Quintò in eadem specie mihi probatissimi iuris est, teneri illũ, cuius gratia homicidiũ fieri paratur, eo meliori modo & forma, quibus potuerit crimen hoc impedire, etiam si nec fuerit præsens tractatui, sed tantu scientiam eius habuerit, & fuerit ad vitandum crimen necessaria eius tractatus reuelatio, alioqui erit irregularis, præsertim si malo zelo hanc reuelationem omiserit, quod cautè est considerandum ex Henric. in dicto cap. Petrus. tametsi variè Innocentius, & alij ibidem hac in quæstione responderint, etenim semper est culpa istius inspicienda, vt eum iudicemus irregularem.