Sed apud nos, qui loca religiosa, & sacra alia significatione accipimus, & interpretamur, opinor thesaurum in loco religioso, aut sacro inuentum pro ea parte ad ecclesiam eius q́ue prælatũ pertinere, pro qua ad priuatum, qui dominus illius loci fuisset, omninò ex legibus deferendus esset, si locus ille non religiosus, sed priuati domini foret: sicuti adnotarunt Angel. in d. §. Thesauros. Ang. & Syluest. in verbo, inuentum. §. 4. contra gl. in c. si quid inuenisti. 14. q. 5. quæ etiam hodie in locis religiosis seruandam esse censet Iustiniani decisionem.