Septimò, hinc probatur, venatione prohibita in locis adhuc publicis, per inferiorem à principe absq; iusta causa, qui tamen præscriptione immemoriali, aut priuilegio, aut consensu communitatis, ius prohibendi acquisiuit, quæ iura maximè sunt in iudicio animæ, & quo ad Deum examinanda, ne Tyrannidem sapiant: quòd si quis aduersus hanc prohibitionem venetur, sibi acquirit feras, quas venatione habuit, nec tenetur in conscientiæ foro eas restituere: quod probatur si rationes, & conclusionem, quas modò præmisimus, diligenter obseruemus. Et fortassis in foro iudiciali, & si vera foret sententia glossæ, in dicto §. feræ. quæ lege Regia partita. comprobata est, ipse illam conclusionem seruandam esse censerem, cùm quis habet ius prohibendi venationem ea ratione, quòd fundus priuatus sit, non communis, vel quia ipsi soli ius venationis competit, & non alteri eo inuito. Alioqui vbi venatio prohibetur in vniuersum, quo ad loca publica alijs ex causis, tunc satis erit quòd iudex condemnet ad pœnam legis, vel statuti, aut edicti prohibentis, nec debet necessariò ad restitutionem animalium condemnare.