Tertiò, inde apparet, pecuniam pacto promissam pro licentia venandi alicui concessa, ad vsumfructuarium pertinere: quia cùm ipse possit, & ius habeat prohibendi, ne fundum quis ingrediatur, poterit iustè vendere facultatem & licentiam ingrediendi ad venandum, vel ad alium licitum vsum. Hinc tamen non sequitur, feras intra fundum enutritas, esse fundi proprium fructum, vel eas pertinere ad vsumfructuarium iure dominij, cùm ipse in ijs, quæ nullius sunt, & iure naturali communia censentur, non plus iuris habeat, quàm quiuis alius.