quo bellum licitum Iure naturali, & diuino, atque humano cẽseturcensetur. Nam à iustitia belli ad represaliarum ius argumentantur ferè omnes, & maximè auctoritate diui Augustini vtuntur. vnde omninò requiritur auctoritas eius principis, qui bellum indicere potest: & præterea causa illa, quæ secundum AugustinũAugustinum, iustum bellum efficere solet, nempe, quòd illa Respublica, aduersus quam inducuntur pignerationes istæ, neglexerit vindicare, quod à suis improbè factum fuerit.
Hinc ni fallor, manifestum est, quòd plerique hanc quæstionem disputantes probare conantur: nempe represalias istas, seu clarigationes non esse licitas, quo ad ostensionem personarum innocentum, & qui nullam culpam damni illati contraxerunt, quasi permissum sit, alium pro culpa alterius puniri in rebus, non tamen in personis, quod alibi à nobis disputatum est. etenim, cùm istæ pignerationes ad similitudinem iusti belli ex Augustino permittantur: sicuti in bello iusto non licet principali intentione, & opere, innocentes occidere: fœminas inquam, nec infantes: licet tamen per accidens, scilicet cùm aliquod oppidum machinis, ignibus, & tormentis concutitur: id siquidem natura belli dictat, cùm aliter geri non possit, sic in his clarigationib. publica & iusta in dictis auctoritate non licet principali intentione personas innocentes offendere eos occidẽdooccidendo aut percutiendo, quamuis liceat bona eorum capere: permittit tamen conditio rei, quod ex accidenti occidantur & percutiantur innocentes: siquidem aliter pignerationes legitimè indictæ non possint per milites exerceri, nec per eos qui ius publicum pignerandi habent: quia innocentes se & sua defendunt, vel ciuitas, quæ causa pignerationis impetitur, aliter capi non potest, hanc sanè opinor esse huius controuersiæ breuem resolutionem: cætera possunt à præcitatis auctoribus longiùs peti.
Cæterùm non est hîc prætermittendum, an Imperator Christianorum, iure valeat bellum indicere infidelibus, ex eo, quòd eidem totius orbis domino, & omnium in profanis, & temporalibus principi, parere recusant: obedientiam, quam ei præstare, & exhibere tenentur, perfidè negantes: vel ex eo, quòd infideles idola colant, aut contra legem naturæ multa scelera committant, vel religioni Christianæ aduersentur? cuius quæstionis examini prænotanda est vera, ni fallor, etiamsi maximè sit controuersa conclusio.
Imperator vtcunque sit legitimè electus, & per summum Pontificem confirmationis corona
5
insignitus, nec quo ad dominiũdominium, nec quo ad iurisdictionem, aut protectionem, totius orbis dominus est, sed eius tantùm partis, quæ Romano subdita fuit Imperio: probatur hæc conclusionis ipsius Iuris humani, ac Cæsarei responsis. primo in l. mercatores. C. de commer. & mercator. dum inquit Cæsar, tam Imperio nostro ꝗ̈quam PersarũPersarum Regi subiectos, quo in loco fatetur Imperator, Regem Persarum non esse subditum Romano Imperatori, & habere eum sibi subiectos homines, qui Imperio Romano minimè subiecti forent. ad idem l. 2. C. de vet. iure enuclean. l. 1. C. de off. præf. præt. Afri. & l. postliminium. in princ. ff. de captiuis. ibi, inter nos, & omnes liberos populos, regesq́ue moribus, & legibus constitutum, vbi mentio sit populorum, qui liberi essent ab Imperio Romano. Liberi autem hi dicuntur, qui nullius alterius potestati subiecti sunt: atq;atque ita in ea specie populus liber is dicitur, qui subditus non est Romanæ ditioni. l. non dubito. ff. de capt. & postlimin. reuer. vt hinc manifestè pateat error eorum, qui dicta Iurisconsultorum responsa ad factum, non ad ius retulere: quasi voluerint Iurisconsulti libertatem illam PersarũPersarum à Romano Imperio iniustissimāiniustissimam fuisse, & de facto potius quàm de iure obtinuisse. Nam legumlatores nunquam de facto, sed de iure respondere consueuerunt. l. mora. in prin. de vsur. gl. in c. consultationi. de temp. ordi. nec licet profectò ita temerariè legum verba interpretari, vt ea ad vim, & iniuriam potius quàm ad ius referāturreferantur, vnde responsionẽresponsionem istāistam DD. interpretationẽinterpretationem, opinor satis futilẽfutilem, & leuẽleuem esse.
Secundò probatur eadem conclusio in l. 1. C. de summa Trini. l. omnibus. ff. ad Treb. l. vltim. C. de ædif. priua. quibus in locis quoties mẽtiomentio fit Imperatoriæ & Romanę iurisdictionis, relatio dirigitur & tendit in eos, qui sub Romano Imperio sunt. Quasi expressim inibi concessum sit, esse in orbe innumeras nationes, quæ liberæ sint à RomanorũRomanorum & Cæsarum Imperio, & iurisdictione, protectionéue.
Tertiò, vt alia omittam, paucis enim huius conclusionis veritas constat, licet longè, lateq́ue fuerit à quibusdam disputata, multis ad hanc controuersiam adductis, quæ vel parum vrgeātvrgeant, vel falsa sint, perstringam fortiùs huius assertionis probationem. Etenim si Imperator quo ad iurisdictionẽiurisdictionem dominus est totius, & vniuersi orbis, id non alia ratione cōtingitcontingit, quàm quòd hęc potestas à natura ipsa, vel lege diuina, aut humana, vel à Christi vicario, maximoq́;maximoque Pontifice tradita fuerit. nullum autem ius ex his, Cæsari, aut Imperatori vniuersi orbis iurisdictionem tribuit: igitur Imperator non est totius orbis dominus. Consequens satis euidenter constat. Maior verò patet, quia principibus non potest alio iure competere in inferiores Imperium, quàm aliquo ex superiùs nominatis. Nec enim hîc de populorum consensu tractamus, cùm de eo minimè appareat, nec natura ipsa possit ab vniuersi orbis populis præstari: & præterea, ꝗaquia res est satis nota, absq;absque | vlla probatione, quòd populus liber possit Principem sibi eligere, & constituere, cui se ipsum submittat, minor verò probationis & collectionis pars sequentibus instruitur. Natura siquidem ipsa institutum non est, quòd vniuersus orbis vni Principi subditus sit, quod à rei difficultate deducitur. autor enim est Aristoteles lib. 7. Politicorum, c. 4. difficile esse, & fieri non posse, vt præclaris legibus regatur nimium celebris ciuitas, numerus, inquit, immensus, nec descriptione vlla, nec ordine contineri potest. Quòd si ciuitatem ciuium multitudine frequentem existimat Aristoteles difficilimè administrari posse naturali ratione, multo profectò difficilius vniuersus orbis ab vno Rectore & Principe, regi poterit.
Præterea, si à natura institutum foret, vniuersi orbis vnum esse Principem, aliquando ab initio mundi ab vno Principe fuisset vniuersus orbis rectus, & administratus, quod nunquam contigit: id etenim quod à natura institutum est in iure, præsertim adeò frequenti, etiam si quandoque ex hominum malitia, & hominum vitio infringatur, & violetur, alicubi tamẽtamen & quandoq;quandoque sicut lumine naturali cognitum est, ita & eadem lege seruatum extat.
Ad idem facit insignis diui Hieronymi locus, qui solet ad probationem contrariæ opinionis induci, ex Epistola ad rusticum monachum de Viuendi forma. c. in apibus. 7. q. 1. & est locus is primo Epistolarum Tomo in hæc verba: In apibus princeps vnus est, & Grues vnam sequuntur ordine literato: Imperator vnus, iudex vnus prouinciæ. Sic etenim legitur apud Gratianum. At apud ipsum Hieronymum ita scriptum est, In apib. principes sunt, grues vnam sequuntur ordine literato, etc. Nam etsi naturæ consonum sit, quòd cuiuslibet familiæ, & cuiuslibet Reipublicæ vnum caput constituatur, sitq́ue vnus rector, non tamen ita conuenit rationi naturali, quòd omnium familiarum, omnium ciuitatum & rerumpublicarum vnus sit princeps. Nec enim omnium apum vnus & idem est rex, nec omnes mundi grues vnam sequuntur. Vnde palàm est Diui Hieronymi locum huic opinioni, quam probamus, omninò suffragari, & temerè pro contraria parte adduci. His accedit, quòd si naturali iure totius vniuersi orbis vnus esset princeps, huic tenerentur omnes lege naturæ subesse, & obedire, nec posset quisquam ab eius Imperio liber esse vlla temporis etiam longissimi præscriptione, nec vlla ex alia causa, quæ ab ipso Iure naturali non procederet, & quæ ipsi Iuri naturali derogaret, cùm Iura naturalia immutabilia sint. Et tamẽtamen sunt in orbe Principes, qui Imperatori, & Cæsari vtcunque maximo non submittantur, imò iustissimè ab eo immunes, & liberi sunt, quod statim probabitur: ergo Iure naturali, & ab ipsa natura non est Imperatori concessa totius orbis iurisdictio, nec conueniens foret, vt eam vnus princeps haberet ob difficilimam Reipublicæ administrationem.
Ex diuino iure plura testimonia ab his, qui tenuerunt contrariam sententiam, citantur, quibus minimè probatur ea opinio. & primò, dum Lucæ 22. scriptum est: Ecce duo glagij. hîc etenim non significatur, quòd vnus Princeps, & sic Imperator sit à Deo vniuerso orbi in temporalibus constitutus, sed quòd sint duæ potestates in orbe: vna spiritualis, altera temporalis, sicuti & Genesis 1. fecit Deus duo luminaria magna, luminare maius, & luminare minus. Quem locum Romanus Pontifex in capit. solitæ. de maiorit. & obed. rem istam pertractans ita interpretatur, vt eam Dei institutionem referat ad duas dignitates: Pontificalem quidem & Regalem, id est, spiritualem potestatem, & temporalem, quod satis ibidem exponitur. Nec temporalem potestatem expressit Pontifex sub nomine Imperatoris, sed Regis: non quòd sit æqualis potestas regia potestati Imperatoriæ: nam Imperator dignitate regem præcellit, sed quia & Rex potest habere eandem temporalem potestatem, sicut Imperator. Idem probat Romanus Pontifex eleganter, dum in eodem capite scribit, Imperatorem potestatem temporalem, & præcellentem habere, ac in ea præcellere illos duntaxat, qui ab eo suscipiunt temporalia. igitur est Pontificis summi auctoritas, quæ probat Imperatorem non esse totius, & vniuersi orbis monarcham.
Secundò adducitur ex lege diuina locus capit. 2. Lucæ, Exijt, inquit, edictum à Cæsare Augusto, vt describeretur vniuersus orbis: à quo conantur colligere partis contrariæ defensores, Cæsarem Augustum lege diuina habuisse principatum in vniuersum orbem, sed quantum valeat isthæc collectio, ipsi viderint. Ego verò non arbitror inibi probari eorum sententiam, quia Euangelista historiam refert verissimam quidem, & quod eo anno contigit, enarrauit: non tamen refert dominum Redemptorem humani generis Iesum Christum edictum illud auctoritate diuina stabilisse. Præsertim, quòd etsi edictum illud diuina auctoritate probaretur, non exijt in vniuersum orbem, quemadmodum falsò argumentantur quidam, sed in vniuersum orbem Romanum, & in eam orbis partem, quæ Romano Imperio suberat: siquidem certissimum est, edictum illud in Persas, Parthos, & Indos minimè exisse, cùm hi tunc dictionis Romanæ non forent. Eadem ratione interpretatio cōstatconstat ad legem, deprecatio. ff. ad l. Rhodi. de iact. l. bene à Zenone. C. de quadri. præscript. & ad alias mille Iurisconsultorum, & Legumlatorum auctoritates, si quæ sunt, quibus palàm scriptum sit, Imperatorem dominum mundi esse. Nam id intelligendum est, | quo ad eam mundi partem, quę Romano Imperio suberat. Neque enim diuus Antonius, cuius epistola à Iurisconsulto refertur in d. l. deprecatio. cùm asseruit & professus est se esse mundi dominum, de vniuerso orbe intellexit: quatenus is Indos, Parthos, & Persas, Tartaros, aliasq́ue tunc incognitas ad Occidentem, & Meridiem gentes, & prouincias continebat. mera quidem insania est hunc sensum Imperatoris responso aptare, qui ab eo omninò alienus est: sed de ea parte mundi intellexit, quæ eius Imperio subdita erat. sic & orbis Romanus apud Marcellinum libr. 16. & Spartianum, ac Lampridium dicitur ea mundi pars, quæ ad Romanam ditionem pertinet: atque ita probari, & legendum fore apud Iurisconsultum in l. in orbe Romano. ff. de stat. homi. contendit Andr. Alciat. libr. secundo, dispunctio. cap. vigesimoprimo. Nam & Aegesippus li. 2. de excidio Hierosolymitano. c. 12. de Christiana lege inquit: Nec vlla natio Romani orbis remanserit, quæ cultus eius expers relinqueretur. idem c. 9. dixerat, cùm orbem iam Romanum Iesu discipuli repleuerint: qui ibidem scribit orbem terrarum, orbem Romanum appellari, quia ferè omnes gentes Romanis suberant. Sic & illud Danielis cap. 2. ad Nabucdonosor, Tu rex regũregum es, & Deus cœli regnum, & fortitudinem, & imperium, & gloriam dedit tibi: & omnia in quibus habitant filij hominum, & bestiæ agri, volucres quoque cœli, dedit in manu tua, & sub ditione tua vniuersa constituit: non sunt referenda ad vniuersi orbis principatum, nec imperium, sed ad reges, principes, & prouincias, quæ Chaldæorum imperio parebant. Nam reliquæ mundi gentes, & prouinciæ minimè suberant Imperio Nabuchodonosor, secundum Nicol. Lyrani & doctissimorum, ac catholicorũcatholicorum virorum interpretationem.
Tertiò à Iure diuino proferuntur ad constituendam vniuersi orbis iurisdictionem in ipso Imperatore testimonia plura, quibus videtur, Iesum Christum Romanorum, & Cęsarum imperium veluti iustissimum probasse: qualia sunt, quæ sunt Cæsaris, reddite Cæsari, Lucæ 20. Matthæi 22. Marci 12. & illud, Non haberes potestatem aduersum me vllam, nisi tibi datum esset desuper. Ioan. c. 19. verùm hæc duo loca præterquam quòd penitiorem sensum habent, ad quæstionem istam vniuersi orbis, eiusq́ue iurisdictionis Cæsari conuenientis parum vrgent. Nam dum Iesus humani generis Redemptor censum iussit reddi Cęsari, sub persona & nomine Cæsaris, quemlibet iustum Principem, & Reipublicæ rectorem intellexit, cui tributum, & censum dari censuit, ac præcepit, vt rem principi debitam in mercedem, & stipendium laboris per Principem impensi circa communitatis & Reipublicæ administrationem, quemadmodum explicat Diuus Paulus ad Roman. capit. 13. non tamen ex hoc Christus approbauit, iustúmue esse definiuit Imperium Cęsaris, qui forsan tyrannide potius, quàm iure Rempublicam occupauerat: sed tandem vtcunque sit, etiamsi constituamus Romanorum Imperium iustissimum fuisse, ac Deum ob eorum egregias virtutes permisisse in mercedem temporalem Imperium illud augeri: quod probare nituntur Diuus Augustinus de Ciuit. lib. 5. cap. 12. & 15. Diuus Thomas libr. 3. de regim. princip. latissimè Anto. de Rosellis in tracta. de consilijs fol. 96. non inde apparet iusta fuisse Cæsarum Imperia: quorum plures ita per iniuriam, & tyrannidem Rempublicam sunt adepti, vt nihil vnquam iniurius, & iniquius excogitari poterit. Quòd si & illud fateri quisquam velit, non tantùm Romanæ Reipublicæ Imperium iustissimum fuisse, sed & Cæsarum principatum non tyrannide, sed iure obtinuisse: profectò apparet, nec populum Romanum, nec Cæsarem, vniuersi orbis Imperium, & iurisdictionem habuisse: nec enim populus Romanus habuit Imperium in Indos, nec in eas nationes, quæ nunc ad Occidentem & Meridiem à nostris sunt maximis laboribus, Deo duce, in Christianæ religionis cognitionem deductæ. quo fit, vt etiamsi concedamus Iesum Christum, Romanorum, & Cęsaris Imperium probasse, ac iustissimum esse definisse, ea quidem probatio ad ea pertinet, quæ tunc Romanorum principes obtinebant: non quidem ad alia, quæ nec iustis titulis, nec vlla occupatione acquisierant, alienaq́ue à Romano principe omninò erant.
Alter autem locus Ioan. 19. quamuis in hunc sensum accipiendus sit, illud quidem dictat, principum potestatem à Deo deriuari, & ab ipsa diuina maiestate principibus concedi, Prouerbiorum cap. 8. Per me Reges regnant. & ad Rom. cap. 13. Non est potestas nisi à Deo. non tamen inde constat, à Deo vnius principis Imperio totum orbem subditum fuisse. Ecce igitur quàm parum conducant diuinarum scripturarum testimonia ad comprobationem eius opinionis, quæ asseuerat, Imperatorem totius, & vniuersi orbis dominum esse, inq́ue vniuersum orbem Imperium, & iurisdictionem habere.
Quartò, ratione quadam à Iure diuino in fauorem contrariæ conclusionis ita quidam argumentantur, in hunc sanè modum: Iure diuino vtraque potestas, spiritualis & temporalis instituta est: potestas verò spiritualis quo ad totum, & vniuersum orbem, lege diuina ab ipso Saluatore vni tantùm commissa est: ergo & temporalis eodem iure vni principi est delegata. Hæc verò argumentatio maximè peccat, cùm dispar sit vtrisque potestatis ius, quantum ad hoc: siquidem tota, & suprema potestas ecclesiastica atque spiritualis, non est | immediatè in tota republica Christiana, sed data est à Deo immediatè cuidam certæ personæ, nempe Petro, & eius successoribus, qui primatum obtinent in ecclesiastica Republica, & quibus immediatè à Christo potestas iurisdictionis data est super totam ipsam Rempublicam Christianam, quod latissimè probarunt Card. à Turre Cremat. lib. 2. de ecclesia. cap. 54. cum sequentibus. Caiet. in opusculo de Primat. Romanæ eccles. alijq́ue viri Catholici, & doctissimi, qui hac ætate de primata Petri scripserunt, præsertim Io. Eckius libr. de Primat. Petri. & Albertus Pighius libr. 3. & 4. de ecclesi. Hierar. patet hoc ipsum Ioan. vltimo: Pasce oues meas. Nam quod refertur à Gratiano in capit. in nouo. 21. dist. ex Anacleto Epistola 2. ad Episcopos Italiæ, Apostolos scilicet parem cum Petro à Christo honorem, & potestatem in vniuersum orbem accepisse: eosq́ue Petrum sibi Principem elegisse, minimè his refragatur, etenim iuxta catholicorum virorum auctoritates, & communem omnium traditionem, Apostoli parem ab ipso domino Iesu cum Petro potestatem ordinis, & iurisdictionis acceperunt, ita quidem, vt quilibet Apostolorum æqualem cum Petro habuerit potestatem ab ipso Deo in totum orbem, & ad omnes actus quos Petrus agere poterat. Ioan. 20. accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittentur eis: quorum retinueritis, retenta erunt. & c. 18. apud Matthæum. quæcunque ligaueritis super terram, ligata erunt & in cœlis. Vnde Apostoli à Christo Iesu potestatem dimittendi. peccata, & iurisdictionem ad discernendas iudiciarias causas acceperunt. Sed tamẽtamen eam potestatem habuerunt à Petro, vt eorum capiti subordinatam, & subiectam. Petrus autem ab ipso Deo habuit supremam illam potestatem, & præcellentem supra omnes alios Apostolos, tanquam eorum Princeps, ab eis institutione & iussu Dei electus. quæ quidem præcellens potestas super omnes alios Apostolos nulli alteri Apostolorum data fuit: & ideò eorum potestas in hunc sensum à Petro deriuatur, licet à Christo fuerit eis data. Sic denique est intelligenda Anacleti responsio, quemadmodum præcitati Docto. frequentiori suffragio adnotarunt: & Ioan. Maior. in 4. sentent. dist. 24. q. 3. Ioan. Lup. de reg. Naua. 2. part. §. 3. Selua de benefi. 1. part. q. 4. ex quibus apparet potestatem à Christo Iesu, quo ad spiritualia, datam fuisse Petro, vt Principi, & cæteris Apostolis, immediatè quidem, sed tamen subordinatam dispositioni Petri Apostolorum principis, atque ita aliorum Apostolorum potestatem hac ex parte dici deriuatam fuisse à Petro, eoq́ue mediatore datam à Christo Iesu. sic inquit Anacletus, c. sacrosancta. 22. distin. inter beatos Apostolos quædam fuit discretio potestatis, & licet omnes essent Apostoli, Petro tamen à Domino concessum est, & ipsi inter se voluerunt id ipsum, vt reliquis omnibus pręsset Apostolus. ad idem text. in c. loquitur. 24. q. 1. & c. dominus. 19. dist. Nec verè dici potest, hanc potestatem
6
spiritualem penes totam Christianam Rempublicam esse immediatè. Quod manifestum est ea ratione, quia cùm hæc potestas supernaturalis sit, tendatq́;tendatque in finem supernaturalem, non potest ab humana Republica, nec ab humanis viribus deriuari: sed oportet fateri, eam à DẽoDeo datam lege diuina Petro & Apostolis, sicuti ex Euangelistarum testimonijs constat. At temporalis potestas tota, & suprema, penes ipsam Rempublicam est: idcircò is erit summus princeps temporalis, omnibusq́ue superior toto in orbe, quem ipsa Respublica totius orbis elegerit, & constituerit. Quod discrimen inter Christianam spiritualem potestatem, & temporalem, exponit optimè Caiet. c. 1. tract. 2. de potest. Papæ & concilij, & 2. 2. q. 1. artic. 10. rursus idem Caiet. 2. part. Apologiæ. c. 2. 9. & 10. versi. ad secundam confirmationem. Huic autem potestati temporali, quę circa totum ipsum orbem apud totius orbis Rempublicam ex tatàtanta natura ipsa, dominus Iesus nullum principem diuina lege præfecit, sed tantùm significauit esse in orbe temporalem potestatem distinctam ab spirituali. Hac igitur ratione probatur, Iure diuino non esse Cæsarem, nec Imperatorem vniuerso orbi præfectum ab ipso Deo. Alioqui si quis contendat ab ipso Deo lege diuina commissam esse totius orbis temporalem iurisdictionem Imperatori, eo modo, quo est spiritualis commissa Papæ: is planè necessariò fatebitur, nec vllo temporis spacio, nec consensu, & pacto cum ipso Cæsare inito, nec vllo priuilegio, aliáue causa quenquam posse eximi à iurisdictione Imperatoris: sicut nec potest eximi à iurisdictione summi Pontificis, quod falsum esse, manifesti iuris est, & paulò pòst tradetur. Ergo satis ex prænotatis deducitur, summam vniuersi orbis iurisdictionem, & potestatem, nec Iure naturali, nec diuino Imperatori datam esse. Iure autem humano palàm est non posse quæstionem istam diffiniri: siquidem Iure humano non aliter potest dari totius orbis iurisdictio, aut potestas vni Principi, & sic Imperatori, quàm si totius orbis Respublica in eum, vt Principem, & rectorem consenserit. Nam quòd leges humanæ diffinierint, Imperatorem vniuersi orbis principem esse, etsi in hunc sensum accipiantur, vel sunt declarationes Iuris naturalis, & diuini, de quibus iam satis disputatum est, nullam huic controuersiæ diffinitionem dedisse: cùm ex eis non appareat Imperatorem totius orbis Imperium, & iurisdictionem habere. Idcircò leges humanæ seculares possent in hoc errare: missam enim facio ecclesię auctoritatem, nam eius nulla extat hac de re declaratio, nec id vn|quam Ecclesia diffiniuit. vel sunt, inquam, Cęsareæ leges, non quidem declarationem tractantes, sed statuentes, totius & vniuersi orbis principatum, iurisdictionem, & protectionem ad Cæsarem pertinere: & tunc profectò parũparum hæ leges auctoritatis haberẽthaberent penes eos, qui existimant se liberos esse à Cæsarum Imperio: qua obsecro ratione poterit Hispaniarum lex statuere, quis futurus sit Gallorum Rex? lex enim nullam vim habet in eos, qui legislatoris Imperio subditi non sunt. l. de quibus. ff. de legib. cap. 2. de constitut. in 6. l. vlt. ff. de iurisdict. omn. iudic. sic denique Romanorum lex non potest æquo iure sancire, totius & vniuersi orbis Imperium ad Cæsarem pertinere: cùm ipsa Romanorum Respublica non habeat iurisdictionem in totum orbem, & ideò nec habet autoritatem ferendi leges in eas gentes, quæ Imperio Romano adhuc subditæ non sunt. Quam ob rem necessarium est, aliundè quàm ex lege humana probare, Imperatorem totius mundi dominum esse, & in eum iurisdictionem habere.
Vltimò, qui probare conantur Imperatorem in totum orbem iurisdictionem, & Imperium habere, id ab auctoritate Romani Pontificis deducere tentant, asseuerantes, Romanum Pontificem habentem spiritualẽspiritualem, & temporalem iurisdictionem in vniuersum orbem temporalem in Imperatorem transtulisse. Et ideò ex translatione Romani Pontificis Cæsar habet in vniuersum orbem iurisdictionem temporalem. Quantum hęc ratio valeat, hi viderint, qui ei plurimum innituntur. ego sanè etsi videam, maximè controuersum esse, an Romanus Pontifex habeat temporalem iurisdictionem, opinor tamen, vtcunque sit, Romanum Pontificem habere iurisdictionem in eos, qui Christianam religionem fuerint professi, & ex eo sub Ecclesia catholica contineantur, cui quidẽquidem ecclesiæ ab ipso Deo præfectus constituitur Romanus Pontifex, quippè qui eius Vicarius sit, in eos verò, qui nondum catholicam fidem per baptismum suscepere, ius habet summus Pontifex prædicandi legem Euangelicam, non tamen iurisdictionem nec spiritualem, nec temporalem: nisi ea ex parte qua earum vsus necessarius sit, ne Christianæ religioni iniuria ab infidelibus fiat: de his etenim, qui foris sunt, nil ad nos. 1. ad Corinth. capit. 5. cap. omnis Christianus. 2. quæstio. 3. capitulo, multi. 2. quæstione 1. capit. Gaudemus. de diuortio. cap. 1. de homicid. in 6. traditur in capitulo 1. de constitut. ergo summus Pontifex non potest in Imperatorem transferre aliam in vniuersum orbem temporalem iurisdictionem, quàm ipse habeat, præsertim quòd omninò certum non est, summum Pontificem temporalem iurisdictionem
7
habere in habitu, nec actu, eo modo, quo temporalis potestas à spirituali distincta est: & regibus, ac principibus etiam iure diuino competit. Qua de re tractat eleganter Ioan. à Turre Cremata, libr. 2. de ecclesia. cap. 113. cum quatuor sequentibus, ex cuius disputatione vera constat huiusce quæstionis resolutio, vt salua semper Ecclesiæ catholicæ definitione, constituamus, Romanum Pontificem nec actu, nec habitu vniuersi orbis, nec in ipsos quidem Christianos temporalem iurisdictionem habere, nisi quatenus ea necessaria sit ad spiritualis iurisdictionis, & potestatis, vtiliorem, & faciliorem vsum. In hanc verò resolutionem tendunt quę diligentissimè tradit præceptor meus ornatissimus Martinus Azpilcueta in c. nouit. de iudic. notab. 3. à frequentiori Doctorum opinione discedens. Hæc quidem conclusio probatur ex auctoritatibus & rationibus, quæ ad hanc disputationem vtrinque adduci solent, vnde aliquot inferuntur.
Primùm, an verum sit quod frequentiori nostratum calculo probatum est: nempe summum Pontificem etiam temporalem in toto Christiano orbe iurisdictionem, & potestatem immediatè à Deo sibi commissam habere, habitu quidem: cùm eius vsum, & exercitium in Imperatorem transtulerit, quam sententiam tenuerunt gl. in c. nouit. de iudic. & in c. causam, quæ. in 2. qui filij sint legit. quas vbique Doct. sequuntur, & pręsertim Alexan. in c. quoniam. 10. dist. & in c. cùm ad verum. 95. distin. Oldrad. consil. 81. Florent. 3. part. tit. 26. c. 4. §. 17. Ancha. in c. 1. de constit. 3. colum. in repet. Ioan. Lupi. in tracta. de reg. Nauar. 2. part. §. 6. Bart. in l. 1. §. 1. ff. de requir. reis. dicens contrariam opinionem esse hæreticāhæreticam, omnium latissimè Aluarus Pelagius libr. 1. de planctu eccles. artic. 37. Alber. Pighius in libr. 5. de ecclesia. Hierarchia. Iacobatius in libr. 1. de concil. articu. 8. Aegidius à Bellamera in capit. solitæ. num. 10. de maio. & obed. & in dicto cap. nouit. num. 9. & sequentibus. Augustinus de Anchona de potesta. eccles. q. 36. arti. 1. & sequentibus. ac rursus quæst. 39. artic. 1. quam itidem opinionem probabilem esse apparet ex his, quæ tradit Iacobus Almain in tract. de potest. ecclesiast. & secul. parte 1. vbi cap. 9. plura pro hac parte adducit: & esse opinionẽopinionem istam communem canonistarum fatetur Deci. in d. cap. Nouit. de iudi. Abb. in cap. si duobus. de appellat. §. denique. & Gastaldus in tracta. de imperat. quæst. 50. hæc etenim sententia vera est in hunc sensum, vt Papa verè habeat potestatem temporalem, etiam supra ipsum Imperatorem, quatenus ea vtilis, & necessaria sit ad ecclesiæ Catholicæ regimen, & spiritualis potestatis vsum: non equidem aliter. Quamobrem hæc potestas potius erit spiritualis, quàm temporalis. sic sanè sunt intelligendi text. in cap. 1. de homi. in 6. & in capit. per venerabilem. qui filij sint legitimi. & alij plures, quibus probatur, summum Pontificem posse quandoque | exercere temporalem iurisdictionem: id etenim procedit, quoties eius vsus vtilis & necessarius est ad quietem ecclesiæ, & spiritualem iurisdictionem: ac tunc adhuc Papa spirituali potestate vtitur. Non me latet, hunc sensum alienum esse à plerisque, qui in fauorem Romani Pontificis præcitatam opinionem probare conati sunt: sed tamen eum referendum esse censui ad hunc finem, vt eorum sententiam defendi aliquo pacto valeat.
Secundò, ex his constat qualiter sit accipiendum, quod post alios maximo conatu defendere conatur Anton. de Rosellis in tractat. de potest. Pap. & Impera. in prin. scribens, Papam nullam habere ex summi Pontificatus officio iurisdictionem temporalem, nec actu, nec habitu, nec eam in Imperatorem transtulisse: sed eam penes ipsum Cæsarem esse, vt distinctam à potestate spirituali: nam & idem latè tradit Almain in dict. tract. de potesta. ecclesi. & laica. est etenim id intelligendum, ita quidem, vt potestas temporalis sit distincta ab spirituali penes ipsum Imperatorem, & principes seculares, habita denique ab ipso Deo, Reipublicę electione, & consensu populorum intercedentibus & mediatoribus: quæ tamen quo ad spiritualis potestatis vsum, & regimen, atque administrationem, subdita est Romano Pontifici: qui & ea quandoque vti potest, tunc scilicet cùm Christianæ Reipublicæ id fuerit conueniens: quemadmodum probatur in dict. cap. nouit. & in dict. c. causam quæ, & alijs plerisque iuris Canonici locis, quibus expressim cautum est, has iurisdictiones distinctas esse regulariter.
Tertiò, hinc colligitur verus sensus cōstitutionisconstitutionis, Vnam sanctam. inter extrauagan. communes. titu. de maio. & obed. qua Roma. Pontifex profitetur, vtrunque gladium, vtranque potestatem, spiritualem scilicet, & temporalem, esse penes Romanorum Pontificem, ac Petro à Christo datam fuisse, id profectò eam interpretationem habet, vt vtraque potestas sit in ecclesia, vterque gladius sit datus Petro, & Romanis Pontificibus in hunc finem, quòd temporalis existens penes seculares principes spirituali ministret, subseruiat, subordinetur, & subditus sit, vnde inibi inquit Papa, temporalem gladium per principes, & Reges exercendum esse pro ecclesia. Nec tamen ex hoc necessariò infertur, Romanum Pontificem à Deo habuisse potestatem temporalem, eo modo, quo à seculari principe exercetur: sed verè eam habuit Papa à Christo Iesu, vt subditam, & subordinatam potestati spirituali, vtq́ue ea possit vti quoties necessaria sit, aut vtilis spiritualis iurisdictionis exercitio.
Quartò planè inde colligitur, nimis audacter Bartol. in dicta lege prima. §. 1. ff. de requir. reis, dixisse contrariam opinionem communi sententia hæreticam esse, hoc etenim falsum est. nec enim Bart. videtur rectè intellexisse, quid sit hæresis, dum ita properè viros doctissimos hac nota dignos esse censuit. sic & Anto. à Rosellis in d. tract. de potestat. Pap. & Imperator. folio 8. §. ne prolixius. itidem errauit scribens, Hæreticum esse asserere Romanum Pontificem temporalem potestatem à Deo habuisse, & habere, eamq́ue Imperatori tradere. Modestius enim fecissent hi Doctores, si hæresis nomen & notam ecclesiæ diffinitioni relinquerent, siquidem & si opinio communis falsa censeri possit, hæretica tamen dici, donec ab ecclesia contrarium fuerit diffinitum absque temeritatis nota minimè valet. sic & Ioannes Lignianus, quem Bellamera refert in dicto capitulo, nouit. numero 18. existimans ab Ecclesia communem sententiam probatam, & diffinitione explicitam fuisse censet, contrariam opinionem hæreticam esse. idem inibi probat ipse Aegidius à Bellamera. vterque tamen fallitur cum Bartol. Hactenus etenim nihil certum in hac controuersia Ecclesia catholica definiuit: proptereaq́ue disputationi locus est, absque vlla hæreseos suspitione. quod & in hac specie tradit Martinus ab Azpilcueta in dicto capitul. nouit. 3. notab. pa. 86. sed & aduersus communem tenuerunt indistinctè gloss. in capit. quoniam. 10. distinct. Anton. à Rosellis in dict. tractat. Card. in dict. cap. nouit. Bald. in Rubri. ff. 2. colum. Alber. in lege, cunctos populos. numero 19. C. de summa Trinita. & in lege, bene à Zenone. numero 16. C. de quadr. præscrip. Almain in tracta. de potest. eccles. Ioan. Maior. in quart. sent. distinct. 24. quæst. 3.
His tandem, ni fallor, probatur conclusio, qua constanter asserimus, Imperatorem non esse totius mundi dominum, etiam quo ad iurisdictionem, & protectionem. cuius sententiæ auctores fuere Cardi. à Turre Cremat. in dict. cap. in apibus. colum. 1. & 2. Petrus & Ioan. Faber, in lege pri. C. de summa Trinit. & in dict. l. bene à Zenone. Alberi. num. 15. & Fulg. in dict. l. 1. Oldrad. consil. 69. Ioan. Igneus in quæstione, an Rex Franciæ recognoscat Imperatorem. latè Chassanæ. in catalogo Glor. mundi. 5. part. considerat. 28. Alciat. in dict. l. 1. quorum opinio verior est, eamq́ue post huius operis primam editionem multis rationibus probatam legi apud Domin. Sot. lib. 4. de iusti. & iur. q. 4. art. 2. tametsi contrariam tenuerunt gl. in d. l. bene à Zenone. & in c. per venerabilem. qui filij sint legit. & in c. venerabilem. de electi. & vbique Doctor. communiter eandem opinionem sequuntur, quorum Io. Igne. & Chassanæ. meminere. est etenim apud Canonistas, & Iuris ciuilis professores hæc receptissima sententia, quam etiam Bar. tenet in l. 1. §. per hanc. ff. de rei ven. in l. hostes. col. 2. ff. de capti. in proœmio. ff. in extrauaganti ad reprimendam. verbo, totius orbis. & alibi sæ|pissimè, maximè idem Barto. Paul. Bal. & Salyc. in d. l. 1. & ibi Iason. C. de summa Trinit. Et Castaldus in tract. de imperat. q. 52. vbi ex plurib. hanc esse communem opinionem fatetur.
Hinc infertur, grauiter errare Bart. in d. l. hostes. num. 7. dum is censet hæreticum fortassis esse, asseuerare Imperatorem non esse totius mundi dominum. etenim vt paulò antè dicebam, parum aduertit Bart. quid sit hæresis, quæue sit hæretica assertio: cùm, etsi falsa sit conclusio, quæ dictat Imperatorem etiam quo ad protectionem non esse totius mundi dominum, quod negamus, hęretica certè non est: siquidem nec est contraria manifestè catholicæ fidei, nec diffinitioni Sanctæ matris Ecclesiæ, quod idem ferè significat.
Item, & ex his deducitur intellectus eorum, quæ Barto. scribit in dict. §. per hanc. & in dict. verbo, totius orbis.
8
quibus in locis Barto. censet, Imperatorem verè esse totius mundi dominum, & propriè quo ad verum dominium, non tantùm quo ad protectionem, & iurisdictionem. sunt quidem distinguenda tria dominia, quorum quodlibet ab altero differt, dominium iurisdictionis: dominium locorum pertinentium ad vniuersitatem Iure vniuersitatis: dominium particulare, quod pertinet priuatis personis. dominium iurisdictionis, & protectionis, personæ eam iurisdictionem habenti cohæret. sicq́ue habens iurisdictionem in prouinciam, dominus illius prouinciæ est. dominium locorum pertinentium ad vniuersitatem, est dominium ipsius vniuersitatis, quod potest contingere absque iurisdictione, circa alicuius Castri, ciuitatis, & prouinciæ territorium, & eius terminos, hoc verò penes ipsam vniuersitatem est, eiusq́ue rectorem: nec repugnat dominio particulari priuatorum, qui possunt habere intra hoc dominium vniuersale, dominium particulare agrorum quorundam, & prædiorum, quod dominium, & à dominio iurisdictionis, & à dominio vniuersali distinguitur: tamen comprehendit dominium, quod vniuersitas ad similitudinem priuatorum habere potest in aliquot locis, & rebus. potest enim domus, aut vinea ad ciuitatem pertinere iure eodem, quo ad priuati dominium spectat: quod eleganter explicat Socin. in l. 1. nume. 27. ff. de acquiren. posses. idem consil. 15. expressius consil. 95. colum. 4. libr. 3. deducitur idem à Regijs constitutionibus l. 10. titul. 29. parte secunda. l. 4. 5. & 9. titulo 28. parte tertia. sic denique si Bart. intellexit, Imperatorem esse totius mundi dominum primo dominio, præmissa communi Doctorum opinione, palàm est, verum dixisse: item, si de dominio secundo sensit, adhuc eius assertio vera est: quatenus Imperator rector est communitatis, seu vniuersitatis: nam & hac ratione videtur, quòd is habeat dominium rerum pertinentium ad vniuersitatem, vt communitatem saltem rationem administrationis: quòd si Barto. de tertio dominio intellexit, planè eius opinio adeò falsa est, vt à nemine iure defendi valeat, atque ita ego existimo Bartolum de hoc tertio dominio minimè sensisse, dum scripsit Imperatorem verè esse totius mundi dominum.
Postremò ex prænotatis apparet, iustissimè posse aliquot Christiani orbis principes immunes esse à suprema Imperatoris iurisdictione. Nam, vt Regem Gallorum prætermittamus, de quo ab alijs satis tractatum est, constat Hispaniarum Reges
9
ab Imperatoris iurisdictione liberos, & exemptos esse, vel ex ea ratione, quòd Hispanias maxima Reipublicæ infelicitate ab Arabibus occupatas, ipsi Hispaniarum Reges absque vllo Cæsarum auxilio, immensis laboribus, periculis, & impensis, effuso per septingentos annos proprio, & subditorum sanguine, à Christianæ religionis hostibus liberauerint, & exemerint: vnde meritò à Cæsarum Imperio, quo in hisce laboribus destituti fuere, censentur exempti. glossa in capitul. Adrianus. 63. distinct. Oldrad. in consil. 69. probat textus, vbi glossa in capitulo, & si necesse. de donation. inter virum & vxorem. tenent Ioannes Lup. in introductione ad repetitio. de donationibus. numero 18. Gaspar Lusitan. in l. imperium. ff. de iurisdictione omnium iudicum, fol. septimo. plura ex hoc inferentes, sensit prædictam rationem Regia lex decimaoctaua, titulo quinto, parte prima, cui & alia ratio addi solet, quòd ab Honorio Imperatore fuerit Hispania libera & immunis à Cæsarum Imperio donata Gotthis: quemadmodum in hac specie tradit Ioannes Lupi. de regno Nauar. parte 6. §. 4. & de beneficijs vacantibus in curia. §. octauo, idq́ue adnotare potuit ex Paulo Orosio, qui scribit Honorium Alarico Gotthorum Regi, Gallias, & Hispanias, quas iam penè perdiderat, pro pace optima oranti concessisse, sed & Procopius libro tertio, de bello Vandalico, commemorat, conuenisse cum Vandalorum Rege Gogidisco, vt sedes in Hispania habere, modò cæteris habitatoribus Vandali non nocerent, nec præscriptionis iure vti vllo vnquam tempore possent, idq́ue contigit, si ratio temporis habeatur, anno Domini ferè 412. Imò & præscriptione temporis, cuius initium memoriam hominum excedit, Hispaniarum Reges hanc immunitatem acquisisse, scribit Felinus in capitulo, cùm non liceat. de præscriptionib. & est communis opinio, secundum Antonium Corset. in tractatio. de excellent. Regis, quæstion. 104. Balb. de præscriptio. prima parte princip. 2. part. quæstio. 2. & Aymonem in tractat. de antiquita. tempor. quarta parte, capitul. materia ista. numero 73. quæ deducitur ex Bartol. in dicta l. hostes. ff. de capt. huic etiam Hispaniarum iuri, & | priuilegio suffragantur plura, quæ pro Rege Gallorum congessere Ioannes Igneus in dicta disput. Chassan. in considerat. 28. Carol. libro primo regalium Franciæ, iure 6. pro vtroque Hispaniarum inquam, & Galliarum Rege præter alios Castaldus in tractat. de Imperatore, quæst. 53.
Quòd si Imperator totius mundi dominus non est, nec, quo ad protectionem, manifestè fit, ab eo iustè bellum non posse indici gentilibus & infidelibus, ex ea causa, quòd infideles parere & obedire recusent Cæsaris imperio, cuius prouincias minimè occupauerint. sunt igitur aliæ causæ examinandæ, quæ bellum aduersus infideles iustificent.
10

SVMMARIVM.

  • 1 Infideles an possint à Christianis bello impeti, ex eo, quòd infideles sint?
  • 2 Jnfidelitas non priuat quem Iure naturali, nec diuino: dominio rerum, nec prouinciarum.
  • 3 Infideles quatuor casibus possunt à Christianis bello impeti.
  • 4 Bellum iure moueri non potest aduersus eos, qui crimina contra naturam committunt.
  • 5 An idolatria sit iusta causa indicendi bellum idolatris?
  • 6 Bellum an possit esse vtrinque iustum.
§. DECIMVS.
SOLET à plerisq;plerisque iusta belli causa censeri aduersus infideles, ipsa infidelitas: quasi ex eo solùm quod infideles sint, nec Christianam religionem velint profiteri, possint
1
à Christianis bello impeti: sic sanè visum est Hostiensi, & Panormita. in capitulo, quod super his. de voto. Aluaro Pelagio de planctu ecclesiæ, libro primo, articulo 37. litera l. Oldrad. consilio 72. Albertino in Rubric. de hæret. in 6. quæstio. 8. conclusio. 1. & conclusione vltima. His plura suffragantur, primùm, quòd ob crimẽcrimen infidelitatis ab eis aufertur à Deo regnum, quod obtinent, & in Christianos transfertur. iuxta illud Matthæi 21. Auferetur à vobis regnum Dei, & dabitur genti facienti iustitiam. & Ecclesiastic. 10. Regnum à gente in gentem transferetur propter iniustitias: quod ad omnes iniquos, & impios, secundum Augustinum libr. 2. contra literas Petiliani, capit. 43. & capit. si de rebus. 23. quæstione septima. Secundò, diuus Thomas 2. 2. quæstione 66. artic. 8. ad 2. dum scribit, infideles res suas iniustè possidere, in quantum eas secundum leges terrenorum principum amittere iussi sunt, & ideò ab eis bona possunt per violentiam auferri publica auctoritate, non priuata. Hactenus Thomas. Ergo bellum licitè eis infertur. Tertiò, licet infideles cogendi non sint armis & vi, Christi fidem suscipere, cap. de Iudæis. c. qui sincera. 45. distinct. c. sicut, de Iudæ. notat præ cæteris Diuus Thomas 2. 2. quæst. 10. artic. 8. quo in loco illud Lucæ 14. compelle intrare, non de his, qui nusquam Christi fidem susceperunt, intellexit, sed de his qui semel Christianam fidem professi ab ea diuertunt. Potest & ille locus intelligi de coactione, quæ persuasionibus fit. qua de re tractat præter alios Ioan. Arboreus libr. 1. Theosophiæ, capit. 36. tamen tenentur infideles sub mortalis culpæ reatu fidem Christi sibi prædicatam, magnis rationibus, & argumentis propositam, & probatam suscipere, & profiteri: sicuti docet Thomas 2. 2. q. 10. artic. 1. ergo irreuerentiæ, & iniuriæ peccatum, fidem sibi prædicatam detrectātesdetrectantes, in Deum Iesum Christum committunt, sed ratione auertendæ iniuriæ à proximis possumus bellum iure gerere, ne ipsi opprimantur à Tyrannis, iuxta notata in cap. quantæ. de sentent. excom. & in cap. dilecto. eod. titul. in 6. l. culpa caret. ff. de regul. iur. l. 1. §. sed in eo. ff. ad Syllani. pulchrè Ambrosius libro 1. de offic. cap. 27. & 36. cap. fortitudo. & cap. non inferenda. 23. q. 3. notat in hac specie Caieta. in 2. 2. q. 40. artic. 1. ver. in eodem articulo. ad idem illud, Eripite pauperem, & egenum de manu peccatoris liberate. ratione igitur fortiori bellum erit licitum ad propulsandas iniurias, & offensas, quæ diuinæ maiestati per infideles non accipientes eius fidem & religionem, irrogantur.
Quartò, his accedit quod Diuus Gregorius libr. 1. epistolarum 73. epistola ad Gennadium scripsit. & c. si non ex fidei. 23. q. 4. mirè laudans bella, quę Gennadius gesserat aduersus infideles dilatandę causa Reipublicæ, quatenus Christi nomen per subditas gentes fidei prædicatione circumquaque discurreret. quibus sanè verbis probatur, licitè geri bellum à Christianis aduersus infideles, eo ipso quòd infideles sint, vt tandẽtandem domiti, & iugo Christianorum subditi prædicationem legis Euangelicæ accipiant, & patiantur liberè exerceri.
Sed nihilominus sit in hac re conclusio, quam veriorem esse censemus. bellum aduersus infideles, eo solùm quòd infideles sint, etiam auctoritate Imperatoris vel Papæ iustè indici non potest. Hæc probantur in l. Christianis. C. de paga. & sacrif. paga. & in c. dispar. 23. quæst. 8. vbi statutum est, bellum aduersus Sarracenos, tunc iustè geri à Christianis, quoties Sarraceni Christianos persequuntur, & eos ex vrbibus pellunt, ergo ex eo solùm quòd Sarraceni sint, & infideles, non geretur iustè aduersus eos bellum. item hoc probatur: nam infidelitas non
2
priuat infideles dominio, quod habent Iure humano, vel habuerunt ante legem Euangelicam in prouincijs, & regnis, quę obtinent. Nam & Danielis cap. 2. extat hac de re præclarum testimonium. erat | etenim Nabuchodonosor infidelis, & nihilominus ei à Daniele dicitur: Tu rex regum es, & Deus cœli, regnum & fortitudinem, & imperium, & gloriam dedit tibi. hoc ipsum Thomas adnotauit 2. 2. quæstione 10. articul. 10. & post eum Conrad. in tract. quæstione 7. parte prima. Imò in Concilio Constantiensi damnatus fuit error Ioannis Hus, & Vuicleff. asserentium, dominium rerum ipso iure amitti propter peccatum. idem error est Armachani in libro, cui titulum fecit, Defensorium pacis. quem errorem etiam improbarunt Ioan. Maior. in secundo senten. distinct. 42. & Iaco. Almain in 4. distinct. 15. quæstio. 2. colum. 10. ergo infideles ex eo, quòd infideles sunt, nec volunt Christi fidem suscipere, minimè amittunt dominium rerum, nec prouinciarum, quas obtinent, Iureq́ue humano habuerint, quo fit, vt ex hac causa bellum aduersus eos à Christianis etiam auctoritate publica indici iustè non valeat: quam conclusionem in specie veram esse censent Innocen. & Card. in d. cap. quod super his. Domin. consil. 96. Syluest. in verb. infidelitas, quæstione 7. Caieta. 2. 2. q. 66. artic. 8. Florent. 3. part. tit. 22. cap. 5. §. 8. Diuus Thomas 2. 2. quæst. 12. artic. 2. & Cardi. à Turre Cremat. in dict. capit. dispar. 23. quæstione octaua. & idem in capitulo, quis nos. vigesima quarta quæstione quarta.
Non obstat primùm, quia illud pertinet ad punitionem diuinæ Maiestatis, quæ nobis occulta est: atque ideò licet Deus possit ob scelera & crimina gentium ab eis tollere regna & principatus: nos tamen interim dum hæc Dei voluntas nobis occulta est, non possumus infideles, & sceleratos homines, qui nostro Imperio subditi non sunt, dominio rerum priuare: cùm id adhuc post infidelitatem obtineant: sicuti superiùs adnotauimus.
Item, nec oberit diui Thomæ responsio in d. artic. 8. quia, vt inibi eleganter explicat Caieta. ea est intelligenda, vel de infidelibus, qui de iure tenentur Imperium Christianorum principum agnoscere, & admittere, cùm eorum prouincias occupauerint: vel in infidelibus, qui iure & facto subsunt Christianorum iurisdictioni, & in prouincijs, quas Christiani Principes obtinent, inter fideles habitant. hi etenim infideles, dum infideles sunt, arbitrio principum Christianorum res possident, & ideò possunt eis priuari. præsertim poterunt Reges Christiani edicto cauere, quòd vel Infideles Christianorum prouincias dimittant, & ab eis discedant, vel Christianam fidem suscipiant.
Tertium itidem non obstat. Nam & si possimus, & quandoq;quandoque teneamur iniuriam à proximo propulsare, & repellere, atque cum lege charitatis ab iniuria defendere: quia ipse proximus alioqui non poterit se defendere, & ideò ab inimicis & Tyrannis opprimetur: non idem esse in iniurijs, & offensis diuinæ maiestati illatis: cùm ipse Deus omnipotens facilimè valeat eas iniurias auertere, propulsare, & sceleratos homines ea ex causa punire, iuxta illud, Mihi vindictam, & ego retribuam: vnde Thomas in dict. quæstio. 12. articu. 2. inquit, ad ecclesiam non pertinere punitionem infidelitatis in illis, qui nunquam fidem Christi susceperunt, secundum illud ad Corinth. Quid enim mihi de his, qui foris sunt iudicare? tametsi ecclesia valeat punire, & bello persequi eos qui semel Christianam religionem professi, ab ea discesserint, quod ibi sanctus Thomas probat. & de iustitia belli aduersus hæreticos eleganter Alfonsus à Castro, libro secundo, de iust. hæret. punit. capitul. decimoquarto. & alij catholici, qui aduersus Lutherum scripsere.
Quartum, quod ex Diuo Gregorio adducitur, de bello aduersus hæreticos, & Apostatas intelligendum est: quemadmodum constat ex eiusdem Gregorij Epistola septuagesimasecunda, ad eundem Gennadium. & in c. sicut. 23. quæst. 4. nam illud bellum laudatum est multis de causis, & præmaximè, quòd hæretici legis Euangelicæ veram & catholicam doctrinam prædicari impediebant per subditas Romano Imperio nationes. Quod apparet ex ipsis diui Gregorij epistolis, si quis velit & hanc Gregorij Epistolam intelligere de bello gesto contra Infideles, qui nunquam nec fidem Catholicam professi sunt, nec subditi erant Imperio Romano: poterit eam intelligere in casibus, quos statim trademus, in quibus licet bellum iustè infidelibus indicere.
Primus casus est, cùm infideles occupant,
3
& detinent prouincias, quæ olim ad Christianorum principum iurisdictionem pertinebant, & ipsorum Christianorum dominio sub erant. etenim ad auferendas prouincias istas ab infidelibus, iustissimè Christiani eos bello & armis impetunt. quod probatur in dict. c. dispar. vbi Cardi. à Turre Cremat. & idem tenet Thom. & Caie. in d. q. 66. art. 8. Innocent. Card. & Docto. in d. c. quod super his, de voto. Oldrad. in dict. consil. 72. Florent. in d. §. 8. Alberti. in dict. Rub. de hæret. in 6. quæst. 8.
Secundus casus, qui bellum hoc contra infideles licitũlicitum facit, est, quando infideles Christianos offendunt, & eos persequuntur: licet etenim tunc eos impetere bello defensiuo, & præterea bello vindicatiuo ad satisfactionem, & vindictam iniuriarum, & offensarum, quas infideles Christianis intulere, capit. dispar. 23. q. 8. Thomas 2. 2. q. 10. articu. 8. & tenent omnes paulò antè citati.
Tertius item casus ex eo constituitur, quòd infidelis subditus alicui principi, eius imperium, & leges recuset: nam in eo casu poterit Christianus Princeps eum bello persequi: Thomas in dict. q. 66. articulo 8.
Quarto licitum est bellum aduersus infideles, quoties hi fidem blasphemijs, prauisq́; prauisque persuasionibus impediunt, atque item legis Euangelicæ liberam prædicationem, etiam in eorum prouincijs: quod ipse colligo ex Thoma 2. 2. q. 10. artic. 8. & ibi Caietan. Notant Alberti. in dict. Rubr. de hæret. in 6. quæstio. 8. & Albert. Pius Carpensis contra Erasmum cap. 21. de bello. idem sensit Thom. 22. quæst. 10. artic. 11. & probatur: quia iniuria fit Christianis, qui habẽthabent ius prędicandi legem Euangelicam per totum orbem: si prædicare ChristianāChristianam fidem impediāturimpediantur, quod quidem bellum ratione propulsandæ huius iniuriæ iustissimum erit.
Cæterùm, vt rationem iusti belli in summa habeamus, obseruandum est, bellum vel esse defensiuum, vel vindicatiuum, vel punitiuum. Defensiuum autem etiam priuatis licet. l. vt vim. ff. de iust. & iure. Vindicatiuum non licet aliàs, quàm publica auctoritate. Punitiuum verò propriè bellum non est, cùm id ad exequutionem iurisdictionis & Imperij pertineat contra subditos. sic & defensiuum bellũbellum propriè dici non poterit, saltem publicum, nisi fiat auctoritate publica. & tandem ad belli punitiui rationem oportet præmitti iurisdictionem indicentis bellum in eum, cui indicitur: siquidẽsiquidem nemo possit punire eum, qui ei subditus non sit. l. vlt. ff. de iurisdict. omn. iudi. cap. vlt. de consti. in 6. l. 1. & totus ille tit. C. vbi de crimi. agi opor. tradit S. Thomas secunda secundæ quæstion. 67. articu. primo. qua ratione bellum aduersus infideles defensiuum, aut vindicatiuum licitè geritur à principibus Christianis: punitiuum verò in eos infideles, qui Christiano Principi subditi non sint, geri iustè non potest, etiamsi ipsi infideles peccauerint: punitio etenim horum peccatorum non pertinet ad eos, qui super infideles imperium non habent. Atque ita quæstio ista est definienda ex diuini & humani Iuris principijs.
Verùm, si iusta belli causa aduersus infideles non est ipsa infidelitas, quæritur, an possit bellum hoc iustificari ex eo, quòd
4
infideles plura perpetrant crimina contra legem naturæ, & contra ipsius naturalis appetitus inclinationem? Et hanc esse iustam belli causam auctoritate Imperatoris, vel Romani Pontificis, expressim asserunt Innocen. in dict. cap. quod super his. Florent. in 3. part. titu. 22. capi. 5. §. 8. Syluest. in verb. Papa. quæst. 7. Albert. in dict. Rubric. de hęret. quæstion. 8. Aluarus Pelagi. de planctu eccles. libr. 1. articu. 37. colum. 5. quorum sententia ex prænotatis expendenda est. Hoc etenim bellum defensiuum dici non potest, vindicatiuum autem dicetur ratione offensæ, quæ fit Diuinæ Maiestati per illa sceleratissima crimina: hęc verò non est sufficiens causa belli, quemadmodum diximus de offensa, quæ Deo fit per infidelitatem: nam cùm ea maxima sit, profectò bellum eius vindictæ ratione indici non potest infidelibus, secundum Thomam & sequaces. Et tamen infideles tenentur lege naturæ vnum Deum colere: nam quemadmodum & lumine naturali eius cognitionem habent, ita naturalem cultum tenentur ei exhibere: cùm in hac vnius Dei veneratione lege naturæ teneatur quis ad agendum id, quod naturaliter cognitum erat. & ideò grauissimè peccant infideles aduersus legem naturæ, non colentes vnum Deum, quem lumine naturali cognoscunt. Sic & de lege Euangelica, quæ supernaturalis est, nec lumine tamen naturali cognoscitur sine prædicante, aut speciali Dei auxilio mouentis intellectum: sicuti viri catholici & doctissimi tradidere ex illo ad Romanos capit. decimo: Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? cùm infideles eam legem sibi prædicatam accipere recusant, graue scelus & peccatum in humani generis redemptorem cōmittuntcommittunt: quod paulò antè explicuimus, sed hac ratione bellum aduersus ipsos infideles iustum non est. At si dixeris, hoc bellũbellum esse punitiuum, ꝓfectòprofectò id geri à Cęsare non potest in infideles, qui Cæsaris imperio subditi non sunt, quo ad temporalem iurisdictionem: cùm sit iurisdictio necessaria ad punitionem, secundum ea, quæ modò tradita sunt. Nec item auctoritate Romani Pontificis, qui in fideles iurisdictionem non habet temporalem, nec spiritualem, nisi quatenus ea necessaria est ad Christianæ Reipub. quietem, & vtilitatem. Scribit etenim Paulus prima ad Corinthios capit. 5. Si is, qui frater nominatur inter vos est fornicator, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum huiusmodi nec cibum sumere. quasi dicat Apostolus, secùs autẽautem si nōnnon sit frater, illum enim non debetis punire. & subdit rationẽrationem: Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? nónne de his, qui intus sunt vos iudicatis? Hæc Paulus. ad cuius interpretationem scribit Hieronymus: Nam eos qui foris sunt, Deus iudicabit. & Thomas inquit, Quòd prælati acceperunt potestatem super eos tantùm, qui se fidei Christianæ subdiderunt.
Quid autem de idolatria:
5
an ea sola sit causa iusta indicendi bellũbellum infidelibus? & probatur eam esse iustam belli causam, auctoritate diuina, capit. decimosecundo Deuteronomij, vbi constat, ob hanc causam Deum pręcepisse filijs Israel, vt gentes plurimas subuerterent, & dissiparent. quòd ita præceptum est, secundum Nicolaum à Lyra, ne ex templis idolorum remanentibus, & illis ritib. occasio idolatriæ Iudæis daretur: tantaq́ue Dei iniuria in populo suo vitaretur. atque ita hanc esse iustam belli causam doctissimus vir Alfonsus à | Castro censet, in lib. secundo, de iust. hæret. punit. cap. decimoquarto. idem adnotari & colligi potest ex Aluaro Pelagio, de planctu eccle. lib. 1. artic. trigesimoseptimo. colum. quinta. quibus suffragatur Thomas, secunda secundæ quæstion. decima. artic. 11. dicens ritus Infidelium esse tollendos: & inibi dum hoc scribit, non de ritibus Iudæorum, sed de ritibus aliorum Infidelium intelligit. Hæc verò si quis pensitet diligenter, reperiet locum illum Deuteronomij esse intelligendum propter specialem, & expressam Dei iussionem. Potuit omnipotens Deus gentes illas punire, & ab eis prouincias & bona, propter eorum peccata auferre, quam diuinam punitionem imitari non debent principes humani, qui ius puniendi non habent in alios, quàm sibi subditos. Præsertim quòd Deus illam prouinciam filijs Israël promiserat, & ne Idolorum templa eis nocerent, iussit ea destrui, & radicitùs dissipari: deinde idolatria, qua gentes illæ vtebantur, non erat simplex, sed mista cum occisione innocentum, nam & filios idolis sacrificabant: vnde ad subueniendum illis innocentibus, qui iniquissimè occidebantur, quorumq́;quorumque sanguis clamabat à proximis auxilium petens, iustè potuit illis gentibus bellum indici, & potuisset quidem etiam auctoritate humana & publica. Quod autem diuus Thomas scribit in d. artic. 11. intelligendum est de ritibus Infidelium habitantiũhabitantium inter Christianos in prouincijs ipsorum Christianorum, vel cùm Infidelium ritus, & idolorum templa ac sacrificia præstant impedimentum religioni Christianæ, & eius prædicationi. fateor planè aduersus gentes idolatras iustè quidem bellum geri, si monitæ nolint abstinere ab idolorum cultu, quoties is impedimentum affert religioni Christianæ, & legis Euangelicæ prædicationi. At quòd ob ipsum peccatum idolatriæ, vel ad tollenda idola, quæ non sunt impedimento legis Euangelicæ prædicationi, quia fidei catholicæ prædicatione, eiusq́ue diligenti à viris catholicis sanctitate, & moribus, ac doctrina præditis, instructione præmissa, idolorum cultus tolli poterunt, bellum licitè contra idolorum cultores, gentesq́ue idolatras geratur, dubium certè videri potest. Nam iustitia huius belli, vel est propterea, quòd ipsum crimen idolatriæ priuet gẽtesgentes ipsas dominio rerum & prouinciarum: & hæc ratio falsa est, vel ideò, quia liceat offensam & iniuriam diuinæ Maiestati illatam hoc idolorum cultu bello vindicare, & id non sufficit aduersus eos, qui foris sunt, hoc etenim Deus puniet, secundum Hieronymum dict. capit. quinto ad Corinth. Ad defensionem autem hoc bellum non pertinet, cùm tantùm tractemus an ob ipsum idolorum cultum liceat indicere bellum his, qui fidelibus nullam iniuriam fecere, & ideò non agitur in hoc bello de defensione. Quòd si dixeris esse bellum punitiuũpunitiuum, profectò id non pertinet ad eos, qui nullam in has gentes punitionis ratione iurisdictionem habent: quæ quidem punitio iurisdictionem exigit, etiam in idolatras, quia hoc crimen minimè Christianis submittit eum, qui foris sit, quod constat ex ipso diui Pauli testimonio, manifestè probante, non esse à nobis iudicandum eum, qui foris sit, tametsi is idolis seruiat. Hæc deniq;denique adduximus aduersus priorem sententiam, quæ fortassis ab his obiectionibus doctissimorum virorum ingenio, & iudicio facilimè defensa potiores partes obtinebit.
Solet hoc in tractatu examinari, an
6
bellum esse possit ex vtraque parte hostium iustum. Nec tamen iustum hîc accipio in ea significatione, secundum quam sæpissimè à Tito Liuio, & alijs auctoribus dicitur iustum prælium, iusta acies, iustus miles, iustum exilium, id quod omni ex parte plenum est, omnibusq́ue numeris perfectum. Sic Iurisconsultus appellat iustam hæreditatem in lege tertia. ff. pro Socio. eam, quæ legitimo ac plenissimo iure obueniat: quod elegātereleganter Budæus ibi explicat. Sic & Hispani iustam vestem dicimus, quæ ita corpori apta sit, vt nihil ei desit ad ipsius corporis mensuram. sed hîc dictionem istam adsumimus pro eo, quod rationi, iuri, & æquitati, ac iustitiæ conuenit. & Alciat. lib. secundo Parad. cap. vlt. post Fulgo. in l. ex hoc iure. ff. de iustitia & iure. censet, bella vtrinque posse licita esse: idq́;idque multis probat contra Doct. frequentissimam sententiam. Ego sanè quantum ad rei veritatem & certitudinem ipsam, falsum esse censeo, quod Alciat. adnotauit, communemq́ue sententiam probo: Nam cùm hostes contrarij sibi sint, contraria iura necesse est habeant, quorum vnum iustum sit, alterum verò iniustum. Nec enim ex duobus principibus bello pugnantibus ob aliquam prouinciam, quam quilibet eorum sibi propriam esse censet, in veritate potest vterque iustitiam habere sibi fautricem: siquidem is iustam habet causam, cuius ea prouincia propria sit, ex quo necesse est, quòd alter iniustam causam foueat, cùm cōtrariacontraria hęc duo sint, iustum & iniustum. vnde planè illud mihi constat, non posse quo ad veritatem iustum bellum vtrinq;vtrinque esse, opinione verò potest bellum ex vtraque hostium parte iustum esse. Nam etiamsi apud alterum tantùm verè existat iustitia belli, bona tamen fidè alter bellum id gerere potest, existimans iustissima ignorantia, se iustam fouere causam. Atque in hunc sensum probari potest, quod Fulgos. & Alciat. voluerunt. vnde Abulensis Iosuæ cap. 11. adnotauit bellum illud, quod Iudæi gerebātgerebant aduersus Ammorræos, & cæteras gentes, ex parte IudæorũIudæorum iustum esse propter Dei voluntatem, quæ eis erat manifesta: & itidem ex parte Ammorræorum, qui iusta ignorantia ignorantes hanc diuinam iussionem se | defendebant ab aggressione Iudæorum, eaq́;eaque ratione existimabant se bellum iustum gerere. Hæc de iustitia belli compendio quodam prænotauimus, quo facilius intelligi valeat qua ratione capta in bello, vel efficiantur capientium, vel sint omnino in animæ iudicio restituenda, quod sequenti §. non admodum prolixè tractabitur, solùm etenim constituemus aliquot principia, ex quibus hæc res longiùs tradi possit.
Ex §. sequenti.

Ex §. sequenti.

SVMMARIVM.

  • 1 Capta in bello iusto efficiuntur capientis, & per totum paragraphum, maximè num. 6.
  • 2 Seruitus an sit inducta iure gentiũgentium contra ipsam naturam, latè numeris sequentibus.
  • 3 Ius naturale an possit tolli in parte, vel ex causa.
  • 4 Ius gentium qua ratione à naturali iure distinguatur.
  • 5 Seruitus aliqua an fuerit ab ipsa natura instituta?
  • 6 Capti in bello apud Christianos non efficiuntur serui: & quid de Christianis captis à Sarracenis vel Turcis.
  • 7 Res ab hostibus captæ, quæ prius per hostes fuerant bello quæsitæ, an sint priori domino restituendæ.
  • 8 Regia l. penult. titul. nono. part. quinta. examinatur.
§. VNDECIMVS.
AD id verò quod attinet ad restitutionis obligationem eorum, quæ in bello capta fuerint, sit constitutissima conclusio: Capta
1
in bello iusto efficiuntur capientis. c. iusgentium. prima distinct. l. hostes. & l. si quid in bello. ff. de capt. l. naturalem. §. vltimo. ff. de acquirend. rerum domi. gloss. in c. sicut. de iureiurand. notatur in l. prima. in princip. ff. de acquirend. possessione. vbi Ias. numero 8. latè hanc materiam tractat. eandem cōclusionemconclusionem probat Aristoteles, libro primo Polit. capitul. quarto. Thomas libr. tertio, de regimine princip. capit. 11. Theologi passim, præsertim Adr. in quarto sententiarum, tract. de restitu. §. aggredior casus speciales. Flo. 3. part. titul. quarto. cap. 1. Ioan. Maior. in 4. distinct. 15. quęst. 20. Alfonsus à Castro, lib. secundo, de iust. hæret. puni. capitul. decimoquarto. Syluest. in verb. bellum. quæstio. prima. Bartol. in d. l. si quid in bello. & in l. hostes. Martin. Laudensis, in tractat. de bello. secunda col. Andr. Tiraquell. de legibus connubialibus. l. 1. num. 46.
Hinc & illud obtinuit, quòd capti in bello serui efficiuntur capientium, si bellum iustum sit. dict. l. naturalem. in fine. d. l. hostes. §. item ea. Instit. de rerum diuisio. pulchrè Aristot. in d. c. 4. omninoq́;, inquit, nonnulli iure quodam, vt putātputant, freti & adducti, lex enim quoddam ius est, seruitutem eam quæ iure belli introducta est, & iustam esse aiunt, & negātnegant, quoniam fieri potest, vt initium bellorum sit iniustum, & eum, qui sit indignus seruitute, nusquam quisquam seruum esse fateatur. Hactenus Aristot. atque de his plura Claudius Coteræus, lib. 2. de iure milit. capitul. 24. quo fit, vt seruitus
2
iusta inducta sit iure gentium, cum natura omnes sint liberi. l. manumissiones. ff. de iust. & iur. §. seruitus. Instit. de iure person. quo probatur seruitutem inductam fuisse contra naturam, secundum quam omnes liberi nascuntur. idem probat tex. in l. 4. ff. de stat. hom. Stophilus seruus apud Plautum in Aulularia, inquit: Omnes natura parit liberos, & omnes libertati natura student.
Quòd si contra naturam iure gentium est seruitus personarum inducta, profectò id iure obtinere nequit, cùm iura naturalia immutabilia sint, nec iure gentium tolli possint. §. sed naturalia quidem. Instit. de iure natu. gent. & ciuili. textus in princip. quinta distinct. cui obiectioni Accursius respondet in d. l. manumissiones. dicens, ius naturale non posse in totum tolli iure gentium & humano: sed quo ad aliquam eius parte tolli posse. ego libenter quæro ab Accursio, an hæc pars, quæ tollitur, sit naturale ius: & si dixerit, non esse ius naturale, dubio procul quæstio
3
non est, an tolli possit: siquidem quod non est, tolli non potest. Si verò hæc pars quæ tollitur, iuris est naturalis, sicut est libertas personarum, quæ modò iure gentium tollitur, nondum responsum est obiectioni, ex qua probatur, & ita verissimum est, ius naturale tolli iure humano non posse: præsertim, quòd si semel in specie fatearis aliquid esse à natura institutum, id nullo modo negare poteris, humano iure tolli nequaquam posse, cùm superior sit ipsa lex naturalis hominum institutis, nec eis tolli possit. Quamobrem mihi semper displicuere duo, quæ passim circa ius naturale, & diuinũdiuinum à nostratibus traduntur. Primùm, dum sæpissimè respondẽtrespondent, ius naturale posse partim tolli, licet non totum: Nam verè si in ea parte ius naturale viget, nullo modo defendi potest, quòd eis iuris naturalis pars tolli humano iure valeat. Etenim dictat naturale ius, non esse innocentem occidendum: poteritne aliqua ex parte iure humano innocens occidi, vel in aliquo casu speciali? certè qui hoc assereret, demens prorsus esset, & rationis naturalis satis inscius. Alterum est, quo frequenter Doctor. vtuntur, dicentes, ex causa posse iure humano limitari, & tolli ius naturale, vel diuinum: hoc denique absurdum est, siquidem vel ea causa sufficiens est, vt opinemur, & constituamus ius diuinum vel na|turale tunc minimè obtinere, nec eum casu comprehendisse, & tunc ius naturale vel diuinum non tollitur ex ea causa, quia non permittitur, nec datur lex naturalis, nec diuina, vt ea tolli possit, sed tantùm interpretatio fit legis diuinæ vel naturalis: at si ea causa nihilominus admissa, ad huc viget lex naturalis vel diuina, & planè, nisi quis toto, quod aiũtaiunt, cœlo aberret, non poterit inficiari, eam causam minimè sufficere, vt humana auctoritate naturalis lex tollatur: & ideò Accursij responsio congrua non est. Bart. aliter respondere conatur in d. l. manumissiones. ac potius in l. ex hoc iure. ff. eodem titul. scribens, duplex esse ius naturale: primæuum, secundęuum: & addit primum tolli per secundum, quod ius gentium appellatur, atque ita ius gentium quandoq;quandoque est contra rationem, & ius naturale. vnde licet libertas iuris sit naturalis: potuit tamen ius gentiũgentium eam tollere. eandem Bartol. rationem tenuerunt idem Bart. Angel. Paul. & Doct. in l. si id quod. ff. de cond. indeb. Verùm hæc ratio defendi non potest, nec iure valida est. id etenim quod contra rationem naturalem statutum est, non potest firmum esse, nec validum, etiam si à principe supremo statuatur: deinde hæc distinctio iuris naturalis primæui & secundæui falsa omnino est: ius siquidem naturale vnum est, & id temporis successu nec distinguitur, nec variatur, dict. §. sed naturalia quidem iura. Nam quod semel Deus omnia animalia docuit, quodq́;quodque ideò naturali lumine cognitum est, nec vllo tempore tollitur, nec distinguitur, nec variatur, eius etenim variatio refragaretur naturæ ipsi, atq;atque ideò hanc Bart. rationem verè & eleganter Fortun. improbat in dict. l. manumissiones.
Qua ratione duplicem sensum afferam ad id, quod primò constituimus, nempe, omnes homines esse natura liberos, & seruitutem esse contra naturam, ex quibus manifestè constabit huiusmodi dissolutio. Primùm equidem libertas in hunc sensum est iuris naturalis, & natura homines liberi nascebantur, vt eo primo statu, quo sola lege naturæ humanum genus vtebatur, nondum humana crescente malitia, decuerit omnino homines omnes liberos nasci, idq́ue illi statui expediens fuerit. Non tamen ex hoc negatur, posse iure humano & gentium, hominum crescẽtecrescente malitia, statui seruitutem, vt capti in bello serui efficiantur. Imò id conuenit Reipublicæ ad punitionem eorũeorum, qui finitimas gentes bellis iniustis persequuntur, vnde quo iure ex consensu humani generis bella introducta fuere, eodem & captiuitates ac seruitutes cōstitutęconstitutę sunt, quod diuus August. explicat libro decimonono, de ciuit. Dei, cap. 15. Conditio, inquit, seruitutis iure intelligitur imposita peccatori. nomen itaq;itaque istud culpa meruit, non natura. & deinde subdit, nullus autem natura, in qua prius Deus hominem cōdiditcondidit, seruus est hominis, aut peccati, verùm pœnalis seruitus ea lege ordinatur, qua naturalem ordinem cōseruariconseruari iubet, perturbari vetat, quia si contra eam legem non esset factum, nihil esset pœnali seruitute coërcendum: ideoq́;ideoque Apostolus seruos monet subditos esse dominis suis, & ex animo eis cum bona voluntate seruire. Hæc Augustinus, citans Apostolicum ad Ephesios cap. sexto. vnde propter peccatum Chanaan seruus pronunciatur à Noe patre, vt seruiat fratribus suis, Genes. capit. 9. Sic & naturali iure non erant dominia distincta in ipso quidem statu naturæ, & legis naturalis, secundum quam omnia erant communia, sed postea conueniens fuit fieri dominiorum distinctionem lege humana, idq́;idque ratione naturali factũfactum fuisse ex eo apparet, quòd vtile valde Reipublicæ sit, quod Conradus doctissimè tradit de contractibus, q. 10. & sequentibus. Igitur iuxta hunc sensum obiectio tollitur, sicuti probant Fortun. in d. l. manumissiones. & Ioan. Dried. de libert. Christ. pagina vigesimanona.
Secundo loco alter sensus aptari potest his autoritatibus, quibus constat hominum libertatem esse lege naturali inductam, vt tandem distinguendum sit inter ius naturale positiuũpositiuum, quod aliquid positiuè præcipiat, vel prohibeat, & ius naturale negatiuum, quod nihil aliqua de restatuerit, nec percipiendo, nec prohibendo, sed id potius omiserit legis humanæ dispositione. Nam libertas non est iuris naturalis, iuxta primum modum, cùm eam nec pręceperit, nec seruitutem induci prohibuerit. Est verò personarum libertas iuris naturalis, secundo modo accepti, quia ius naturale seruitutem non induxit, nec etiam libertatẽlibertatem prohibuit: imò liberos omnes homines creauit. quòd autem obiecimus ius naturale esse immutabile, est intelligendum de iure naturali positiuo, non de iure naturali negatiuo, secundum Thomam, qui ita rem istam explicat in hac specie 1. 2. q. 94. artic. 5. & Præposit. in cap. ius gentium. 1. distin. num. 9. Martinus Azpilcueta, quem post huius operis primam editionem legi, in cap. ita quorundam. de iudic. gloss. penult. ex his duabus solutionibus, quarum posterior à priori ferè deducitur, plura colliguntur.
Primùm vera interpretatio Iurisconsulti, Iustiniani, & aliorum, qui verè dixerunt, omnes homines natura liberos nasci. ita etenim intelligendi sunt omnes homines eo tempore, quo sola lege naturæ viuebatur, mundusq́;mundusque regebatur, liberos nasci, ac natos fuisse. At hinc non sequitur, hodie omnes liberos natura nasci, cùm alijs legib. præter naturales vtamur: idq́;idque maximè sit vtile Reipublicę, ad reprimendam hominum malitiāmalitiam. Nam vt auctor est Augustinus in d. cap. 15. Seruitus lege humana | iustissimè est statuta in pœnam peccati, quod bello committitur iniusto.
Secundò hinc deducitur alter eiusdem auctoritatis intellectus, vt omnes homines natura liberos esse intelligamus, ex prima naturæ intẽtioneintentione, quæ voluit homines liberos creare. At per accidens non prohibuit eos seruos fieri ex aliqua ratione conuenienti Reipublicæ. Sicuti ex prima intentione naturæ est, quòd hominum vita conseruetur, & tamen legibus humanis naturali ratione statuitur ex accidenti, quòd nocentes & criminosi occidantur.
Tertiò inde apparet verum esse, quod scripsere diuus Thomas in 4. sentent. distinct. 36. artic. 1. & Card. à Turre Crem. in d. c. ius gentium. 4. articul. qui existimant seruitutem institutam esse contra primam naturæ intentionem, quia natura prima intentione tendit ad perfectiora: at seruitutem esse secundum naturam, iuxta eius secundam intentionem. Natura etenim prima intentione intendit, vt quis sit bonus: eius verò secunda intentio est, quòd si quis non fuerit bonus, sed malus, ipsiusq́ue legis naturalis rationem prauis moribus contempserit, puniatur quidem. Sic seruitus secundum naturam instituta est ad puniendum peccantem. & licet iure naturæ non sit in specie hæc pœna definita, sed in genere: ius gentium & humanum potuit ex secunda naturæ intentione definire pœnam istam seruitutis in hac specie.
Quartò à prænotatis patet verus sensus §. seruitus. Instit. de iure personar. quo probatur, seruitutem esse cōtracontra naturam. id etenim ita accipiendum est, vt sit seruitus contra naturam, id est, contra naturalem libertatem, quæ vna fuit ab initio omniũomnium ante corruptionem generis humani, & nunc quoq;quoque esset, nisi malitia hominum aliam conditionem exigeret omnium populorum consensu, qui seruitutem ex causa induxit ad puniendos hostes iniquos, quemadmodum & præter diuum Augustinum tradit Aristoteles 1. Politicorum, capitulo 3. & 4. & probatur in l. naturalem, cum l. sequent. ff. de acquir. rerum dom.
Quintò infertur seruitutem esse contra ius naturale, non ex eo quòd tollat ius naturale affirmatiuum & positiuum, aliquid præcipiens, aut prohibens: sed ex eo quòd additur iuri naturali id, quod ipsum ius non concesserat, atq;atque ita per additionẽadditionem inducitur seruitus contra ius naturale.
Sextò hinc apparet, hanc personarum seruitutem iure gentium inductam, non esse contra naturalem rationem, imò ex ea procedere, sicuti probatur in d. l. manumissiones. & apertius in §. item quæ ab hostibus, iuncto §. singulorum. Institut. de rerum diui. idq́ue adnotauit Fortun. in d. l. manumissiones. col. tertia. & constat ex pluribus locis sacræ Scripturæ, quibus ostenditur, dominium seruorum iustum esse, præsertim cap. 6. ad Ephesios, inquit Paulus: Serui obedite dominis carnalibus cum timore & tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo. Et ad Timoth. prima, capit. sexto: Quicunq;Quicunque sunt sub iugo serui, dominos suos omni honore dignos arbitrentur. Item 1. Petri cap. 2. Serui subditi estote in omni timore dominis, non tantùm bonis & modestis, sed etiam discolis. vnde dominus in seruos naturali ratione dominium habet, sicut & in agros & fundos, qui ad eum pertineant. vti tamen debent domini hoc iure, quod in seruos habent, benignè, non seuerè & crudeliter. quod admonet diuus Augustinus lib. 19. de ciuit. Dei. cap. 16. & iure Ciuili statutum est in l. vnica. C. de emen. seruo. & Instit. de iure person. & de his qui sunt sui vel alien. iur. §. in potestate. & §. sed & maior. vbi Theophilus l. 6. titul. 21. part. 4. & Caius Iurisconsultus lib. 1. Institutionum tit. 3.
Septimò colligitur ex his, seruum à domino fugientem mortaliter peccare, & teneri ad eum redire, secundum glo. in d. c. ius gentium. 1. dist. quam Doctor. inibi approbant communiter, maximè Card. à Turre Cremat. artic. 4. Fortun. in d. l. manumissiones. col. 4. optimus text. in cap. si quis seruum. 17. q. 4. Cæterùm hoc in loco admonendus lector est, me quidem in hac de seruitute controuersia, ius gentium intellexisse, prout id à iure naturali distinguitur, & humanum ac positiuum est. nam & Thom. 1. 2. q. 25. art. 4. ad primum, ius gentium,
4
de quo Iurisconsulti quandoq;quandoque tradidere, inter iura humana, & positiua censet: quod apertissimè constat. Nam si quis perpendat exempla & casus, qui per Iurisconsultos sub tit. ff. de iust. & iur. iurigentium tribuuntur, planè fatebitur ea non esse iuris naturalis, sed humani, nec procedere necessariò à primis iuris naturalis principijs in vniuersum, nec frequentius, tametsi à ratione propter Reipub. vtilitatem vario temporum successu deducantur & instituāturinstituantur, vel instituta sint ferè omniũomnium hominum consensu: bella etenim non sunt iuris naturalis, nec manumissiones, nec seruitutes, nec dominiorũdominiorum distinctio, nec vẽditionesvenditiones aut locationes, quę omnia IuriscōsultiIurisconsulti iuri gentiũgentium tribuenda esse palàm responderũtresponderunt. Et tamen in l. 1. §. ius naturale. ff. de iust. & iur. IusgẽtiumIusgentium naturale quidem dicitur, dum id non alia ratione à naturali distinguitur, quàm quòd illud omnibus animantibus, etiam brutis conueniat, hoc solis sit hominibus commune. vnde deducitur hoc ius gentium hominibus, & sic animantibus ratione præditis naturale esse. Idem apparet euidentiùs auctoritate Caij Iurisconsulti, in l. omnes populi. ff. de iustit. & iur. Quòd verò inquit, naturalis ratio inter omnes homines cōstituitconstituit, id apud omnes homines peręquè custoditur, vocaturq́;vocaturque | ius gentium, quasi quo iure omnes gentes vtuntur. eadem verba repetit Iustinianus in §. ius autem Ciuile. Instit. de iure natur. gent. & ciuili. vnde diuus Tho. 2. 2. q. 57. art. 3. ad 3. inquit: Ea quæ sunt iuris gentium, naturalis ratio dictat, putat ex propinquo habentia æquitatem: inde est quòd non indigent aliqua speciali institutione, sed ipsa naturalis ratio eam instituit. Quasi velit Thomas hoc, quod Iurisconsulti ius gentiũgentium appellarunt, ius esse naturale: cui certè non conueniũtconueniunt exempla iurisgentium, tradita ab Isidoro lib. Ety. 5. c. 5. & 6. prę sertim prohibitio nuptiarũnuptiarum inter alienigenas.
Quibus prænotatis ego censeo iuris naturale verè esse illud, quòd Deus omnia animalia docuit tam bruta, quàm ea, quæ ratione donauit. Hoc etenim ius lumine naturali hominibus ita cognitum est, vt & brutis instinctu quidem ipsius naturæ: qua ratione quod lumine naturali animalibus ratione præditis notum est, id verè ius naturale dicitur, sicuti & illud, quod brutis Deus per instinctum, & inclinationem propriam constituit. hoc probatur in l. 1. §. ius naturale. ff. de iustit. & iur. c. ius naturale. 1. dist. quo fit, vt principia lumine naturali ab hominibus cognita, & cōclusionesconclusiones, quæ ab eisdẽeisdem principijs necessariò deducuntur, & quæ animantibus ratione pręditis conueniunt tantùm, ius quidem gentium dici, quodāmodoquodammodo valeant, ad differentiam iuris naturalis, quod simul & brutis & hominibus datũdatum, insitumq́ue est ab ipsa natura. Vtrumq;Vtrumque tamen verè est ius naturale: sicq́;sicque intelligendum est responsum Iurisconsulti in d. l. 1. §. ius naturale, ad fin. vbi ius gentium à naturali distinguitur ex eo solùm, quòd illud hominibus tātùmtantum, hoc verò etiam brutis cōueniatconueniat. Huc pertinet quod Thomas in d. art. 3. q. 57. distinguit ius gentium, quod quidem ratione naturali hominibus tantùm competit, & id quidem naturale esse asseuerat, non secundum absolutam sui considerationem, sed secundum quid, id est, vt est conueniens & vtile humano conuictui, à iure naturali, quod omnibus animantibus commune est, & naturale dicitur absolutè, iuxta sui ipsius considerationem, vt maris & fœminæ coniunctio, filiorum educatio, & his similia. Quo in loco diuus Thomas de iure naturali & gentium, hanc doctrinam optimè tradidit. Quamuis & hæc Thomæ sententia, eiusq́;eiusque distinctio alium sensum habere possit, vt ipse quidẽquidem distinguat ius naturale, quatenus omnibus animantibus etiam brutis commune est, & complectitur etiam prima iuris naturalis principia, continentia iustum naturale ex sui natura adæquatum, & commensuratum alteri à iure gentiũgentium, quod continet iustum naturale, non iuxta absolutam sui rationem, sed secundum vtilitatẽvtilitatem, quæ ex eo deducitur, vt alteri conueniens. Sensitq́;Sensitque Thomas ad hoc ius gentium pertinere, seruitutes, bella, dominiorum distinctionem. hanc eandem differentiam constituit Card. à Turre Cremata, in d. c. ius gentium. prima distinctio. artic. primo. Sed huic sensui refragatur, quòd prima principia iuris naturalis procedant à ratione, quæ incognita est brutis. Nihilominus idem Card. in capit. humanum genus. prima distinctione, artic. quinto. post Albertum Magnum, quinto Ethic. respondet, ius naturale, quo ad rationem iuris, brutis minimè conuenire, sed procedere à natura speciali, quæ est ipsa ratio: sed ius naturale, quantum ad actus etiam brutis competere: & sic vt ipsius verbis vtar, ius naturale formaliter sumptum, id est, quo ad rationem hominibus tantùm cōuenitconuenit: materialiter verò, id est, quo ad actus, etiāetiam brutis commune est, scilicet quo ad maris & fœminæ coniunctionem, filiorum educationem, & similia. atq;atque ita interpretatur d. l. 1. §. ius naturale. vt tandem Deus ius naturale materialiter omnia animalia etiam bruta docuerit: formaliter tamen ipsos homines tantùm, quibus rationis cognitio tradita est. Hic verò sensus cum eo conuenit, quem paulò antè ad Iurisconsulti responsum tradidimus. Sed solum discrimẽdiscrimen apud nos est, quanam ratione sit intelligenda Thomæ responsio, in dicto artic. 3. & profectò aptior est vltimus hic sensus, si consideremus, ipsum ius naturale, quatenus absolutè adsumitur, posse quidẽquidem assumi formaliter, sicut & materialiter, ita quidem vt formale ius naturale quo ad rationem, & vt continet prima principia, absolutè iustum contineat, secundum sui considerationem, rationemq́ue, non iuxta alterius vtilitatem, nec vt alteri conueniens sit: sic denique procedere illud, ratione viuendum est, nemini est malum faciendum, & similia. quæ quidẽquidem iuris naturalis sunt secundum propriam sui rationem, quia continent iustum, & alteri commensuratum, secundum absolutam sui rationem, non iuxta vtilitatem, quæ ex his contingit. Vnde ius naturale authore Thoma, à iure gentium distinguitur, quod procedit à naturali ratione non absoluta, sed quæ alterius vtilitatem, vel quòd conueniens sit, respiciat. ex quibus manifestum sit, quam ob rem ius gentium à Iurisconsultis ius naturale quandoque dicatur. Et quandoque à iure ipso naturale distinguatur. Deinde patet, ex his prima principia, & quę ex eis necessariò deducuntur, non esse propriè iuris gentium, sed naturalis, prout à diuo Thoma hæc iura, dicto art. 3. distinguuntur. inde consequitur, religionem erga Deum, & parentum honorem, esse iuris naturalis, non iuris gentium, secundum Thomæ distinctionem, quamuis à Iureconsultis hæc exempla tradantur, & aptentur iuri gentium in d. l. 1. ad finem. & in l. sequẽtisequenti. quæ quidem Iurisconsulti respōsioresponsio poterit defendi, si ius gentiũgentium interpretemur naturale ipsis tantũtantum hominib. conueniẽsconueniens, de quo superiùs actũactum est. verè tamẽtamen negare non possumus | vtcunque sit, exempla IuriscōsultorumIurisconsultorum, & Isidori, non omnia conuenire iuri gentiũgentium, quod maximè obseruandum est.
Quamuis equidem iuxta præmissam adnotationem ius gentium ad humana iura pertineat, non propriè ad naturalia, attamen ob id quod ex diuo Thoma explicuimus, & quia ius gentium deriuatur à iure naturali, communiq́ue omnium gentium consensu constitutum est, conclusionibus quibusdam non multum remotis à primis iuris naturalis principijs, naturale dici quodāmodoquodammodo homini potest: etiam si à naturali iure, præsertim ab ea lege, quæ communis est omnibus animantibus, differat & distinguatur, secũdumsecundum Thom. 1. 2. quæst. 95. artic. 4. ad primum. His libenter addiderim quod post primam huius operis editionem legi apud Domin. Sot. lib. 3. de iust. & iur. quæst. 1. articul. 3. nempe hoc discrimen esse inter ius naturale, & ius gentium, quòd ea quæ inferuntur ex absoluta rerum natura, & consequentia necessaria, pertinent ad ius naturale: illa verò, quæ non ex absoluta consideratione, sed modo exposito in ordine ad certum finem, & sub certis circunstantijs, sint de iure gentium, quam sententiam & nos paulò antè probauimus.
Octauò principaliter ex præmissis infertur, an sit aliqua seruitus, quæ verè iuris naturalis, & à natura ipsa instituta? Et sanè constat esse
5
natura ipsa quosdam seruos. Nam secundum Aristotelem 1. Polit. cap. 3. & 4. minus sapientes, minus profecti, natura ipsa serui sunt, & sapientioribus subditi, vt ab eis regantur. Etenim hominum genus Deus sic condidit, vt essent alij insciẽtesinscientes, & virtutibus superiores alijs. Plato item in dialog. 3. de legibus, cuius & Ioan. Stobæus sermone 42. mentionem fecit, scribit, primam dignitatis rectam rationem esse, vt genitores vbiq;vbique natis imperent: secundam, vt ignobilibus generosi: tertiam, vt iunioribus seniores: quartam, vt domini seruis: quintam, vt potentioribus imbecilliores seruiant: sextam quidem & omnium maximam esse, qua secundum naturam ignorantes sequi iubentur: prudentes autem ducere ac dominari. Hæc Plato, cui & Arist. accedit. lib. 7. Pol. cap. 14. asseuerans, esse natura ipsa seruitutem iuuenis, ad senten. diui August. super Genesim. est etiam inquit ordo naturalis in hominibus, vt seruiant fœminæ viris, & filij parentibus, quia & illic hæc iustitia est, vt infirmior ratio seruiat fortiori. Hæc igitur in dominationibus & seruitutibus clara iustitia est, vt qui excellunt ratione, excellant dominatione. Cic. 5. Paradoxo. proponit, prudentes esse liberos, stultos autem & insipientes seruos esse. quod & diuus Ambr. probat super epistolam Pauli ad Colos. notātnotant ex nostris Dom. Prępos. in d. c. ius gentium. num. 9. & ibi Card. à Turre Crem. art. 4. Imol. in Proœmio Gregor. col. 2. & Cæpol. de seruit. 2. col. Andr. Tiraq. de legibus connubialib. l. 1. num. 49. Hæc tamen seruitus non est eiusdem conditionis, cuius illa, quæ iure gẽtiumgentium ratione belli inducta est, qui enim iure belli seruus est, dominio alieno contra libertatem naturalem ita subiectus est, vt tanquam res quælibet, quæ sua est, à domino abalienari possit. l. 4. & 5. ff. de stat. hom. At seruitus, quam diximus natura ipsa constitui, non pertinet ad coactionem, nec necessitatem, nec dominium, sed ad honorem & reuerentiam, senioribus à iunioribus, generosis ab ignobilibus, parentibus à filijs: marito ab vxore debitam, vel ad vtilitatem ipsius seruientis: qualis est illa, quæ imprudentis ad prudentem: minus sapientis ad sapientem dicitur. Qua de re Io. Driedo. de libert. Christ. lib. 1. pag. 8. in hũchunc modum scribit: Secundum ordinem conditionis naturæ omnes in Adam à Deo conditi sunt æqualiter, liberi ab omni malo, ab omni seruitutis incommodo, māsissentmansissent quoq;quoque sub illo statu, omnes homines pares, secundum paritatem libertatis à culpa & miseria, sed non pares secũdumsecundum paritatem in talentis naturæ in perfectione iustitiæ, scientiæ & prudentiæ. Siquidem alij magis, alij minus extitissent sapientes & prudentes, fuisset quoq;quoque dominium quoddam vnius super alios, non pro suo ipsius commodo dominantis in illos tanquam in seruos, nec vt prouidentis & consulentis illorum miserijs & imbecillitati: sed vt consulentis & dirigentis illos ad ampliorem sapientiam, disciplinam, iustitiam & prouidentiam, atq;atque vtẽtisvtentis voluntarijs obsequijs illorum obedientium, non solùm absq;absque omni laboris molestia, sed cum gaudio, cordisq́;cordisque lætitia: quemadmodum & iusti præsides nunc imperant, non cupiditate dominandi, sed officio consulendi, & hoc naturalis ordo præscribit. Sic quoq;quoque Deus hominũhominum genus condidit, vt essent alij in scientia & virtutibus superiores alijs, sed à coacta, & vili subiectione, à veroq́;veroque dominio omnes fuissent æqualiter liberi. Hactenus Drie. cuius verba referre libuit, quia breuiter & compendio quodam retuli diui Thomæ eruditissima respōsaresponsa, part. 1. q. 96. art. 3. & 4. Sic & Arist. lib. 7. Polit. cap. 14. sensim insinuat, totam hāchanc seruitutem naturalem ad vtilitatem pertinere eorum, qui minus prudentes sint, vt à prudentioribus regantur, & instruantur perfectiori prudẽtiaprudentia & scientia. Tho. item in 2. 2. q. 57. art. 3. ad secundum, inquit, quòd hũchunc hominem esse seruum absolutè considerando magis quàm alium, non habet rationem naturalem, sed solùm secundum aliquam vtilitatem consequentem, inquantum vtile est huic, quòd regatur à sapientiori: illi, quòd hoc iuuetur, vt dicitur in 1. Pol. & ideò seruitus pertinens ad ius gentium, est naturalis secundo modo, sed non primo modo. Hactenus Tho. qui hanc seruitutem minus prudentis ad sapientiorem institutam esse tra|dit ad vtilitatem ipsius imprudẽtisimprudentis, non ad eius vilem subiectionẽsubiectionem, & quāuisquamuis ipse hanc seruitutem ad ius gentiũgentium referat, ex eodẽeodem tamen Tho. in d. q. 96. art. 3. & 4. satis palàm constat, hanc seruitutem minus prudentis ad prudentiorẽprudentiorem, minus sapientis ad sapientiorẽsapientiorem, iuuenis ad senem, vxoris ad virum, filiorũfiliorum ad parentes, quæ ad honorẽhonorem & reuerentiam vel instructionẽinstructionem seruientium pertinet, institutam esse à natura, & statui innocẽtiæinnocentiæ conuenisse. Quo fit, eam minimè pertinere ad vilẽvilem seruitutis conditionẽconditionem, quæ postea iure gentiũgentium stabilita est, cum ea subiectionem & dominium contineat, vtile quidem ipsi dominanti, & molestum ac miserabile seruienti: igitur seruitus à natura ipsa ordinata, quæ & in ipso innocentiæ statu obtineret, & obtinuit, non est miscenda huic miserabili seruituti, quæ iure gentiũgentium ob bella & captiuitates inducta fuit, quod & Cardin. à Turre Crema. in d. art. 4. explicat: vnde planè intelligenda sunt, & distinguenda, quæ Plato in d. dialog. 3. de legib. veluti ex iure naturę immiscuit.
Illud hoc in tractatu prætermittendum non est, quòd
6
Christiani capti in bello, etiam iustissimo, à Christianis, non efficiuntur serui capientium. Et ideò nec opus est hoc in casu l. Cornelia, nec postliminij fictione propter charitatem, quæ in Christo omnibus eius religionem professis communis est, sicuti expressim adnotarunt Bart. in l. hostes. ff. de capt. Abb. in c. sicut. in 3. de iureiur. col. 4. & inibi Egidius à Bellame. nu. 20. Salic. in l. ab hostibus. col. 2. C. de captiuis. Ioan. de terra Rubea, contra rebelles, tract. 3. art. 10. Regia l. 1. tit. 21. part. 4. sed apud nos capti bello seruantur, præstitaq́;præstitaque pecunia in redemptionis præmium, quam Græci λύτρον appellant, veniam recedendi impetrātimpetrant facilimè. sensere tamen Alciat. in l. hostes. ff. de verb. signi. & Claudius Cantiuncula, in §. item ea quæ hostibus. Instit. de rer. diui. prędictam communem sententiam inter Christianos obtinere, sicuti Bar. & qui eum sequuntur, probarunt. at secùs esse in Christianis captis in bello à Sarracenis, vel Turcis, qui verè hostes sunt. Nam hi quidem Christiani, dum ab hostibus captiui detinentur, eius conditionis sunt, cuius iuxta ius Ciuile capti ab hostibus Romanę Reip. censebantur. & ideò opus esse fictionib. legis Corneliæ & postliminij, quod est maximè notandum. Nam & Ioannes de terra Rubea idem voluit, dum scribit: Sarracenos veros hostes esse, & cum his bellum geri verè: vt olim Romani aduersus hostes gerebant. Ego sanè video maximam esse discriminis causam inter bella RomanorũRomanorum, & ea, quæ Christiani aduersus Infideles, qui nos vndiq;vndique impetunt, gerimus. Quorum quidem infidelium aggressiones, non possunt aliqua ex parte esse licitæ, nec itidem defensiones, cùm prouincias Christiani nominis tyrannicè & perfidè, ac crudeliter occupauerint. Quamobrem nisi aliud lege humana statutũstatutum in specie sit, opinor erga Christianos captos à Turcis vel Sarracenis, non esse seruandas leges Romanorum, quæ de captiuis apud hostes loquuntur, nec esse necessarias fictiones legis Corneliæ & postliminij, quamuis in his, quæ possint in fauorem cedere captiuorum, æquissimum sit, imò omni ex parte iustum, easdem leges seruari. Nec enim Reipub. Christianæ conuenit, præter ipsam captiuitatis afflictionem, damnum aliud, aut detrimentum Christianis apud Sarracenos aut Turcas, captiuis irrogari. Ex his etiam apud me dubia est, & falsa quidẽquidem opinio Anch. in hac reg. col. 13. vers. 3. quæro. Aretin. in l. qui à latronibus. 3. col. ff. de testam. dum asseuerant, Christiano apud Sarracenos captiuo non licere ab eis fugere, nisi cogatur ad infidelitatem. etenim ego censeo iustè posse captiuum Christianum indistinctè fugere, licet non cogatur ad infidelitatem, cùm tyrannicè & iniustissimo bello captus fuerit. Imò & si captus esset apud hostes iustissimo bello, liceret ei ad suos redire, ac fugere, hostium limites transgrediendo, vt ipse notaui lib. 1. Varia. resol. c. 2. nu. 10. & hæc quidem de seruis iure belli dicta sint, deq́;deque his, qui ab hostibus capti seruitutem seruiũtseruiunt iure gentium, procedente à ratione ipsa naturali.
Res autem captæ in bello iusto, si immobiles sint, principi, & regi bellum indicẽtiindicenti acquiruntur, nec efficiuntur militis aut ducis capientis. l. si captiuus. §. 1. ff. de capti. gl. in l. diuus. ff. de iure fisci. Bart. in l. si quid in bello. ff. de capti. Alexand. & Iason post alios in dicta l. 1. ff. de acquir. poss. in prin. num. 10. & Mart. Laudensis in tracta. de bello. §. 4. quorum opinio communis est. Et probatur in l. 19. tit. 26. part. 2. res verò mobiles capientium efficiuntur, sicuti iam non semel adnotatum extat. debent tamen tradi duci exercitus, vt is ea diuidat inter milites, iuxta cuiuslibet dignitatem & merita. cap. ius militare. 1. distinct. l. si quis pro redemptione. C. de donation. gloss. in capit. dicat aliquis. 23. quæstio. 5. Bartol. & Doctor. modò hac in re citati. Regia l. 1. 17. & 19. titul. 26. part. 2. quo quidem iure regio quinta pars eorum, quæ bello capta fuerint, regi debetur. l. 4. titul. 26. part. 2. l. vltim. titul. 1. lib. 6. ord. quandoque dimidia. l. 19. quandoq;quandoque tertia pars. l. 20. dict. tit. 26. part. 2. deniq;denique in hoc erunt semper diligenter obseruandæ leges, & consuetudines legitimè indictæ, secundum quas vel principum decreta, firmaq́;firmaque & iusta Ducum edicta res bello captæ sunt diuidendæ.
Quid verò dicendum sit
7
de rebus captis ab hostibus, quæ tamen habuerunt dominum verum, priusquam hostes eum spoliauerint, an sint restituendæ priori domino, vel efficiantur eorum, qui modò eas res abstulere à manu hostium? Et profectò quoties non virtute bellica, sed commercio, dato redemptionis precio res aliena fuerit ab hostibus redempta, domi|nus prior eam petere poterit, soluto precio redemptionis, & ei necessariò restituenda est. l. ab hostibus. in 2. C. de capti. l. in bello. §. si quis seruũseruum. ff. eod. tit. quòd si res virtute bellica ab hostibus sit capta, & immobilis sit, priori domino est restituenda, text. insignis in l. si captiuus. §. expulsus hostibus. ff. de capti. l. Pomponius. ff. de acquirend. rerum dom. notat optimè Francisc. à Ripa, in dicta l. 1. ff. de acquiren. possess. num. 5. sed si res sit mobilis, quibusdam visum est, eam non adquiri capienti: sed restituendam esse priori domino. tex. satis elegans in dict. l. ab hostibus. C. de capti. §. serui autem. cuius auctoritate ita responderunt Ioan. And. in speculo. rub. de raptorib. Alexand. in d. l. 1. idem Alex. in l. id quod apud hostes. ff. de legat. 1. Pirrhus post consuetudines Aurelianenses. cap. incipienti, in l. apud hostes.
Contrarium alijs videtur verius, nẽpenempe rem mobilem captam ab hostibus, non esse restituendam priori domino, auctoritate Iurisconsulti in l. si quid bello. ff. de capti. si quid, inquit Labeo, bello captum, in præda est, nec postliminio redijt. Paulus, imò si in bello captus pace facta demùm fugit, deinde renouato bello capitur: postliminio redit ad eum, à quo priore bello captus erat, si modò non conuenerit in pace, vt captiui redderentur. hæc Iurisconsultus, vbi Bar. hanc opinionem ex eo loco deducit, iuxta distinctionẽdistinctionem ipsius legis. Quidam tamen distinguendum esse censent ita sanè, vt prior sententia obtineat, vbi res ab hostibus captæ recuperantur statim,
8
priusquam hostes eas deferant tutè intra præsidia: quasi in ea specie nondum fuerint factæ res istæ hostium eas capientium, & ideò cùm ab hostibus auferuntur, sub domino priore sunt: eaq́;eaque ratione debent ei restitui, argumento tex. in l. 3. §. cùm igitur. ff. de vi & vi arm. & l. vl. C. vnde vi. Quòd si ex interuallo res captæ ab hostibus, fuerint ab eisdem denuò ablatæ, tunc sit vera posterior sententia, secundum Angel. & Salic. col. 1. in d. l. ab hostibus. Iason in dicta l. 1. num. 11. & sequent. eundem Angel. in disputatione incipienti, renouata guerra. 1. dubio. & Marti. Laudens. de bello. §. 7. cui distinctioni suffragatur insignis regia constitutio penult. tit. 9. par. 5. Hanc tamen distinctionem Iason in dicta l. id quod apud Hostes, improbare conatur. & Francisc. à Ripa, in dicta l. 1. num. 5. veram esse censet in militibus non habentibus à Republica stipendium, quasi in militibus habentibus publica stipendia, seruanda sit prima Ioan. Andr. opinio, per l. ab hostibus. parte vltima. C. de capti. & hæc quidem procedunt, nisi in rebus quæ postliminij obtinent, de quibus agit l. 2. ff. de capti. nam hæ res etiam ex interuallo ab hostibus receptæ priori domino restituuntur. ex his patet huius quæstionis difficultas, quæ nondum certam diffinitionem habet.
Ipse deniq;denique video iure Ciuili Romanorum statutum esse, vt capta à latronihus, & piratis, quos non esse iustos hostes veteres censebant, minimè efficerentur capientium. l. hostes. & l. latrones. & l. postliminium. §. à piratis. ff. de capti. l. qui à latronibus. ff. de testament. quo fit vt si res, quæ per latrones captæ fuerunt, à nostris militibus recipiantur latronibus fugatis, vel deuictis, priori domino, iure Romanorum restituendæ sint, cùm nusquam eas prior dominus amiserit. dicta l. latrones. & est euidens huius rei argumentum, quia nusquam hæ res hostium capientium propriæ effectæ fuerint.
Hinc mirum est, cur regiam Partitarum constitutio distinctionem præmissam probauerit in his rebus, quæ non ab hostibus, sed à piratis auferuntur, cùm in ea specie iure Romano ea distinctio fieri non posset. Deinde illud constat iure Romanorum ex iure ferè omnium gentium, vt hi cum hostibus æquo marte certarent, ex alijsq́;alijsque rationibus, ac fortasse quòd viri prudentissimi, etiam si existimauerint ab eis semper iusta moueri bella, & cum hostibus geri, censebant ex varijs causis opinione saltem, & bona fide ab ijs, quos verè hostes iudicabant, sibi bella indici, & ab eis indicta geri, statutum esse, vt homines & res à Romanis per hostes bello captæ hostium efficerentur: verè, & statim earum rerum dominium à prioribus dominis ad hostes transiret, quemadmodum & idem erat in rebus, & personis per eosdem Romanos captis ab hostibus. Quod satis manifestum erit si diligenter responsa Iurisconsultorum de captiuis examinemus. Imò & Romani hoc ipsum ius captiuitatis, & postliminij obseruare constituerunt, cum his, qui nec latrones, nec piratæ, nec hostes publici essent, modò cùm eis nullam amicitiam, nullum hospitij ius contraxissent, qua de re est text. elegans in l. 5. §. in pace. ff. de captiuis. in pace, inquit Pomponius, quoque postliminium datum est. Nam si cum gente aliqua nec amicitiam, nec fœdus amicitiæ causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt, quod autem ex nostro ad eos peruenit, illorum fit: & liber homo noster ab eis captus, fit seruus eorum. Idemq́;Idemque est, si ab illis ad nos aliquid perueniat. Hoc quoque igitur casu postliminium datum est. Hæc Iurisconsultus.
At hæ leges apud Christiani orbis principes probatæ quidem sunt, & stabilitæ, quo ad res bello iusto captas, nec possumus qui Christianam religionem profitemur inficias ire, quin res bello captæ per hostem iniquè & tyrannicè bellum indicentem, minimè à veris dominis, qui eas iure possidebant, ad hostes iure transferantur, nec lege diuina nec humana in hostium verum dominium transierunt. Omnium etenim cōsensuconsensu receptũreceptum est, capta in | bello effici capientium, modò id bellum iustum sit. vnde licet in bello per Christianos principes secum inito ob pręsumptam bonam hostium fidem, leges Romanorum sint seruandæ, quo ad opinionem, tamen ex hoc non arbitror in animæ iudicio, res captas in bello, quod hostes sciunt iniustè indictum esse, & mala fide geri, ad eorum dominium pertinere.
Nihilominus tamẽtamen mihi iure Romanorum magis probatur Angeli distinctio in hunc sanè sensum, vt res à Romanis virtute bellica quæsitæ, etsi ab hostibus iterum captæ fuerint, rursusq́;rursusque à Romanis militibus è potestate hostium, etiam ex interuallo ablatæ sint, priori domino sint omnino restituendæ, iuxta l. si quid bello. ff. de capti. atq;atque ea ratione non temerè prædicta l. ab hostibus in seruis, qui virtute bellica quæsiti sunt, loquitur, eleganter adijciens horum, quæ bellico labore quæsita sunt, militem Romanum defensorem esse, non dominum.
Nec ad has Romanorum leges quidquam refert Francisci Repensis distinctio, cum hæ decisiones de militibus tractent stipendio publico militātibusmilitantibus. In his etenim militibus, qui non habent publica stipendia, vel non tenentur ex publico stipendio eos defendere, à quibus hostes res acceperunt, opinor adhuc locum esse Angeli distinctioni, & Iurisconsulti responso in d. l. si quid bello. quòd si non hostes, sed latrones, aut piratæ in hac specie res habuerint, & ab his fuerint virtute bellica per milites non habentes stipendia publica, ablatæ, tunc fortassis, cùm res hostium aut capientium factæ non sint, priori domino erunt restituendæ, modò his militibus iustam soluerit laboris, & expensarum mercedem.
Postremò, vt legem Partitarum examinemus, quæ non tantùm de hostibus, sed & de piratis, & latronibus publicis, quibus cùm non est, nec esse potest bellum illud, quod veteres Romani iustum & publicum esse censebant, adnotandum erit, potuisse constitutionem illam statuere, non quòd res illæ factæ fuerint piratarum, postquam hi in tuto eas habuerint, sed quòd demum captæ virtute bellica è potestate piratarum, fiant capientium, ob exercendos militum animos ad piratarum seu hostium publicorum punitionem, & persequutionem. Et licet Regia Partitarum lex admittere debeat iuris Cæsarei interpretationem de rebus, quæ ius habent postliminij, iuxta l. si quid bello, & l. 2. ff. de cap. & fortassis non procedat in militibus habentibus publica stipendia ad defensionem prouinciæ, & prouincialium, tamen lege belli, quæ probanda quidem erit, si qua est, poterit ea constitutio indistinctè seruari absq;absque vlla iuris Romani & Ciuilis interpretatione. Quamobrem in his controuersijs diffiniendis, oportet viros rei militaris peritos, quiq́;quique satis leges, & iura belli cognouerint, semper consulere: atq;atque ita erit hic tractatus de rebus bello acquisitis in foro exteriori & interiori expendendus. qua de re aliqua tractat præter alios Thomas Grammaticus, in decisionibus Neapol. q. 71. Hæc quidem longiùs, fateor, possent ac diligentiùs, maturiusq́ue tractari, nos tamen vt tractatui de restitutione eorum, quæ iniquè quæsita fuere, seruiremus, hæc lectori breuiter exposuimus.
12

SVMMARIVM.

  • 1 Consilium vel auxilium quādoquando ad restitutionem obliget in conscientiæ iudicio.
  • 2 Causa sine qua non, qualiter intelligenda sit, quo ad restitutionis tractatum.
  • 3 Pluribus simul committentibus furtum, vel rapinam, an quilibet teneatur insolidum ad restitutionem.
  • 4 Pluribus committentibus furtum, si vnus eorum restituerit solidum, an cæteri teneantur huic pro æquis portionibus satisfacere.
§. DVODECIMVS.
HActenus visum est, qua ratione teneatur quis ad restitutionem iure acceptionis iniquæ, cuius tamen acceptionis iniquæ causa solet non tantùm tribui ipsi accipienti, sed & alijs, qui ei consilium, auxilium, vel fauorem dedere, vt iniquè acciperet rem alienam, damnumúe alteri intulerit. de his oportunè quæritur, an teneantur ad restitutionem? sit igitur conclusio hac in re satis iuribus & rationibus probata. Tenetur
1
ad restitutionem non tantùm is, qui iniquè accepit, damnumúe alteri intulerit, sed & is qui consilio, ope, auxilio, vel receptatione dedit acceptioni causam efficiẽtemefficientem, quæ ipsam iniustam acceptionem efficiat. Hanc sententiam eleganter tradit diuus Thomas 2. 2. quæstione 52. art. 7. quem Theologi passim sequuntur, præsertim Caiet. inibi Florent. 2. part. tit. 2. cap. 2. §. 4. Adrian. in 4. sentent. tractatu de pœnitentia, & restitutione. cap. secundò dubitatur. Ioan. Maior. in 4. distinct. 15. quæstione 26. Syluest. in verbo, restitutio. 3. §. 6. Ioan. à Medina. de restitutione. quæstione 7. & 8. & probatur ea ratione, quòd qui causam damni dat, damnum dedisse videtur. cap. vltim. de iniur. cap. suscepimus. & cap. de cætero. de homicid. l. nihil interest. ff. de Sicarijs. vbi Bartol. & Doct. quod & alibi sępissimè pro iuris regula traditur. Sed & in specie huic conclusioni accedit communis iuris vtriusque doctrina, qua obseruatum passim est, consulentem ex consilio teneri ad eandem pœnam, quam delinquẽsdelinquens pati debet, si alioqui non facturo consilium dederit, cap. nuper. de sentent. excommunicatio. vbi gloss. | text. in l. 1. §. persuadere. ff. de seruo corrupt. capit. sicut dignum. §. qui verò. de homicidio. & glossa inibi. cui similis in §. ope. Instit. de obligat. quæ ex delict. nas. quam dixit solennem esse Iason. in §. actiones. numer. 3. de actio. tradunt Bart. in l. sæpe. ff. de verbor. signif. Panor mit. & ibi latè Dec. in capit. 1. de offic. delegat. idem Dec. in l. consilij. ff. de regulis iur. Francus in regul. nullus. de regulis iur. in 6. Felin. in dicto §. qui verò. pulcher text. in l. non solùm. §. si mandato. verb. Attilicinus. ff. de iniurijs. igitur si quis alioqui non facturo consulat, vel iniquam rei alienæ acceptionem, vel dationem damni, ad restitutionem tenebitur. Qua in re quo ad restitutionem potissimum est obseruandum, an consilium mouerit vel induxerit alterum ad delictum.
Hoc item probatur ex alia iuris Pontificij & Cæsarei interpretum traditione, quæ dictat, dantem auxilium vel opem delicto & delinquenti, puniendum fore eadem pœna, qua ipse delinquens, quando ope vel auxilio causam dedit homicidio propinquam, & cooperatus est in delicto, quod colligitur ex l. vnica. C. de raptu virg. & in capit. felicis. vbi glo. in verbo, simplici fauore. de pœnis. in 6. tex. in l. item Mela. §. si alius. ff. ad legem Aquil. l. 10. titul. 8. part. 7. gloss. in l. nihil interest. ff. de Sicar. text. in dicto capit. sicut dignum. §. qui verò. & §. illi etiam. vbi Felin. & Socin. consil. 188. volum. 1. col. 4. Abb. & Dec. in dicto cap. 1. de offic. deleg. Hippo. in l. si in rixa. ff. de Sicarijs. num. 34. Salic. in dicta l. vnica. folio vltim. tradit Parisius consil. 152. & 114. num. 20. lib. 4. Nec temerè in hac conclusione causam efficientem requiro ad restitutionem, consiliũconsilium scilicet quod moueat, vel auxilium quod cooperetur iniquæ acceptioni, sed vt effugerem Paludani sententiam, qui in 4. sentent. distinct. 15. quæst. 11. colum. 4. existimat, fore necessariam ad restitutionis obligationem,
2
causam, sine qua non contingeret acceptio iniqua: quasi velit non esse restitutioni obnoxium, qui dederit causam acceptioni iniustæ, quæ nihilominus eo non dante causam, contigerat omnino. cui & quidem alij accessere, quos tamen huius opinionis auctores minimè nominauerim, quippe qui videam eos diui Thomæ resolutionem probare, quæ rectè & sincerè intellecta nequaquam iuuat Paludani sententiam, sicuti eruditissimè ostendit Caieta. in dicto artic. 7. & constat apertissimè: nam si quis damnum alteri dederit, tenetur procul dubio ad restitutionem & reparationem damni dati, etiam si eo non dante damnum illud nihilominus alij dedissent. quod Caietan. expressim probat: idemq́;idemque sensere Thomas & alij, paulò antè nominatim citati. Quid enim refert quòd me non occidente Titium, alter foret eum occisurus, si ipse eum non occiderim? profectò parum. siquidem alter, qui Titium foret occisurus, si illum occidisset, puniendus esset, atque ita ego eodem modo puniendus ero: atq;atque ita video hanc nostram sententiam probari à Dominic. Soto, lib. 4. de iustit. & iure. quæst. 7. articul. 3.
Hinc patet quo in sensu sit accipiẽdaaccipienda in hac quæstione causa, sine qua non contingeret acceptio iniqua: ea etenim est intelligenda, quando causa mouet ad agendum actum, & in eo quidẽquidem agit ita, vt ipsa sola sit causa actus, nullo alio accedente: vnde consulens rapinam aliàs non rapturo, tenetur quidem insolidum, etiam si eo non consulente, non deessent, qui idem ei consuluissent, ac tandem rapina contingeret, cùm satis sit, eam rapinam contigisse, causa consilij dati, quæ causa mouit ad rapinam, & sic egit in eo rapinæ actu, vt sufficiens causa rapinæ per cooperationem.
Secundò ex his erit adnotandum, quòd plures dantes causam damno, aut receptioni iniquæ, quia simul concurrunt in ea causa, tenentur insolidum, etiam si vno eorum deficiente, nihilominus damnum datum fuisset. Nec enim magis potest dici vnus eorum causa damni, quàm alter, eritq́;eritque huius illationis exemplũexemplum in pluribus simul consulentibus rapinam alioqui non rapturo, quorum quilibet consilio mouisset raptorem ad delictum rapinæ, quod quotidie poterit euenire in plerisq;plerisque etiam ciuilibus negotijs.
Tertiò constat, pluribus concurrentibus simul in actione damni vno eorum consilio, teneri quemlibet insolidum, licet vno eorũeorum non tenente nihilominus damnum datum fuisset. Quod in pluribus militibus contingit, quorum quilibet tenetur insolidum ad restitutionem eorũeorum, quæ in bello iniusto capta fuerint, etiam si vno eorum non eunte in prælium, foret per alios damnum illatum: ita sanè Caieta. explicat, idemq́;idemque Adrian. & Medina verum esse censent, quibus suffragatur glo. in l. si in rixa. ff. de Sicarijs. ad finem.
Illud tamen prętermittendum non est, quòd si res ipsa furto, rapinaúe ablata,
3
ad eius restitutionem ex pluribus tenetur quilibet insolidum: si penes vnum, ille tenebitur insolidum in foro conscientiæ, & iudiciali, non tantùm ratione iniquæ acceptionis, sed & ratione rei alienæ per eum possessæ. l. si plures. ff. de vi & vi arma. l. 3. §. hæres. ff. commod. notat Bartol. communiter receptus in l. 4. §. Cato. 2. col. ff. de verbor. obligat. Et tamen in hac specie in vtroque foro quilibet sociorum insolidum tenebitur rem furto, aut rapina occupatam restituere. l. vulgaris. §. duo. ff. de furtis. & expressim quo ad forum, & animæ iudicium, hoc ipsum responderunt Adrianus in dict. capit. 2. idem dubitatur. Florent. d. §. 4. & 2. part. tit. 1. cap. 12. §. 12. Maior. in d. quæst. 26. & Ioan. à Medina, quæstione 8. de restitutione. quorũquorum opinio communis est secundum Syluestrum, | in verbo, restitutio. 3. quæstione. 6. vno tamen horum restituente insolidum, cæteri à restitutione facienda damnum passo liberantur, auctore Thom. 2. 2. q. 62. articul. 7. quod & in foro iudiciali adeò certum est, vt nulla indigeat probatione. Quid si vnus ex pluribus ad damni restitutionem insolidum obligatis restituerit
4
rem integram, an & cæteri eidem teneantur satisfacere? & sanè si qui restituit, rẽrem ipsam ablatam insolidum acceperit, nihil tenentur socij criminis eidem reddere. Si verò ad alium ex socijs res ipsa insolidũinsolidum peruenit, is tenebitur omnino restituenti reddere totum quod restituit. At reliqui socij rapinæ, & delicti auctores æquè principales tenebuntur, pro portione damni dati sibi competenti ad restitutionem faciẽdamfaciendam ipsi, qui iam restituit, etiam si ad eos nihil peruenit, sicuti deducitur ex Thoma, dicto articulo 7. atque explicat latè Ioannes à Medina, in dicta quæstione 7. idem docet Caietanus, dicta quæstione 62. articulo 6. ex quibus & illud constat, quòd si ex pluribus vnus sit principalis, qui alios non alioqui facturos induxit, hic tenebitur in animæ iudicio restituenti, totum quod restituit ex his, quæ ad eum non peruenere, omnino reddere. Addit tamen Caietanus in eo casu, quo plures vno omnium consilio damnum dederint, tũctunc vno eorum restituente, cæteros pro portione eidem teneri ad restitutionem, vbi omnium consensus, & congregatio causam efficientem dederit damno, ad damnũúedamnumúe induxerit, cùm alioqui quilibet ex eis non foret id facinus absque alijs aggressurus. At si plures in datione damni concurrerint absque eo, quòd vnus ab alijs causam mouẽtemmouentem habuerit, etiam si communi consilio, aut simul vt socij facinus fuerint aggressi, licet teneatur quilibet insolidũinsolidum damnum passo ad restitutionem, non tamen tenebitur nec pro portione ad restitutionem vni ex socijs, qui solidum damnum reddidit, saltem de rigore, quamuis æquum sit omnes pro æquis partibus damnum socio restituenti resarcire. ego tamen hanc Caietani æquitatem ad rigorem referendam esse censeo, & ideò existimo idem ex rigore agendum. Nam ex his pluribus quilibet tenetur insolidum, quia quilibet in ipso actu est eiusdem totius causa, alioqui cùm plures in rapinæ actu conueniunt, nec tamen horum conuentus est totius damni causa, ex eo quod vno ex eis nolente cæteri nihilominus furtum, aut rapinārapinam committerent, tunc non tenetur quilibet insolidum in conscientiæ iudicio, licet in foro iudiciali fortassis aliud obtineat, propter pœnam criminis, & ideò ea pœnalis lex in animæ foro minimè est admittenda, atque ita est intelligendum, quod paulò antè adnotauimus, vers. tertio constat. id etenim quod inibi probauimus obtinet, cùm ex pluribus simul conuenientibus quilibet est causa totius damni, tametsi aliqui eis non conueniẽtibusconuenientibus ab alijs damnum datum esset, sicuti docet & intelligit Ioannes à Medina, d. quæstione 7. cauendum tamen est, nam oportet rem istam ita exactè accipere, vt semper in iudicio interiori condemnetur consulens, vel auxilium præstans, vel socius in id damnũdamnum, vel damni partem, cuius verè causa fuerit efficiens, vel mouens efficientem. argum. cap. vlt. de iniur. Sic denique ad Caietani quæstionem, quoties ex pluribus in conscientiæ iudicio verè tenetur quilibet restituere rem acceptam damnum passo, vel eius partem, si vnus pro alijs soluerit, eidem est ab alijs, quo solutione liberauit facienda pro æqua portione restitutio. Obijcitur tamen his, quæ diximus, quòd humana lex videtur actionem insolidũinsolidum semel soluenti negare, ad repetendam à socijs, & participibus criminis partem aliquam eius, quod solui, imò & ad repetendum ab eo, qui princeps fuerit criminis, quiq́;quique alios minimè facturos ad id induxit: hęc autem denegatio fit in criminis pœnāpœnam, & ideò ambiguum est, an in foro animæ idem quod in exteriori, quantum ad hanc denegationem sit dicendum, hoc verò examinauimus superiùs, §. 2. num. 7. & 8.
Quartò principaliter infertur, quòd consulens rapturo alioqui centum, vt & alia centum rapiat, non tenebitur restituere ducenta, sed centum tantùm, secundum Adrianum in dicto capit. secundò dubitatur. sed etsi rapturo alioqui centum consulat quis, vt ducenta rapiat, adhuc ad centum solùm, non ad ducenta tenebitur, quemadmodum Ioan. à Medina contra Adrianum adnotauit.
Quintò deducitur ex his, falsam esse distinctionem Panormitani, qui post Innocentium in capit. sicut dignum. de homicidijs. numero 15. scribit: Consulentem teneri ad restitutionem totius damni: at præstantem auxilium, teneri tantùm ad damni partem, quæ eius auxilio processerit. Est etenim hæc differentia omnino falsa, siquidem vel consulens, vel auxilium præstans, absq;absque vllo discrimine tenetur ad damnum, cui consilio vel auxilio, causam dederit. Vnde si consilium fuerit causa totius damni, consulens tenebitur ad totum dam
9
*num, si pars ad partem: sic & auxilium præstans tenebitur ad totius damni satisfactionem, si causam auxilio dederit toti damno: si verò parti, tantùm tenebitur ad damni partẽpartem, quod perpendit Ioan. à Medina, dicta quæstione 7. tametsi Syluester in verbo, restitutio. 4. §. 6. parum diligenter hanc differentiam examinauerit.
Hactenus de secunda Relectionis parte, à qua tertiam breuiter attingemus, quo perfectior sit restitutionis tractatus.
Loading...