Prima conclusio. Neophytus is propriè dicitur, qui ex Iudaica lege, aut Mahumetica, vel Ethnica nuper legem Christi professus fuerit, non is, qui ex ipsa natiuitate iam Christi nomen acceperit, genus tamen à Iudęorum gente deducens. hoc probatur ab ipsius dictionis propria significatione, & est communis omnium, quos in hoc tractatu ipse legerim, obseruatio: ita etenim omnes iuris vtriusque Doct. dictionem istam acceperunt, vel ipsius Pauli testimonio, qui non appellat Neophytum eum, qui è gente Iudæorum, iam olim, iam diu legem Christi fuerit professus, alioqui & ipse Paulus Neophytus diceretur, eodemq́; nomine reliqui apostoli censeri rectè possent. Secunda conclusio. Neophytus non est ad ordines sacros, nec adhuc ad minores prouehendus. Probatur hæc conclusio in præcitatis authoritatibus diui Pauli, Conciliorũ, & sanctorum Doctorum, quibus satis constat hanc conclusionem veram esse: nam præter alios eam tradidit Ioan. in sum. confes. 51. 3. tit. 14. & Canonistæ in dictis locis paulò antè, per me nominatim adductis. fuit verò olim, & nunc est maximè vtilis hæc prohibitio multis sanè de causis, quæ eam iustissimam efficiunt.