Ad eandem partem pertinet text. in c. presbyterum. de homi. vbi magister operam rei licitæ præstans & exhibens, si discipulum percusserit, culpam habens in excessu correctionis, est irregularis morte inde sequuta: propter culpam enim tenetur, quia excessit in correctione. l. præceptoris. ff. ad l. Aquil. l. sed & si. §. vlt. ff. eod. titul. l. item quæritur. §. idem Iulianus. ff. locati. l. 9. titu. 8. part. 8. tenebitur enim iuxta modum culpæ, vt in dictis legibus probatur. at si nullam habuerit in excessu culpam, nequaquam tenebitur de homicidio casuali inde sequuto. quod Doct. omnes videntur in d. c. presbyterum, adnotare, etiam quo ad irregularitatem. quicquid Feli. ibi contrarium ꝓbare conetur. nu. 3.