SVMMARIVM. -  1 Thesaurus quis propriè, aut verè dicatur? -  2 Thesaurus ad quem pertineat, breui quadam distinctione traditur. -  3 Thesaurus in loco religioso vel sacro inuentus, cuius sit, & inibi conciliantur duo iuris ciuilis contraria responsa. -  4 Regia constitutio de thesauris defenditur, etiam quo ad animæ iudicium. §. SECVNDVS. SVPEREST nunc de thesauris agere, an & pecunia ex thesauro habita sit necessariò restituenda, & cui, & an efficiatur inuenientis? est etenim thesaurus † pecunia ab ignotis dominis supra hominum memoriam reposita. l. num quem nuda. §. thesaurus. ff. de adqui. rer. dom. thesaurus inquit Paulus, est quædam vetus depositio pecuniæ, cuius non extat memoria, vt iam dominum non habeat. sic enim fit eius, qui inuenit, quod non alterius sit. Alioqui si quis aliquid, vel lucri causa, vel metus, vel custodiæ condiderit sub terra, non est thesaurus, cuius etiam furtum fit. hæc Iuriscons. ideoq́ue hæc pecunia dicitur thesaurus, quasi reposita sit ἔισἄυριον, id est, in futurum: sicuti deducit Alciat. lib. 4. de verbo. signif. & libr. 7. Parer. c. 1. atque auctore Iurisconsulto hæc pecunia quocunque in loco sit, in nullius bonis est, & ideò capientis, & inueniẽtis efficitur, naturali quadam ratione, qua ea, quę in nullius bonis sunt, vt auis, & ferę, capientis fiunt. §. Feræ. Instit. de rer. diuis. His verò de dictionis cognitione præmissis, circa thesauri acquisitionem, sit hæc receptissima, simul & probatissima distinctio, vt thesaurus magica inuentus arte, in proprio etiam fundo, sit Cæsaris, & fisci. l. vnic. C. de thesauris. lib. 19. l. nemo. C. de malef. & Math. absque arte verò † magica inuentus, in proprio agro, totus sit inuentoris, in alieno verò, data tamen opera, totus domino fundi competat: fortuitò autem inuentus, pro parte dimidia domino agri, pro alia dimidia inuentori cedat. text. ita communiter intellectus in §. thesauros. Insti. de rer. diuis. idq́; Adrianus Imperator naturalem rationem sequutus statuit, auctore Spartiano in Adriano Cæsare, quod & Iustinia. refert in d. §. thesauros. eandem distinctionem sequuntur glos. Faber, Angel. & Doct. in dict. §. thesauros. & inibi è iunioribus Claudius Cantiuncula, Ferrarius, & Eguinarius Baro. optimus text. & ibi Docto. in l. 3. §. si in locis. ff. de iure fisci. l. si is qui. §. vlt. ff. de adquir. rer. dom. regia l. 44. tit. 28. part. 3. tradunt idem diuus Thomas 2. 2. q. 96. artic. 5. Floren. 2. part. titu. 1. cap. 15. §. 2. Syluest. in verb. inuentum. glos. & Car. à Turre Cremata in c. si quid inuenisti. 14. q. 5. & Chass. in consuet. Burgundiæ. Rub. 1. §. 1. num. 7. & sequentibus, à quibus variæ hac de re quæstiones traduntur. Potissimùm tamen hoc in tractatu dubium est, quónam modo conciliari valeant duo Iuris ciuilis responsa: quæ de thesauro inuento in loco religioso, contraria planè responderint. siquidem in l. 3. §. si in locis. ff. de iure fisci. Callistratus scribit, thesaurum inuentum in loco religioso, pro parte dimidia fisco cedere: at Iustinianus in d. §. thesauros. respondit, thesaurum inuentum † in loco religioso, fortuitò tamen, totum inuentoris esse, idq́ue tribuit Adriano Cæsari: cùm Spartianus hoc subticuerit. Idem quod respondet Callistratus, probatur in libro Feudorum, in c. 1. quæ sint regalia. cæterùm Accurs. in d. §. si in locis. & in d. §. thesauros. hanc antinomiam dissoluere conatus, intelligit Iustiniani decisionem, secundum naturalem æquitatem, ex qua ea quæ innullius bonis sunt, capientis efficiuntur: Callistrati verò sententiam, secundum rigorem iuris procedere censet, qui hoc in casu pręualere debeat æquitati. Ego hanc conciliationem minimè probo, quippè qui non esse verisimile censeam Iustinianum in suis illis Institutionibus, quas edidit, vt iuuenes Iuris principia acciperent, falsam vel Iure ciuili iam derogatam sententiam tradidisse: quam ob rem idem Accursius in d. §. si in locis. intellexit text. ibi, quando thesaurus fuit inuentus data opera. §. verò thesauros. vbi inuentio thesauri fortuitò contigerit. Et profectò ita verum est, quod Iustiniani locus de thesauro fortuitò inuento tractat: sed quòd Callistrati responsio sit intelligenda de thesauro data opera inuento, falsum est, præterquam, quòd hæc interpretatio maximam diuinationem habeat. Etenim in d. §. si in locis, æqualis decisio ponitur in thesauro inuento in loco sacro, religioso, in prædio publico, in prædio Cæsaris patrimoniali, vel fisci: & ideò in omnibus his eadem esse debet determinatio. Et tamen constat thesaurum inuentum in prædio Cæsaris patrimoniali, vel fisci, data opera, non pro parte dimidia tantùm, sed in totum Cæsaris, vel fisci esse, quod & ex ipso Iustiniano apparet, qui semper de thesauris tractat diuidendo, cùm is inuentus sit fortuitò: quasi, vbi sit inuentus data opera, is omninò, & in totum pertineat ad fundi dominum vnde certissimum hinc esse censeo, non posse Iurisconsulti responsum in d. §. si in locis. intelligi de thesauro inuento data opera, sed necessariò procedere in thesauro fortuitò inuerto, quod palàm est. Tertia igitur ratio ad dissolutionem huius antinomiæ, ita constituitur, vt Iustiniani sententia obtineat in thesauro inuento in loco sacro, aut religioso, proprio tamen ipsius inuentoris. licet etenim cuiq; locum religiosum propria auctoritate facere inferendo mortui corpus. §. religiosum. Instit. derer. diuis. l. cùm in diuersis. ff. de relig. & sumpt. funer. sacrum autem priuata autoritate feri nō potest, sed necessaria est auctoritas publica. §. sacræ. Instit. de rer. diuis. eademq́; auctoritate publica licebit priuato illum locum obtinere. Sic deniq; ob id quòd locus ille sacer, vel religiosus paulò antè priuatus fuerat ipsius inuentoris, ab ipsoq́; possidetur, thesaurus inibi inuentus in totum ei cedit. text. tamen in d. §. si in locis. procedit in loco sacro aut religioso, qui inuentoris non est, nec antea fuerat, nec ab eo detinetur, atque ita Claudius Cantiuncula in d. §. Thesaurus. hanc difficultatem explicat. cui quidem accedendum non est, quia eius interpretatio diuinationem item habet. Et præterea, quia loca sacra in nullius bonis sunt. §. nullius. Instit. de rer. diuis. religiosa autem secundum veterem Iuris ciuilis significationem, quo ad Ius sepulchri, non quo ad alia, in priuatorum dominio esse videntur. sicuti in d. §. nullius, probatur. vnde parum sufficiens hæc ratio est, vt thesaurus in loco sacro, vel religioso inuentus ab eo qui locum religiosum fecit, vel sacrum fieri consensit, in totum adquiratur. deinde apparet, non aliter Iustinianum locum sacrum, vel religiosum accepisse, quàm Callistratus acceperit. quo fit, vt satis nodosa sit hæc Iuris ciuilis antinomia. Fortassis illud potius, ac congruentius est, quòd Iustinianus Cæsar à responso Callistrati Iurisconsulti discesserit auctoritate legis ab Adriano latæ, atque ideò sententiam Iurisconsulti in d. §. si in locis, sublatam esse, & correctam à Iustiniano in d. §. Thesauros. secundum quem thesaurus inuentus in loco sacro, vel religioso ipsi inuentori quęritur, nec eius aliqua pars fisco, aut Reipublicæ debetur. quasi hæc loca in nullius bonis sint, & Iure publico censeantur, quam interpretationem sensit verā esse Ange. Aret in. in d. §. Thesauros. & probat inibi Eguinarius Baro. His accedit opinio Cyni & Bald. in l. item lapilli. ff. de rer. diuisio. & Chassan. in d. §. 1. qui scribunt, Thesaurum inuentum in loco publico, qui in nullius bonis sit, totum fieri inuenientis, nec eius partem aliquam fisco cedere. ergo eadem ratione thesaurus inuẽtus in loco sacro, vel religioso, quæ quidem loca publica sunt, nulliusq́ue in bonis esse censentur, totus fiet inueniẽtis. Non obstat quod de prædio fiscali, publico, vel Cęsaris scriptum est in d. §. Thesauros. & in d. §. si in locis. quia id intelligendum est non de locis publicis, quæ in nullius bonis sunt, vt platea, via publica, sed de locis quæ ipsius Reipublicæ, Cæsaris, fisci, aut ciuitatis ita propria sunt, vt est fundus Titij, nec sunt omnibus communia, in his etenim dimidia pars Thesauri aut fisco, aut Cæsari, aut ciuitati Iure dominij debetur, quem sensum probat regia Partitarum l. 44. titu. 24. part. 3. non tamen inficior Doct. sentire contra Baldi opinionem, Thesaurum inuentum in loco publico, qui nullius sit, ꝓ dimidia parte fisco cedere: & id deducere videntur à d. §. si in locis. quo decisum extat thesaurum inuentum in loco religioso, aut sacro pro parte dimidia pertinere ad fiscum: & deinde ab eo quod de thesauro inuento in loco publico, idem ibi & in d. §. Thesauros, statutum est. sed nos de loco religioso Iustiniani sententiam elegimus, de locis autem publicis respōdimus, id intelligendum esse in locis publicis, quæ Reipublicæ sunt Iure dominij specialis, non de locis quæ publica, & communia sunt nullius dominio speciali subdita. Sed apud nos, qui loca religiosa, & sacra alia significatione accipimus, & interpretamur, opinor thesaurum in loco religioso, aut sacro inuentum pro ea parte ad ecclesiam eius q́ue prælatũ pertinere, pro qua ad priuatum, qui dominus illius loci fuisset, omninò ex legibus deferendus esset, si locus ille non religiosus, sed priuati domini foret: sicuti adnotarunt Angel. in d. §. Thesauros. Ang. & Syluest. in verbo, inuentum. §. 4. contra gl. in c. si quid inuenisti. 14. q. 5. quæ etiam hodie in locis religiosis seruandam esse censet Iustiniani decisionem. Postremò, illud est obseruandum lege regia septima, tit. 12. lib. 6. ordina. statutum esse quòd thesauri quocunque in loco inuenti fuerint, regi acquirantur, data quinta eorum parte ipsi inuentori. Et licet in vulgatis codicibus † quartæ partis fiat mentio, in antiquis tamen exemplaribus manu scriptis, quinta tantùm pars inuenienti defertur. Sed etsi ea constitutio, vt quidam opinantur, possit iuxta veterem Partitarum legem intelligi, sitq́ue ita intelligenda, vt non de omnibus thesauris quocunque locorum inuentis, sed de ijs tantùm, quæ Iure aliquo ad regem pertinent, accipienda sit: tamen ferè totius orbis consuetudine inductum est, quòd thesaurus ad reges, & ad fiscum pertineat: quod præter alios testantur Palud. in 4. senten. dist. 15. q. 3. art. 5. & Floren. 2. part. titu. 1. c. 15. §. 2. Hanc tamen consuetudinem damnat Syluest. in verb. inuentum. §. 6. dicens eam esse contra naturalem æquitatem, quæ dictat, ea quæ in nullius bonis sunt, primo occupātis fieri. vnde asseuerat, hāc consuetudinem, legesq́ue humanas illi similes in animæ iudicio nō obligare. Sed eius sententia falsa est: nam præter alia, profectò si hæc consuetudo in conscientiæ iudicio non ligat, nec in exteriori ligabit: siquidem eadem ratio, quæ eam iniquam esse probat in foro animæ, dictat itidem iniustam esse in foro exteriori. sed consuetudinem istam probandam esse, iusteq́ue induci posse censet Caieta. in d. q. 66. artic. 5. Palud. item & Florent. eiusdem opinionis esse videntur, dum eā referunt, minimè improbantes. Ratio autem, qua eam iniquam esse opinatur Syluest. sufficiens non est: etenim ratione naturali ea, quæ in nullius bonis sunt, primo occupantis efficiuntur, vt satis constat, non tamen ex hoc tollitur potestas principibus, quibus administratio Reipub. commissa est, quin possint ea, quæ in nullius bonis sunt, alicuius priuato dominio applicare, post quā applicationem, qui ea occupauerit, non occupat quæ nullius sunt, sed quæ Iure humano dominum habent: quod Conrad. tradit in tractat. de contract. part. 1. q. 8. & 9. ac potissimè 10. qua ratione thesaurus priusquam inueniatur, poterit per leges humanas alicui applicari, vel insolidum, vel quo ad partem: sicq́ue applicatus dari debet his, quibus lex humana ius sit, & statuit dandum esse. Pręterea contra Syluest. vrget ratio satis firma. Nam si ratione naturali thesaurus fit primo occupantis, quia in nullius bonis est, & pro derelicto habetur, eademq́ue ratione censuit Syluest. iniquam esse legem, quę thesaurum ad fiscum pertinere statuerit in totum: eodem profectò iure deducitur, iniquam esse legem, quæ thesaurũ inuentum in fundo alieno, pro parte dimidia statuit ad agri dominum pertinere: non ad inuentorem, cùm dominus fundi non habeat Ius aliquod ad ipsum thesaurum, nec ad eius partem: siquidem is in nullius bonis sit, & ideò primo occupantis fiat, & tamẽ nemo vnquam damnauit leges, quæ sanxere dimidiam thesauri partem dandam esse domino agri: imò eas probauerunt, & vti iustas admiserunt diuus Thomas d. quæstione septuagesimasexta, articulo quinto, cæteriq́ue Theologi, qui hac de re hactenus tractauere: lege vero naturali nulla thesauri pars domino fundi debetur, non magis quàm si quis rem propriam in agro alieno derelictam dimittat: illa etenim res non pertinebit ad agri dominum, sed ad eum, qui primò illam occupauerit. Quo fit, vt quemadmodum lex potuit dimidiam thesauri partem domino fundi addicere, ita etiam possit eandem partem, vel totum thesaurum fisco, vel regi ad onera Reipublicæ sustinenda, soluendum, ac reddendum esse statuere. Hactenus de vltima relectionis parte. cætera, quę possent huic tractatui conuenire, diximus 3. Variar. resolutio. libro, dum de contractibus vsurarijs tractauimus: & de rebus adquisitis per vsucapionem, tradidimus in regula possessor malæ fidei, etc. RELECTIONIS FINIS.