Quinto, non incongrue deducam ipse, quae modo distinximus ad definitionem illius quaestionis passim controuersae, [art. 11] an is, qui tentat alium occidere veneno, sit puniendus poena mortis, quamuis mors sequuta non fuerit, nam Iurisconsultus in l. 3. in princip. ff. de sicar. expressim asserit, hunc puniendum mortis poena, nempe ipsius legis Corneliae supplicio. Regia l. 8. titulo 8. part. 7. Sed quia communi totius orbis consuetudine derogatum est legibus, conatum absque vero affectu punientibus, contrariam sententiam: imo quod poena extraordinaria puniendus sit, qui venenum causa mortis alteri propinauerit, si vel medicamentis, vel alia via mors sequuta non fuerit. tenent Bald. consilio 443. lib. 3. Caepola consilio vltimo. Angel. in l. 1. §. fit iniuria. ff. de extraordin. crimin. Floria. in l. item, si obstetrix. ff. ad legem Aquil. Hippolyt. in dicta l. 3. Alexan. ad Bartol. in l. 1. ff. ad legem Pompei. de parricid. Parisius in consil. 177. nume. 13. lib. 4. Matthae. de Afflictis. in constitutio. Neapol. libr. 3. Rubr. 41. Augustin. Ariminensis in additionibus ad Angel. de Maleficijs. in verb. & ex interuallo. ad finem. Cremens. in singul. 49. Thomas Grammatic. eleganter in decisio. 2. Neapol. qui testatur, ita non semel in supremo Neapolitano praetorio decisum fuisse: & esse hanc opinionem communem asserit eam sequutus Ludouic. Carreri. in pract. titul. de homicidio. §. homicidij. num. 19. sensit Felin. in tract. quando conatus. colum. 4. notat iterum idem Thomas Grammatic. decisione 74. numero 16. & 17.