Haec tandem eo tendunt, vt certissimum sit, legem humanam siue in poenam, siue ob aliam causam, impedientem primam alicuius rei acquisitionem, in animae iudicio locum habere, ac seruandam fore, nec posse eandem rem absque obligatione restitutionis iure obtineri, quod satis hactenus ostensum est, poteratque latius idem probari. Igitur Partitarum lex, quae de venatione tractat, aliam interpretationem patitur. Nam etsi ea constitutio statuerit, feras captas in fundo alieno a venatore, qui per dominum ingredi prohibitus fuerit, ad fundi dominum pertinere, non ex hoc impedit primam illarum ferarum acquisitionem, sed tantum sanxit eas feras domino fundi restituendas in poenam vetiti ingressus. vnde donec Iudex secundum eandem legem per sententiam condemnauerit venatorem ad restitutionem, legemque ipsam exequatur, minime in conscientiae foro venator tenebitur ad ferarum restitutionem.