Primum etenim potest contingere, quod quis dederit causam rixae, & eius amici, famuli, vel consaguinei alterum cum eo contendentem, & pugnantem occiderint, praeter eius voluntatem, imo contra eius prohibitionem: & tunc esse istum irregularem, not. communiter Doct. in c. Petrus. Gonsalus a Villadiego de irregular. c. de percussore. col. 8. Maria. Soc. in d. c. ad audientiam. de homi. num. 50. pro hoc citantes tex. in d. c. Petrus. vbi ab irregularitate excusatur, qui ignorauit vel prohibuit, quia non dedit causam contentioni, nec rixae: imo ipse occisus fuit in culpa illius inimicitiae, & pugne. Haec tamen communis opinio contrariam habet gl. in c. vlt. quam sequuntur Bal. in l. data opera. C. qui accus. non poss. col. pen. & in l. 1. col. 4. C. de seruis fugit. Hippol. in l. vnica. C. de rapt. virg. nu. 81. nisi dixeris sequutus Felin. in d. c. Petrus. hanc gl. procedere quo ad poenam exteriorem ordinariam, non quo ad irregularitatem. Aut forsan glos. illa procedit, vbi quis non dedit causam rixae, nec fuit in culpa, quia alter fuit pugnae, aut contentionis aggressor. & licet communis opinio dubia sit, tutior tamen apparet ex eo, quod is, quem communis sententia iudicat irregularem, dederit rixae causam, eiusque culpam habuerit.