Hîc plenè constat, Romanum Pontificem posse dispensare super hoc vitio irregularitatis ex homicidio cōtractę, sicut dispensare potest aduersus alias humanas leges, & Pontificias. quod probant Innoc. Hosti. Abb. Anania, & cōmuniter Doct. in c. sicut dignum. §. vlt. de homicid. & in d. c. ad audientiam. vbi Socy. num. 95. Floren. in d. §. 6. Gons. à Villadi. de irregular. c. vlti. dicens, hanc opinionem communem esse, quam etiam sequũtur Syluest. in d. ver. irregularitas. ad fi. Alber. Trotius in tracta. de vero & perfecto Clerico. 2. li. c. 26. Tho. Ferra. cautela 44. Ludoui. Gomes. in tract. expectatiuarum, num. 88.