Hinc deducitur, quo ad pœnam irregularitatis non esse animum, voluntatem, nec actum interiorem cōsiderandum, imò nec conatum ipsum, quod modò explicuimus: Cùm ipsa lex Pontificia, quantum ad hoc, verum actum homicidij aut mutilationis exigat. quod & Henric. post alios docet in cap. 1. de eo, qui mittitur in possess. & ibi Card. Secundò in de apparet, idem esse quo ad excommunicationis & censuræ Ecclesiasticæ pœnas. Quibus minimè afficietur, qui deliberatissimum animum habuerit, omniq́ue conatu curauerit agere id, cuius causa excommunicatio est indicta. gloss. elegans in capit. in audientia. de senten. excommunicatio. communiter inibi recepta. Cardi. in Clement. 1. quęstio. 3. de vsuris. Feli. in dicto tract. quando conatus. vers. sextò fallit. de quo & ipse aliqua scripsi in repeti. capit. Alma mater. de sent. excom. in 6. prima parte. §. 10. numero 15.