Secundo, preter ipsius criminis grauitatem considerandi sunt actus ipsi, ad quos fuerit conatus ipse deductus, vt ex his, & simul delicti qualitate iudex perpendat, qua poena conatus puniendus sit. Sunt etenim actus quidam, qui proximi censentur ipsius criminis exequutioni: non tamen sufficiunt hi, vt ex parte conantis delictum perfectum sit: cum & aliud ad perfectionem eius supersit ab ipso criminis autore agendum. Cuius rei sit exemplum in eo, qui cogitauit ac decreuit patrem occidere, & hoc animo patrem aggressus est, pater autem seipsum defendit, aut aliunde impedita fuit parentis occisio. Sunt alij actus ita proprie ad criminis perfectionem pertinentes, vt nihil his peractis supersit agendum ex parte delinquentis ad criminis perfectionem, licet mors sequuta non fuerit ex eo, quod adhibitum sit aliquod medicamentum, quo fuerit im pedita. Erit sane exemplum in propinante alteri venenum causa homicidij: quod quidem venenum minime nocuerit ad mortem, quia medicamentis sit eius vis extincta. Horum equidem actuum distinctionem prae oculis habere debent iudices, vt in atrocioribus criminibus poenam ordinariam vel extraordinariam conantibus inferant: nam in aliquot criminibus adeo erit consideranda eorum grauitas, vt sufficiat, conatum deductum fuisse ad priores actus: in alijs vero hoc non erit satis, sed erunt necessarij posteriores, quandoque nec hi sufficient ad ordinariam poenam.