Quibus ita praenotatis, lectorem admonendum censeo, aliquot esse menti tenenda in praedicti Pontificij responsi adnotationem, & verum intellectum, presertim cauendum est, ne quis existimet, irregularitatem in ea specie constitui ex homicidio casuali. vere quidem, si quis potestatem haberet dispensandi circa irregularitatem ex casuali homicidio contractam, non posset, vt arbitror, eam tollere irregularitatem, quae in casu praescripto contracta fuisset. est etenim homicidium voluntarium, tametsi non fuerit perpetratum directa voluntate ad occisionem, nec animo occidendi: imo fuerit voluntas ad homicidium in directa. quod Bartol. optime sensit in l. diuus. ad fin. ff. de sicarijs.